Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caput VI / DE PACE COLENDA

Diximus de sacerdotali dignitate honoranda, nunc de pace colenda obseruandaque dicemus. Nam neque sacerdotem pontificemue satis honorare uidetur, qui, quod ab ipso inter missarum solennia facta quotidie pręcipitur, negligit atque contemnit. Ponitefex autem ab altari ad populum conuersus dicere solet: Pax uobis; hac nempe precatione nobis innuens, ut cum proximis pacem habeamus, si Deo reconciliari cupimus.

Isaac patriarcha, ut in Genesi legimus, Gerrarę apud Abimelech, Palestinorum regem considens, cum multa rerum hominumque copia auctus fuisset, in

-- 2-434 --

inuidiam incidit. Eiectus ergo abiit et semper, ubi tranquillius uiuere posset, quęrens, in Bersabee sibi posuit sedem. At cum idem Abimelech potentiam eius formidans, quem offenderat, ultro amiciciam petitum uenisset, ipse oblitus iniurię, quod petebatur, facile cessit initoque inter se foedere ac pace iureiurando firmata hospitium conuiuiumque illi et omnibus, qui cum illo erant, indulsit. Vlcisci offensorem suum poterat uiribus iam superior, sed sicut expellenti non repugnauit, ita amiciciam petenti annuit. Et quo sibi magis obnoxium faceret, ad epulas inuitauit laute opipareque instructas; intantum pacis concordięque amator fuit.

Dauid quoque Saulem regem ubique hostiliter persequentem fuga declinabat, et cum posset lędere, noluit. Clamidis eius oram latenter abscidit, hastam et cyphum secus caput dormientis positum abstulit, ut ea res fidem faceret ideo se parcere uitę persecutoris, ut esset, cum quo tandem placato in gratiam rediret. Itaque beneficio Dauid uicta est Saulis inuidia, pacem inter se iniere. Dauid tamen Saulis inconstantię non ignarus, ne pręsentia sua illum turbaret, in Palestinam ad Achim Getheorum regem se transtulit habitauitque in Sicelech urbe, donec Saule hostium armis cęso rediens illi successit in regno, cuius odium placare quam ulcisci maluerat. Sic ergo Dei benignitas ac fauor pacis patientięque exaltauit cultorem.

Verum quoniam ipse Dauid in negociis militaribus assidue uersatus hostium cruore manus foedauerat, prohibitus est ędificare templum Domino, Salomon autem iussus, ut qui semper pacificus et belli abstinens fuit. Nunquid igitur peccati arguitur Dauid, qui Deo fauente prostrauerit inimicos? Minime quidem, sed tamen ideo ędificatio templi illi interdicitur, ut omnibus constet, quanti apud Deum momenti sit perpetua in homine pacis obseruatio imperturbataque tranquillitas.

Ezechias, rex Iuda, cum responsum accepisset thesauros, quos Babyloniis glorię cupiditate ostentauerat, iisdem futuros predam, delicti conscius: Bonus est,

-- 2-435 --

inquit, sermo Domini. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Non negauit iustum esse Dei aduersum se iudicium, sed mala diferri precatus est, non ob hoc, ne thesauros, sed ne thesauris chariorem pacem ammiteret. Et quoniam pro pace, non pro diuitiis orauit, quod uixit postea, hostem non uidit, Deo in posteros calamitatem illam, quam interminatus fuerat, transferente, ut monstraret pręponendam esse opibus pacem.

Certe ipse ęterni Patris coęternus Filius non prius de homine nasci uoluit quam totus terrarum orbis positis bellis pacem ageret. Cur ita, nisi ut pacem et concordiam sibi gratissima esse significaret? Tunc et angeli lętantes cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis! Ipse insuper Discipulis suis, cum eos ad insinuandam gentibus ueritatem mitteret, pręcepit, ut, quamcunque domum ingrederentur, statim in primo aditu pacem offerrent, pacem domui illi, pacem habitantibus in ea. Et ad crucem iturus hanc hęreditario illis dimittere uoluit dicens: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; non quomodo mundus dat, ego do uobis. Mundana enim pax utilitatem respicit, diuina charitatem. Hanc etiam a Deo poscere nos instruit, dum pro omnibus in se credituris Patri supplicat, ut, sicut ipse cum Patre unum sunt, ita et hi in ipsis unum sint. Non possunt unum esse in Christo, qui non unanimiter adherent uni Christo, ut unius capitis membra esse mereantur. Non est pax impiis, ait Dominus. Et in Euangelio legimus non alio erga Discipulos salutationis genere eum fuisse usum quam ut diceret: Pax uobis! Tunc quoque, cum post resurrectionem insufflaret eis: Pax uobis, inquit. Accipite Spiritum Sanctum! Nimirum, ut doceret illum, qui Spiritus Sancti charismata uellet promereri, prius cum proximis suis concordem ęquanimemque esse oportere. Vnde Apostolus: Idem sapite, inquit, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. Et Dominus ipse ait: Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in

