Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caput IV / DE CONTEMPLATIONE

Satis hęc de oratione. Nunc res ipsa poscere uidetur, ut gradum faciamus ad contemplationem. Prius enim orandum, deinde contemplandum, ut, cum gratiam impetrauerimus, tunc demum in cubiculum introducamur regis, iam tacito mentis obtutu consyderaturi maiestatem glorię illius, cuius potentia nihil potentius, sapientia nihil sapientius, bonitate nihil melius. ęternitate nihil prius, nihil posterius neque esse neque excogitari potest.

Huiuscemodi meditationum altitudine absorpti quidam ita obstupescunt, ut sensibus corporis alienati (quod Gręci extasin uocant) mortui magis quam uiui uideantur. Sed interim animus cęlestium uisione fruitur, diuini luminis dulcedine pascitur, reuelationes quandoque accipit mysteriorum.

-- 1-403 --

Sic credimus Abraham, Isaac, Iacob cum Deo collocutos futurorum notitiam recepisse, Moysen etiam pręteritorum. Is enim mundum a Deo in principio creatum uere didicit et omnibus palam fecit. Sic pręterea Dauid uersu oracula cecinisse, de quibus gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Sic denique Esaiam, Hieremiam, Ezechielem cęterosque prophetas omnia in spiritu hausisse, quę quondam ad populum nunc prospera, nunc aduersa uaticinantes effuderunt. Semper enim de Deo cogitantes digni habiti sunt, qui cum Deo etiam sermones miscerent et (ut ait Scriptura) facie ad faciem loquerentur. Latius contemplationis eorum typicę uisiones reuelationesque modo a nobis enarrari possent, nisi omnibus satis notę forent et ab iis, qui sub Lege erant, ad eos, qui sub Euangelio fuerunt, nostra festinaret oratio.

De Simone Petro in Actis Apostolorum traditum legimus, quod, cum in coenaculum circa horam sextam oratum ascendisset, cecidit super eum mentis excessus. Et uidit cęlum apertum et inde uas quatuor initiis submitti, immundis animalibus plenum, sed quę a Deo mundata dicerentur. Ex quo significatum est gentiles quoque, qui plane immundi errorum inquinatione erant, per fidem euangelicę ueritatis mundandos et Ecclesię gremio excipiendos esse, sicuti et Iudeos. Quoniam non est, inquit, personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.

Paulus apostolus raptus usque ad tertium cęlum, utrum in corpore, an extra corpus, nescit, Deus scit, audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Hinc demum in illam prorupit uocem: O altitudo diuitiarum sapientię et scientię Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uię eius! Quis enim cognouit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi, gloria in secula. Amen.

-- 1-404 --

Ioannes apostolus: Fui, inquit, in spiritu Dominica die, et audiui, et uidi, ea utique, quę in Apocalypsi commemorat. Quorum pręstantiam diuus Hieronymus admirans ait: Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta, quot uerba. Parum dixi: in uerbis singulis multiplices latent intelligentię et pro merito uoluminis laus omnis inferior est.

Apostolici quoque uiri cęlum ipsum animo transcendentes et uiderunt et prędicauerunt multa non mediocri admiratione digna.

Antonius abbas, dum seculi uoluptatum malignas illectationes secum consyderat, totum terrarum orbem laqueis refertum uidisse dicitur. Quę res nonne aperte nobis indicat, in quantis uersemur uitę periculis, qui quotidie inter mortiferarum cupiditatum tam multiplices pedicas uestigia figimus? Quod si iis nolumus implicari, meditanda sunt cęlestia, relinquenda terrena, contemplationis alis ad superna euolandum, inferiora dimittenda atque contemnenda. Qui sic agunt, securi sunt. Et de illis in Prouerbiis dicitur: Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.

