Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Relictis Athenis uenit Corinthum et Aquilę Priscillęque hospitio usus artem
scenofactoriam cum illis factitasse dicitur, sabbatis uero in synagoga
disputationes exercuisse. Hinc ipsemet quidem ad Corinthios scribens:
Laboramus, inquit, operantes manibus nostris. Et ad
Thessalonicenses: Non inquieti fuimus inter uos neque gratis panem
manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die
operantes, ne quem uestrum grauaremus, non quasi non habuerimus
potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus uobis ad imitandum nos.
Nam cum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis, quoniam, siquis non
uult operari, nec manducet. Nemo igitur Euangelio seruiens assidue
sibi de Euangelio uiuendum putet et, quod prędicationi superest temporis,
ocio conterat. ne et petendis elemosinis crebrius insistens non
petere, sed exigere uideatur, et corporis quieti indulgens ad socordiam
paulatim deuolutus a labore quoque spiritalium actionum animo obtorpescat.

|