-- 2-436 --

cęlis est. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. O inęstimabilis beatę concordię merces! Quid enim maius dari potuit hominibus inter se consentientibus quam ut, quicquid petunt, impetrent et Christus illis semper pręsens, semper medius sit?

Talis pax in apostolis, in discipulis, in martyribus, in confessoribus Christi fuit. Non potuit eam discindere tyrannorum sęuitia, non uoluptatum illecebra subuertere, non perpetuum diaboli odium supplantare. Omnes discordiarum machinationes sola pax in arce uerę fidei collocata superauit. Haud illi pacem nunc haberent in cęlo, si eam habere desiissent in terra: idem uelle et idem nolle supernę beatitudinis dignos fecit. Concordia enim hęc atque consensio ueritatis, non erroris fuit.

Qui eiusmodi pacis tranquillitate delectari solent, non in se tantum, sed in aliis etiam mentem irritatione aliqua alienatam allicere ac mollire modis omnibus conantur.

Vbaldus, Eugubinę urbis episcopus, cum ciues suos in seditionem uersos uerbis placare non potuit et iam ad arma esset concursum, inermis inter tela strictosque mucrones irrumpens humi prono corpore sese prostrauit nec exurrexit, donec illi saucium iacere rati mutua odia in unius miserationem conuertissent. Iacens diremit pugnam, quam stans nequiuerat inhibere. Audacem autem et periculi impauidum fecerat ipse pacis amor. Idem Fredericum imperatorem Eugubinis infensum iratumque et ob id grave ęris uectigal acceptis obsidibus imperantem suppliciter adiens placauit, ita ut ille et pecuniam remitteret et obsides restitueret et ipsum, ubi multo honore affecisset, discedentem deduci iuberet. Sicque pastor bonus in tanta ouium suarum trepidatione nunquam conquieuit, donec securas redderet, factus eis uix speratę pacis impetrator simul et nuncius.

Iuo quoque presbyter, cum multis miraculis tum imprimis pietatis operibus clarus, dolens quendam cum matre non leui odio dissidere, postquam reconciliare

-- 2-437 --

nulla prorsus ratione quiuit, missale pro eis sacrificium obtulit Deo. Exinde nemine iam solicitante, solo diuino instinctu ita animis resipuere, ut et hic filium se agnosceret et illa matrem. Documento est, ut, quos exhortando ad concordiam reuocare non possumus, reuocemus pro eis deprecando, quando quidem non hominum, sed Dei donum est pax.

Pafnutio abbati in solitudine uitam agenti reuelatum est quendam Heracleę, illius regionis urbe, sibi uitę meritis esse parem. Et quęrens inuenit eum quidem et uxorem et filios habere, sed post secundam susceptam prolem castitatem cum ipsa seruare, iustitię studere, pietatem colere et hoc pręcipue moris habere, ut, si quos inter se odio distractos cognouisset, continuo in gratiam reducere niteretur. Non fuisset, ut opinor, ciuis iste tam religioso solitario comparandus, nisi hoc sibi uirtutis genus adsciuisset, quo ille procul ab hominibus manens uti non poterat. Assidua quippe cura in reconciliandis aliorum animis indignationibusque leniendis urbanum hominem dignum fecit, qui sanctis eremi cultoribus esset ęquandus.

Non immerito igitur Agathon abbas gloriatus est se nunquam cepisse somnum, nisi prius et suam aduersum alios et aliorum aduersum se indignationem placando sopiret, implens illud breue quidem, sed multę perfectionis pręceptum: Diuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam! Eundem dicere solitum accepimus iracundos Deo atque hominibus odio esse. Sicut enim humilitas pacem conseruat, ita iracundia concitat lites, concordiam dissipat.