Bonitius, Aruernensis episcopus, dum noctu in ecclesia meditationibus inuigilat diuinis, ecce pulchram ut luna, electam ut sol, Beatam Virginem Mariam uirgineis choris comitatam ad se uenire uidet, iussus missam celebrat, indumentum miri candoris ab ipsa Dei Genitrice sibi oblatum accipit. Visio abiit. Ille ad se reuersus, insomnium fuisse putabat, donec idipsum indumentum iuxta se iacere conspexit. Quod adhuc extare dicitur et cernentibus rei fidem facere, nemine deprehendente neque lini neque texturę genus. Magnum fuit tale munus accepisse, sed maius tali spectaculo interfuisse et eius uisionis dulcedinem, qua nunc fruitur in cęlo, gustare coepisse in terra.

Romualdus abbas, ordinis Camaldulensis autor, cum ad Sutrii montis monasterium deuenisset et ibidem missam celebraret, aliquandiu in extasi raptus stetit. Post hęc Psalmorum effici meruit expositor, quorum paulo

-- 1-405 --

ante ne lector quidem satis idoneus fuerat. Dum enim ipsum Dei uerbum (quod tunc manibus contrectabat) intentius consyderat, sanctorum uerborum percipere meruit anagogen latentemque sub littera sensum. Plurimorum annorum studium ad tantum diuinę eruditionis profectum nunquam illum extulisset, ad quantum die una Christi perduxit contemplatio.

Augustinus, Hipponensis episcopus, philosophię Christianę assertor egregius, dum Sanctę Trinitatis mysterium solus in cubiculo sedens contemplatur, ita a seipso abscesserat, ut a muliere, quę illum quadam de re consulere uehementer cupiebat, sępius interpellatus nihil responderet, immo ne respiceret quidem. Mulier denique, quia se contemptam putauit, abiit tristis. Postero autem die, cum eum in ecclesia missam celebrantem audiret, in spiritu rapta uidit de Trinitate disputantem atque audiuit iccirco se illum die hesterno frustra quidem adisse, quod eiusmodi meditatione occupatus ipsam neque uidere neque omnino sentire potuisset. Ac proinde ne redire dubitaret. Rediit et, quod petierat consilium, sine cunctatione accepit. Maiorique deinde reuerentię habere hominem coepit quam ante habuerat, cum talia de illo sibi uidere contigisset. Quid igitur mirum, si tam copiose tamque argute de Trinitate scripserit, qui mente sic abstracta Trinitatis sacramentum fuerat contemplatus? Sed ne contemplando tantum apprehendisset, nisi, ut apprehenderet, pie prius ac iuste uiuendo dignus euasisset. Vitę sanctitate meritum sibi comparet, qui uult contemplatione proficere. Scriptum est enim: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lętitiam.

Qua quidem bonitate pręditus diuus Hieronymus meruit etiam ipse spiritalis contemplationis ingentem et ineffabilem haurire dulcedinem. Post multas, inquit, lachrymas, post cęlo inherentes oculos nonnunquam uidebar mihi interesse agminibus angelorum et lętus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. Et ad uirgines Deo dicatas scribens

-- 1-406 --

ait: Experto itaque seni deuote consulenti credite, filię: si semel gustastis, quam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem uiuum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum; poteritis ab eo illud audire: Venite, et ostendam uobis omne bonum. Et tunc ostendet uobis talia, qualia non nisi mentes assuetę norunt. Scio, quid loquor, charissimę. Nam ut meam insipientiam loquar, ego homunculus sic abiectus, sic uilis in domo Domini, adhuc uiuens in corpore, angelorum sępe choris interfui, de corporeis per hebdomadas sustentationibus et nutrimentis nihil sentiens, diuinę uisionis intuitu. Post multorum forte dierum spacia pręscius futurorum redditus corpori flebam. Quid ibi manens felicitatis habebam, quid inenarrabilis delectationis sentiebam, testis est ipsa Trinitas, quam cernebam, nescio quo intuitu. Testes sunt et ipsi beati spiritus, qui aderant, testis est etiam conscientia mea, quia tantis bonis ipse fruebar, quot et qualia nescit proferre mollities corporis mei. Denique subiungit dicens: Non potest ad tantę contemplationis dulcedinem cor secularibus plenum negociis aspirare, sed oportet, ut seculo moriatur, ut soli Deo per tantas meditationes et desyderia supernis inhereat. Vnde granum frumenti cadens in terram, nisi mortuum fuerit, semper sic manet, ut cecidit. Quod si moritur, fructum plurimum affert.

