Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Et ipsemet in Epistola ad Corinthios ab Epheso scribens ait: Laboramus
operantes manibus nostris. In Epistola quoque ab Athenis ad
Thessalonicenses missa: Non inquieti — inquit — fuimus inter uos
neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione
nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, non quasi non
habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus uobis ad
imitandum nos. Nam cum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis,
quoniam, siquis non uult operari, nec manducet. Rursumque in Actis
ad maiores natu ecclesię, quae Ephesi erat, loquens ait: Argentum et
aurum aut uestem nullius concupiui, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quę
mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Omnia
ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac
meminisse uerbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare
quam accipere. His uerbis monstrauit etiam episcopos huiusmodi
labori uacare quandoque debere, ut habeant, unde aliis largiantur, nedum
unde ipsi uiuant. Pauperculis olim episcopis hoc iure pręceptum fuisse dicet
aliquis. Nunc autem opulentis, ut quid necesse est laborare? At iis etiam,
sed alia tamen laborandi causa erit, ne scilicet in multa, ut fit, rerum
copia lasciuire illos et uoluptatibus diffluere ocium cogat. In desideriis
enim est (ut Salomon ait) omnis ociosus.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|