Hinc et Ioannes, monasterii in Scythi positi abbas, cum ad Pesium anachoretam uisendum uenisset et ab eo quęreret, quantum in solitudine per annos quadraginta, quibus in ea permanserat, profecisset, isque referret, quod sol omnia collustrans nunquam se conspexerit manducantem: Nec me iratum, respondit, haud minoris meriti existimas non irasci quam corpus quotidianis tenuare ieiuniis inediaque atterere.

-- 2-438 --

Pastor, de Scythi abbas, interrogatus super illud Euangelii: Qui irascitur fratri suo sine causa, solam iustę irę causam definiuit separationem a Deo, cęteris, quamlibet magnis iniuriis acceptis, qui irascitur, eum sine causa irasci. Igitur, cum offensis lacessimur, meminisse debemus nos non habere indignationis causam, sed patientię. Ita fiet, ut pacem etiam cum inimicis habeamus. Non est enim, cur illis irascamur, quos diligere et pro quibus orare iubemur. Diligite, inquit Dominus, inimicos uestros et benefacite iis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus uos!

Cuius quidem pręcepti Beonem,* corr. ex Benonem deserti Thebaidis abbatem, non immemorem fuisse constat, cum nunquam uisus sit iratus. Qui nemini iracitur, nonne semper in pace uersatur? Profecto, tametsi persecutiones sustinet, fatigantur persecutores odii stimulis agitati; ille omnia ęquanimiter ferens, in spe pręmii cęlestis conquiescit dicente Domino: Mihi uindicta,** corr. ex uindictam et ego retribuam.

Secularis quoque potentię in pace conseruanda studium ęternę beatitudinis pręmio est repensum.

Edgaro enim Britannici regni diadema suscipiente Dunstanus, Cantuariensis archiepiscopus, sibi diuinitus prędictum audiuit pacem Britannię futuram, quandiu ille uiueret. Igitur annos sedecim, quibus regnauit, omnia in summa quiete tranquillitateque fuere. Perpetuo quippe amicicię foedere uicinos reges sibi deuinxerat, piratas mari, prędones terra submouerat. In feras etiam predę auidas seuerus, a Guidualdo, Gualdensium rege, tributum exegit, annis singulis lupos triginta uenatione captos. Id seruatum, donec illud bestiarum genus assiduis cędibus defecit. Nihil esse in regni finibus passus est, quod a pacis quiete foret alienum. Tantus ergo pacifici status amor ipsum usque ad quietem euexit sempiternam et ad cęlestis regni gloriam sublatum inter sanctos collocauit. Hunc imitentur terrarum principes et illorum, qui turbas cient, ferocitatem coerceant,

-- 2-439 --

bonos sibi concilient, malos persequantur, bello nihil aliud quam pacem quęrant, si Deo pacis placere et ab eo pro talibus factis post terreni regni successum supernę quoque felicitatis recipere mercedem exoptant.

Est pręterea pacis genus, quę conspiratio sine coniuratio dicitur. Mala hęc et detestanda odiumque potius eligendum quam consentiendum iis, a quibus in societatem sortemque flagitti uocamur.

Talis pax filios Iacob in Ioseph fratris necem concordes fecerat, nisi quod Ruben Deo inspirante in cisternam deiiciendum censuit et Iudas Ismahelitis uendendum. Vixit ille Dei beneficio, qui fratrum malignitate perierat. At quanto melius erat talem inter se dirimere concordiam quam tanto sceleri consentire! Hęc est illa pax, de qua Saluator ait: Non ueni pacem mittere in terram, sed gladium, quo scilicet talis pax scindi, distrahi separarique deberet.

De Herode quoque et Pilato in Euangelio legimus, quod ad inuicem inimici erant, et facti sunt amici, ut Iesum perderent. Sic facinorosos homines par perpetrandi mali uoluntas coniunxit, quos alienauerat odium. Minus nocentes fuissent, si in pristinis simultatibus perseuerassent. Non debet esse reconciliationis causa consensio mali, sed boni.

Est et illa pax oppido quam fugienda, qua obtegitur dolus, sub qua latent insidię fraudesque de improuiso erupturę cubant. Nemo plus nocet quam qui simulat se profuturum. Personam amici malignus induit, ut incautos ducat in foueam. Lactat blanditiis, adulatione palpat, promissis allicit, omni palam permulcet officio et occulte gladium acuit, quo iugulet. De talibus per Hieremiam dicitur: Impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. Sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plenę dolo. His Dauid Spiritu Sancto plenus imprecatur dicens: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam, adinuentionum ipsorum. Idem ab iis circumueniri formidans

-- 2-440 --

orat Dominum et ait: Ab homine iniquo et doloso errue me! Et iterum: Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem. Sed profecto, sicut malum est ab huiusmodi hominibus irretiri capique, ita pessimum eos uelle imitari. Nam qui decipitur, imprudens est, qui decipit, iniustus. Alter miserationem, alter meretur poenam.

