Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBER II
Caput I / DE CVRA ET MODO ORANDI

Age igitur, hinc iam sanctarum precum exempla perscrutemur, deinceps etiam contemplationis altitudinem ostensuri, qua diuini homines in terra degentes mente cęlos permeabant. Hi uero, quantum orandi studio dediti fuerint uel quam efficaciter orarint uel quantas inter orandum diaboli molestias tolerarint, si quem consyderare non piguerit, nec imitari fortasse pigebit; quando quidem nihil est, quod petenti salubre futurum sit, ut illud non impetret oratio, dicente Domino: Petite, et dabitur uobis; quęrite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti aperietur.

Dux Israhelitici populi Moyses, quam olim solicite pro eorum delictis Domino supplicarit, ipse confitetur dicens: Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac

-- 1-370 --

noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret uos, ut fuerat comminatus. Vtinam nos nostris peccatis tam impense atque perseueranter ueniam posceremus quam ille alienis!

Septies in die laudem Domino dicens, ipse sanctus propheta Dauid septem canonicarum horarum, quas nunc seruat Ecclesia, orandi documentum reliquit. Quali autem quantoue mentis affectu orauerit, testatur dicens: Deprecatus sum faciem tuam ex toto corde meo.*add. Et item: Clamaui in toto corde meo:*add. exaudi me, Domine! In corde ad Dominum clamant, qui ardenter orant, non qui tantum uocibus obstrepunt et, quod labiis uolutant, mente non concipiunt.

Post illum Salomon, omnium Iudeę regum sapientissimus, in eo libro (si modo illius liber est) qui Sapientię inscribitur: Adii, inquit, Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis pręcordiis meis. Ex toto quippe corde rogandus est, qui ex toto corde pręcipitur diligendus. Negligenter autem orantes, et eum, a quo aliquid petunt, parum reuereri, et id, quod petunt, non satis magnipendere arguuntur, ideoque nec impetrant. Reprobatur enim eiusmodi rogator dicente Domino in Apocalypsi: Quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo.

Vir desyderiorum Daniel ingressus coenaculum, id est, superiorem partem ędium, apertis fenestris contra Hierusalem, ter in die statutis horis genua sua flexisse et adorasse Deum suum dicitur. Hinc tu, quoties orare uolueris, domum Dei ingressus, mente cęlum conscende apertisque fenestris purę synceręque intentionis Spiritui Sancto ad cor tuum aditum para et semper ad cęleste Hierusalem animo conuersus terrena contemne ac die uno ter genua flectens Trinitatem personarum Vnitatemque substantię in Deo crede, confitere, adora.

Tobias cum lachrymis orasse perhibetur, et cum casu quodam oculos amisisset, ab angelo Raphaele de

-- 1-371 --

cęlo in terras misso meruit curari. Adeo inter orandum illi fleuisse profuit.

Tobię autem, filio eius, etiam nuptiarum celebritatem sacris precationibus placuit initiari. Cum Sarra enim, uxore sua, priusquam copulę coniugali operam darent, tres noctes totas in cubiculo simul orando consumpserunt. Inde illa, quę primo statim concubitu iam septem extulerat uiros, cum hoc postremo diu feliciter uixit.

Post hęc quaque et pater a cęcitate et filius ab internicione liberati, ut pro beneficio gratias agerent, uterque in faciem se prosternentes per horas tres benedixerunt Deum. Et cum exurrexissent (ut ait Scriptura) narrauerunt omnia mirabilia eius, ut scias, peractis etiam precibus a laudibus Creatoris non esse cessandum. Pręterea orationes eorum coram Deo ab angelo oblatas fuisse legimus, nequid precemur, nisi quod angelorum relatione dignum sit quodque Dei aures delectet audire.

Delectat autem illum, quicquid de Scripturarum fontibus haustum orando effundimus, quod prophetę, quod apostoli nobis tradiderunt, sed pręcipue quod Dominus noster Iesus Christus. Ipse enim est Patris uerbum, ipse Filius suus dilectus, in quo sibi bene complacuit, ipsum audiamus!

Sic, inquit, orabitis: Pater noster, qui es in cęlis. Si Pater in cęlis, filii, quę sursum sunt, quęrant, quę sursum sunt, sapiant, non quę super terram. Sanctificetur nomen tuum. Ita, nequid a nobis existimetur sanctius. Adueniat regnum tuum. Ne in nobis regnet peccatum. Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra. Quoniam, qui facit uoluntatem tuam, manet in ęternum. Panem nostrum supersubstantialem, uel quotidianum, da nobis hodie. Panem, qui de cęlo descendit. Nostrum, quia pro nobis oblatus est. Supersubstantialem, quia omnibus substantiis, omnibus pręeminet creaturis. Vel quotidianum, quia Christus Iesus heri et hodie, ipse et in secula. Da nobis hodie. Da semper, ne unquam separemur ab eo. Quoties enim separamur, toties deficimus in uia.

-- 1-372 --

Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vt, cum ignouerimus in nos peccantibus, tu nobis ignoscas, quicquid peccauimus tibi. Et ne nos inducas in tentationem. Id est, ne patiaris nos tentari supra id, quod possumus. Sed libera nos a malo. Vt tandem sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus tibi in sanctitate et iustitia coram te omnibus diebus nostris. Amen.

Veruntamen idem Saluator noster ac Dominus, sicuti nos orare docuit, ita etiam ante orationem ut pie nos pręparemus, iubet fidem, spem, charitatem exigens a nobis. Fidem ibi: Omnia, quęcunque petieritis in oratione credentes, accipietis. Spem ibi: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri uestro dare uobis regnum. Charitatem ibi: Cum stabitis ad orandum, dimittite, siquid habetis aduersus aliquem.

