Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, cum in Gallia apud Vigorniam urbem sub dio prędicaret et populus imminentem supra se atrę nubis contractionem cernens pluuiam timeret dilabique sub tecta pararet, ne dubitarent, pręcepit et imbri, ne uerbum Domini impediret, iussit. Magna uis aquarum circa eos, qui ad audiendum conuenerant, in terram defluxit, nullum tamen ex tanto hominum numero attigit. Et pauor pariter ac pudor omnes cepit nolle illius pręceptis obedire, cui insensibile elementum paruisset. Itaque non sine melioris uitę proposito, finita prędicatione, abierunt multi, dum commissa deflerent, lachrymis madidi, pluuia nemo. Dominicum ordinis Prędicatorum futurum institutorem pręsagiis quibusdam ante monstratum fuit. Mater eo foecunda catellum se peperisse somniauit, qui faculam mordicus arreptam pręferens mundum incendere uidebatur. Eodem iam nato cuidam non ignobili matronę uisum est stellam fronti eius insedisse, cuius fulgore perinde ac solaribus radiis totus terrarum orbis lucescebat. Breui ergo effectum est, ut ab eo plurima euangelizantium turba per omnes fere prouincias nationesque diffunderetur passimque discurreret. Sic ille ardentis prędicationis facibus mundum succendit, sic doctrinę spiritalis luce illustrauit.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.