Thomam Aquinatem, catholicę ueritatis locupletissimum dissertorem, dum de Deo diu multumque cogitat, a solo attolli et altitudine fere cubitali in aere pendere uisum ferunt neque deinde tantę contemplationis fructum dissimulare potuisse, uultu prodente iocunditatem, quam intima conceperant pręcordia. Extasi autem tam profunda rapi solitum, ut interdum candelam accensam tenens, ea demum ad manum usque absumpta, flammę calorem non senserit. Quem prorsus non sensisse, iis etiam, qui id factum non uiderunt, fidem facere poterant non pauca in manu ipsius ac digitis adustionis uestigia. Qualia ergo illa aut quantę delectationis fuisse dixerimus, quibus occupatus animus non aduertebat

-- 1-407 --

corporis tormenta uel ad quę sese mens errigens carnis quoque pondus secum trahere uidebatur, dum supinum stare et humum non contingere cogit.

Nec in Bernardo, Clareuallensi abbate, non satis clarum signum mentis in cęlo uersantis fuit, quod, cum aliquando equum ascendens fratres Cartusienses inuisere perrexisset et prępositus eorum ephippio nimis decoro illum usum arguisset, quęrere a comitibus coepit, quale equi sui ephippium esset. Neque enim aut insiliendo, aut desiliendo, aut etiam insidendo animum aduerterat, quale foret. Iterum prope ripam Lausanensis lacus diei iter fecerat. Cumque iam occaso sole ad hospitium diuertisset et fratres, qui eum comitabantur, inter se de lacu ipso uerba iactarent, rogauit, ubi lacus ille fuisset. Postquam audiuit, miratus est seque eum penitus non uidisse asseruit. Nec tamen mirum uideri debet, si rem oculi cernere non potuerint, cui animus non attenderit, qui sępius quidem cum Deo quam cum hominibus erat.

Aeque altę contemplationis indicium in Benedicto abbate mirabilis uisus prębuit. Nocte intempesta cęlum per fenestram intuens Deum adorabat, quando lumen uidit, quo nox ipsa ita resplenduit, ut cum die posset contendere. Mox totum mundum conspexit arcte atque anguste constipatum perexiguę pilę instar. Cęlum quippe intuens supra cęlum mente euectus est, et per creaturę consyderationem ad Creatorem usque peruenit. Illius ergo lucem, quam animo agitauerat, oculis uidit et in illius luce tanquam in speculo mundum uniuersum. Sed ideo quidem tam paruum, quoniam tanquam momentum staterę (ut Scriptura ait) sic est ante Deum orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani, qui descendit in terram.

Sed quid nunc de te, pater Francisce, dicam? Quantum tibi quoque adhuc in terra degenti tua contulit contemplatio! Vidisti fulgentem Saluatoris nostri crucem, uidisti sanctum Seraph, a quo Seraphicus dici meruisti. Inde tibi singulari quodam priuilegio

-- 1-408 --

Dominicę crucifixionis cicatrices corporaliter uendicasti, ut, cuius paupertatem, mansuetudinem, humilitatem fueras imitatus, eius etiam sanctissimę passionis signa in manibus, in latere, in pedibus referres et cum Paulo gloriari posses dicens: Christo confixus sum cruci. Viuo autem, iam non ego; uiuit uero in me Christus... Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo... Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. O felicem seruum, cui Dominus quinque tradidit talenta, ut, quibus ille perditum redemit mundum, hic labentem repararet Ecclesiam!

Nunc, quę foeminis in meditando miracula contigere, ut instituti nostri ordo seruetur, referamus.