Igitur, quo utrunque facilius deuitetur, pauca adhuc id genus exempla subnectam. Licet enim nobis propositum sit de uirtutibus tractare, expedit tamen interdum et uitii mentionem interseruisse.

Abner, filium Ner, qui, ut in Regum libro legimus, principibus Israhel persuaserat, ut eiecto Isboseth, Saulis filio, regem sibi acciperent Dauid in Hebron regnantem, cum ob hoc ipsum negocium illuc uenisset seque ipsi Dauid foedere iunxisset et re peracta iam discederet, Ioab, Dauidici ductor exercitus, ad colloquium reuocatum interemit. Quid hac perfidia nequius, ut regis seruus regis amicum amicicię simulatione supplantet et occidat et duplicis criminis reum se constituat, capitalis fraudis in Abner, summę ingratitudinis in Dauid?

Idem Amasę, collegę suo, cum obuiam occurrisset: Salue, mi frater, inquiens, faciem ad osculum applicuit, sicam ad latus unoque ictu miserum nihil timentem confecit, ob hoc solum, ne militaris glorię secum particeps esset. Illi inuidit laudem, sibi perpetuam perfidię comparauit notam, minus in hostem quam in socium ferox. Merito postea et ipse a Salomone rege occidi iussus malignę impietatis poenas dedit.

Godolias, per Nabuchodonosor regem, sicut in Hieremia habetur, reliquiis terrę Iudeę pręfectus, Ismahelem, Nathanię filium, a Bahali, Ammonitarum rege, ad se in Masphat missum cum multis, qui cum illo uenerant, ut socium et amicum domi perquam laute acceperat, pro charissimo habuerat, ab iis, quibus suspectus erat, lędi prohibuerat. Ille tamen contra tot beneficia, sicuti iam animo propositum habebat, incautum cum omnibus fere, qui in Masphat erant, Iudeis ac Babyloniis

-- 2-441 --

simul trucidauit urbeque potitus est. Quod bellum quoque hac pace plus habuit crudelitatis, si pax dici debeat, qua nihil aliud nisi nocendi quęsita est occasio?

Nondum fama tam nefandi facinoris percrebuerat, et idem Ismahel inde digressus octoginta uiros de Sichem, Syilo et Samaria Hierosolymam uersus ad offerenda in templo dona petentes, ut ad Godoliam diuerterent, blande amiceque hortatus est. Nota erat Godolię hospitalitas. Quamobrem facile, quo uolebat, persuadet in urbemque perductos interimit. Sicque nequissimus hic impostor ore pacem pręferebat, corde meditabatur carnificinam. Nihil nocere potuisset, si quicquam se interim nociturum ostendisset. Non difficulter cauetur periculum, si patet, neque inimicus, si minatur.

Antiochus quoque Eupator, ut in Machabeorum libro traditum est, cum Syon arcem loci natura munitam ui expugnare non potuisset, dolo aggressus est. Obsessis pacem iurat, obsidionem soluit. Sed intra moenia receptus omnia funditus euerti iubet, non minus hostiliter agens, quam si iratus repente cum armis irrupisset Quos igitur obsidio domare non poterat, simulata pax uicit.

Alchimus sacerdos cum pessimis ex Israhel ad Demetrium, Asię regem, defecerat et coacto exercitu cum Bachide, regis pręfecto, uenerat contra Iudam. Tunc Assideis, qui de stirpe Israhel erant, amicum se ostendens iurauit nihil se mali illis illaturum. Sic deceptos atque euocatos cum comprehendisset, sexaginta ex ipsis die una neci dedit. Nescio infelicius an inconsultius confisos dixerim. Non enim erat, cur crederent sacerdoti etiam iuranti, quem aduersariorum partes secutum non ignorabant. Quomodo enim periurare homini timeret, qui apostatare a Deo non pertimuit?

