Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Mulieri in adulterio deprehensÄ™ pepercit, iniungens tamen ei, ne amplius peccaret, ut intelligas tunc nos recte ueniam sperare, cum desinimus peccare. Malignis autem in illam frementibus iniecit ruborem, propria eis exprobrans delicta, qui accusatum uenerant aliena. Et hi sane unus post alium abierunt, sicut aduenerant, nequitia et impietate pleni. Illa uero perstitit, donec condonato reatu dimissa est. Perseuerare enim sperando debemus nec ullo expectationis tedio affecti deficere, dicente Apostolo: Christi domus sumus, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Quandiu ergo speramus in Christo, habitat in nobis Christus. Procul est ab iis, qui desperant.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.