Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Idem post hęc anxie secum queri coepit se in ędibus habitare cedrinis, arcam
uero testamenti Dei manere sub pellibus, quibus tabernaculum tectum erat.
Hinc iam in animum inducens constituere templum Domino sacrisque illius
magis decenter reponendis dedicare, regiam cessisset, nisi multo
magnificentius habitaculum iis quam sibi faciendum decreuisset, et quidem
tale, quale deinde a filio suo Salomone legimus ędificatum. Cuius opulentię
amplitudinisque gloria apud posteros uix fidem inuenisset, si eam humanę
tantum, non etiam diuinę Scripturę monumenta retulissent. Sed mirentur alii
opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior
in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique
principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse
protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo
dilectus nosceretur. Quod autem Salomon potius quam ille, ut templum Domino
construere electus sit, non tam meritum quam mysterium fuisse constat.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|