Triphon, Antiochi adolescentis, Syrię regis, prępositus, dominandi cupidine incensus, Ionathę, Israhel duci socioque et amico regis, quem sibi impedimento fore spectabat, quamprimum imponere deliberat. Ad ipsum uenit in Bethsan, dona offert, Ptolomaidem ei se

-- 2-442 --

traditurum spondet, utque eo secum pergere maturet, persuadet, cum non aliam ob causam se illum adisset diceret. Ingressus una cum eo in urbem, claudi portas, ipsum comprehendi, reliquos, qui cum illo uenerant, ad unum cędi fecit. Acceptis deinde centum talentis et duobus Ionathę filiis, quę, ut ipsum dimitteret, poposcerat, nequaquam dimisit, sed simul cum filiis interimi iussit. Antiochum deinde, dominum suum, dum confabulando cum illo iunctis lateribus incederet, transfigit ac regnum occupat. Habeatur sane cum talibus pax, si ulli unquam plus obfuit Triphon quam iis, qui sese illi credidere.

Ptolomeus, Abobi filius, pręfectus Hierico, Simonem Machabeum filiosque eius Mathatiam et Iudam hospitio suscepit, honore affecit multoque luxu apparatum conuiuium dedit. Cęterum cum pasti potique essent, crapula grauatos ac semisomnes cum armatis subsessoribus repente inuasit, oppressit, occidit, mensas eorum cruore foedans, quos tam benigne conuitauerat. Haud alia pax uillici esse solet cum porcis, quos ideo saginat, ut mactet. Nostra interest talium hominum et cauere dolos et mores execrari ac prorsus neque decipi neque decipere uelle. Aut si alterum necesse fuerit, pati mala quam inferre satius iudicemus. Sustinendo autem, non uindicando iniuriam pax paratur.

Vt ergo uera synceraque pace uti fruique possimus, magno atque constanti animo contemnamus insolentium hominum contumelias, probra, maledicta memores a Salomone sapientissimo pręceptum esse: Ne respondeas stulto iuxta stulticiam suam, ne efficiaris ei similis. Rixas et odiosas uerborum concertationes abiiciamus, quia alius quoque sapiens ait: Abstine te a lite, et minues peccata. Vbi autem zelus et contentio, ut Iacobus apostolus inquit, ibi inconstantia et omne opus prauum. Paulus etiam ad Titum scribens ait: Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant litem. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Rursum Salomon: Honor est

-- 2-443 --

homini, inquit, qui separat se a contentione; omnes autem stulti miscentur contumeliis. Et iterum: Ne contendas cum pessimis, ne emuleris impios! Et alibi scriptum est: Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. Profecto, qui pungentes altercationum aculeos non cauerit, pręceps agatur necesse est in perpetuam inquietudinem mentis pariter et corporis. Et hoc quoque Salomonis sententia astruemus: Vir sapiens, inquit, si cum stulto contenderit, siue irascatur siue irrideat, non inueniet requiem. Modis omnibus igitur enitamur, ut a uelitationibus ac iurgiis alieni pacem tranquillitatemque possideamus, uel Apostolo hortante, qui ait: Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata. Mala est luxuria, mala auaritia, mala uentris ingluuies, malum ocium, sed tamen unumquodque crimen sua blanditur uoluptate. Sola discordia nihil in se habet, quo delectet. Gignit inuidiam, concitat iram, prorumpit ad conuitia, non temperat manibus. Hinc cędes, hinc exilium, domorum orbitas, urbium excidia, regnorum desolatio. Vnde recte quidam: Concordia, inquit, paruę res crescunt, discordia maximę dilabuntur. Sed et Veritas, quę falli omnino non potest, ait: Omne regnum contra se diuisum desolabitur. Et omnis ciuitas uel domus diuisa contra se non stabit. At uero in pace omnia lęta, iocunda, suauia sunt. Siquid aduersi incidit, pax eleuat moerorem; si prosperi quid contingit, pace gaudium augetur. Hanc itaque eleganter definiuit Augustinus dicens: Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris uinculum, consortium charitatis. Nec poterit, inquit, ad hęreditatem Domini peruenire, qui testamentum pacis noluerit obseruare. Nec potest concordiam habere cum Christo, qui discors uoluerit esse cum Christiano. Concordes autem erimus, si dabimus operam, ne ab iis, quę a Domino nobis pręcepta sunt, discedamus dicente Dauid: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Et per alium prophetam populo Israhel dicitur: Si in uia Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram.

-- 2-444 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.