Mariam Magdalenam, cum in solitudine ętatem ageret, statutis diei horis supra cęlum ab angelis uectatam tradunt. Quod si (ut aiunt) in corpore, cum Apostolus de se dubitet, quanti illam meriti fuisse dixerim? Mirarer post hęc mori potuisse, si non eodem die semper ad terras relatam dicerent. Tantillum temporis in illis ęternitatis locis morabatur, quantum competere poterat mortali. Interim ergo, etiam corpori proxima, illi inherebat, quem mente atque animo nunquam dimittebat. Adeo assidua Dei meditatio prius carnem ipsius cęlo dignam fecerat quam terrena labe liberam. Et, si tantum fuit Marię in deserto contemplantis fructus, quanta est nunc in paradiso cum Christo regnantis gloria? Iam ibi perpetuo habitat, ubi quondam uel unius horę momento mansisse felicitatis fuit.

Mariam quoque Aegyptiacam, quę urbanę luxurię mollitiem eremi asperitate fregit, Zosimas abbas orantem corpore supra terram suspenso altitudine ferme cubitali uidit. Itaque quantum olim per corporis turpitudinem in profundum perditionis corruerat, tantum postea per mentis contemplationem necdum sarcina carnis deposita extolli meruit, dum oraret. Quam male cum illa actum erat cum deliciis difflueret, tam deinde

-- 1-409 --

bene, cum resipiscere coepit et in sensu cogitare circumspectionem Dei.

Elizabeth, Pannonum regis filia, cuius sępe mentionem fecimus, dum se supra se tollens cęlestia meditatur, in extasin abibat et mente cernebat, quod oculi peruidere non possunt. Quod ne tunc quidem, cum ad se redisset, dissimulare poterat; tantam etiam tacita facies hilaritatem pręferebat. Eadem, cum aliquando nimio labore fatigata lassaque resedisset, oculis in cęlum intentis fronte modo iocunda, modo tristi apparuit. Et confessa est se in nubibus uidisse Iesum, qui nunc se ostendens lętam reddebat, nunc tegens, moestam. Denique ipsum sibi dixisse: Bono animo esto, filia! Ego tecum sum. Et se respondisse: Ita, Domine, tu mecum atque ego tecum. Magnum profecto diuinę liberalitatis beneficium, ut homo Deum alloquatur, maius, ut alloquentem audiat, maximum, ut una cum illo sit. Et tamen, quoties eum contemplamur nihil in fide hęsitantes, quoties eius amore desyderioque inardescimus, toties cordi nostro insidet. Et uere nobiscum atque adeo intra nos est dicente Apostolo: Qui adheret Domino, unus spiritus est.

Hinc etiam Elizabeth uirgo, egregium Sconaugiensis* corr. ex Comagiensis monasterii decus, cum sese cęlestium contemplationi penitus dedisset, obstupefactis interdum corporis membris ac sensibus diu ueluti exanimis iacebat. Inde illi non pauca, quę futura erant, diuinitus reuelata fuisse perhibent solitamque Beatę Virginis frui colloquiis; librum etiam, qui Viarum Dei dicitur, angelo dictante ab ea scriptum. Cum hęc ita sint, nonne paradisum habuit in terris, quoniam mente semper in cęlis fuit?

Clara uirgo, beati Francisci pręceptis imbuta dignaque tanto magistro discipula, pridie quam Natalis Domini ueniret, ęgrotauit nec licuit illi cum reliquis sororibus ad agendas sacrę noctis precationes pergere. Veruntamen aduersa ualitudo corpus impedire potuit,

-- 1-410 --

animum non potuit, et ancilla Christi affuit in spiritu, ubi in carne adesse nequibat. Reuersis quippe sororibus, quicquid inter absentes actum dictumque esset, ordine retulit et mirantibus adiunxit sibi tunc ibidem loci, ubi absens cum ipsis fuit, Iesum puerum, qua hora quondam nasci uoluit, apparuisse. Iesum ergo deuote contemplata, cum in lectulo iaceret, omnia, quę procul in oratorio agerentur, perspiciebat. Et quod ne ipsę quidem, quę illo conuenerant, uiderunt, uidere meruit.

Alias etiam, a die Coenę Domini usque ad Sabbatum sanctum, corporeorum sensuum usu subtracto quasi mortua permansit. Sed interim toto animi uigore in Deum translato omnia Dominicę passionis mysteria iisdem horis, eodem ordine geri cernebat, quo gesta noverat. Vbi autem corpori fuit reddita, haud amplius quam unius horę spacio se dormisse putauit. Ex quo facile percipi potest, quam illi gratum erat huiusce dormitionis spectaculum. Breue enim uideri solet omne, quod delectat. Delectabat autem eam non Christum pati uidere, sed uidendo compati Christo.

Nos quoque sanctos pro uirili parte imitati, abiecta atque contempta terrenarum rerum cura, ad cęlestium meditationem accingamur. Pensemus, quam potens sit, a quo condita sunt omnia, quam sapiens, qui gubernat uniuersa, quam bonus, per quem cuncta, quę ubique sunt, conseruantur ac in sua natura permanent, quam magnificus sit, cui semper adsistit cęlestis militię innumerabilis exercitus: angeli, archangeli, throni, uirtutes, potestates, dominationes, cherubin et seraphin et omnis beatorum spirituum concio gloriosa; quem uiginti quatuor seniores in facies suas cadentes adorant et cuius maiestatem uenerantur centum quadraginta quatuor milia signatorum ex omni tribu filiorum Israhel et illa omnis generis omniumque populorum turba, quam in Apocalypsi dinumerare nemo potest. Hunc omnis spiritus laudat, omnis lingua confitetur, huic omnia famulantur elementa, huius nutui cuncta etiam inanimata et omni prorsus sensu carentia absque ulla

-- 1-411 --

cunctatione parent. Cum igitur talem ac tantum cogitauerimus, qualis quantusque nec uerbis explicari nec cogitatione possit comprehendi, semper Dauidicum illud occurrat: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore!

Ad hęc, multum quidem nobis conferre poterit suorum erga nos beneficiorum assidua iugisque meditatio. Ad imaginem et similitudinem suam nos fecit; cęlum, terram, mare usui nostro subdidit; patriarchas, prophetas, leges cęteraque multa, egregia sane et admiranda, quę in Veteri Testamento continentur, quibus et in uiam iustitie et agnitionem sui plenius dirigeremur, nobis indulsit. Postremo, cum omne hominum genus primorum parentum culpa sub maledicto deperiret, ita ut neque Lex ipsa quenquam iustificare posset, misertus nostri expandit pietatis sinum Filiumque suum unigenitum nobis misit, qui non uitulorum aut hircorum, sed proprio sanguine nos redemit et filios fecit lucis, qui fuimus tenebrarum. Erat enim Deus in Christo mundum reconcilians sibi; pro nobis Christus Dominus formam assumpsit serui, Discipulorum pedes lauit, paupertatem inopiamque sustinuit, persecutiones tulit, labores suscepit, omnia aduersa atque aspera tolerauit, ieiunauit, esuriuit, sitiuit, peruigilauit, fleuit, a suis proditur, ab impiis comprehenditur et ligatur, alapis cęditur, conspuitur, irridetur, flagellis uerberatur, spinis coronatur, arundine percutitur, manibus pedibusque cruci affigitur, felle aceto diluto sitiens potatur, lancea uulneratur. Denique occiditur ac sepelitur, Deus pro hominibus, Dominus pro seruis, iustus pro peccatoribus. Quę quidem omnia tam patienter excepit, ut et accusatus taceret et pendens pro crucifixoribus suis oraret. Nos quoque ista tam grauia tamque acerba quotidie secum recensentes, quę piissimo Domino pro nobis subire libuit, uicissim enitamur pro nomine illius, quęcunque uoluptatis et ocii et arrogantię esse uidentur, euitare, dura autem laboriosaque et humilia semper sectari, ne forte, cum ille ad iudicandum mundum uenerit, ipsi

-- 1-412 --

nulla prę nobis ferentes uitę eius insignia audiamus: Amen dico uobis, nescio uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! Denique, ut breuiter concludam: Dominus noster pro nobis mortuus est et resurrexit. Commori Domino nostro nos oportet in humilitate, si cum illo cupimus consurgere in gloria.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.