Quo deinde corporis gestu, quaue humilitate orandum esset, suo sępe exemplo monstrauit, dum (sicut ueritatis scriptores retulerunt) nunc procidens in faciem, nunc positis genibus, nunc eleuatis in cęlum oculis obsecrat Patrem.

Locum quoque orantibus aptum designauit, uel dicens: Domus mea domus orationis uocabitur, uel monens: Cum oraueris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito, uel faciens: quando dimissa turba ascendit in montem solus orare.

Tempus etiam orandi pręscripsit, et uespertinum, uespere facto orans in monte, et nocturnum, pernoctans in oratione, et antelucanum, ualde diluculo surgens et in desertum locum secedens, ut ibi oret, et pene continuum, dicens: Vigilate omni tempore orantes!

Assiduitate denique in orando opus esse tum uerbis docuit, tum exemplo significauit. Dormientibus apostolis ipse uigilans iterum et tertio eundem repetendo sermonem orasse dicitur. Et ut Lucas ait: Factus in agonia prolixius orabat; ne scilicet aliter egisse uideretur quam pręcepisset. Pręceperat autem similitudinem afferens ac dicens: Siquis nocte intempesta ad amici pulsans fores

-- 1-373 --

perseueret, ipsa poscendi improbitate coget illum de stratu suo surgere et panes, quos petierat, sibi mutuo dare. Parabolam etiam proponens iudicis Deum hominesque contemnentis, qui uiduę quotidie interpellantis uictus tędio eam ab aduersarii sui calumnia tandem decreuit uindicare: Audite, inquit, quid iudex iniquitati: dicit! Deus autem non faciet uindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Non uindictam intelligas contra inimicos, quo: diligere iubemur, sed contra tentationes, quibus resistere nemo ualet, nisi Domini ope auxilioque adiutus fuerit. Quandiu ergo cum his nobis colluctandum est, tandiu et orandum. Neque huic sententię illam contrariam putemus, quam idem salutis nostrę autor ac doctor protulit dicens: Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici faciunt. Ethnici enim, id est, gentiles longas orationes orabant, orandi affectum non habebant. Itaque non multum orare prohibuit, sed eos, qui labiis multum corde parum orant, imitari. Ideoque subiunxit: Nolite uos assimilari eis!

Siquidem et apostoli, postquam ille deuicta morte ad cęlos, unde uenerat, rediit, in Hierusalem reuersi cum coenaculum ascendissent (ut Lucas in Actis eorum testatur) perseuerantes erant unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria, matre Iesu, et fratribus eius. Inde refert Spiritum Sanctum aduenisse, domum, ubi erant sedentes, repleuisse, supra singulos eorum linguas tanquam ignis apparuisse, ut intelligas perseueranti ac iugi oratione Spiritus Sancti gratiam conciliari solere.

Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam, et languido ante uestibulum mendicanti pro elemosina sanitatem dederunt. Itaque documento nobis sunt, ne soli orationi uacantes misericordię in egenos obliuiscamur. Scriptum est enim: Non apparebis ante conspectum Domini uacuus!

Arrogantiam quoque in orando fugiendam humilitatemque sequendam hinc phariseus, hinc publicanus monent. Alter insolenter sese efferens et inani iactatione

-- 1-374 --

cęteris pręponens reprobatur: alter uero cęlum intueri non ausus, sed in terram pronus pugnis pectus uerberans rediit (ut Veritas ait) iustificatus prę illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Oratio humiliantis se (ut Ecclesiasticus inquit) nubes penetrabit.

Hinc ipse uas electionis Paulus in Apostolorum Gestis ubique memoratur positis genibus preces Domino obtulisse. Bartholomeum quoque centies in die et centies in nocte flexisse genua, dum orationes iteraret, ferunt, Iacobo Alphei utrunque genu, in modum camellorum, procumbendi assiduitate occaluisse. Quod si sic orarunt, qui iam Spiritus Sancti igne excocti omni purius auro renitebant, quid nos facere oportet, qui peccatis peccata cumulantes, quotidie diuinam in nos indignationem prouocamus? Submissius supplicare debet, qui grauius delinquit.

Porro, Bartholomeum imitatus Apollonius abbas et ipse centenis genu flexionibus die noctuque precationes repetisse perhibetur. In repetendo assiduitas, in genu flectendo laudem meretur humilitas.

Antonius abbas, et ipse non nisi submissis genibus orans, sępe diem noctemque peregisse dicitur precatione perpetua. Nescio, quod maius miraculum, an illo corporis gestu tandiu immotum perstitisse, an tam continenter orasse. Vtrunque sane difficile, sed timor gehennę et amor Christi omnem uincunt difficultatem.

Pastumius quoque abbas usque adeo orandi studio ducebatur, ut nulla corporis debilitas animi sedulitatem coerceret. Aduersa ualitudine pressus, cum de lectulo surgere non ualeret, iacens orabat. Iam langor uehemens expeditius loquendi ademerat facultatem, et tacitus labiorum motus etiamtum illum orare testabatur. Denique discedens anima non prius orationem quam corpus reliquit. Orantem adhuc angeli exceperunt et ad cęlum tollentes Domino obtulerunt, ut semper lętari possit eam se beatitudinem impetrasse, quam semper petierat.

-- 1-375 --

Moysen etiam abbatem noctem pene totam orandę peruigilare solitum ferunt ac, dum oraret, recto corpore patentibusque oculis, ne sopori succumberet, perstitisse. Sic superasse demonum tendiculas atque dolos, qui sopitum uoluptuosis phantasmatum imaginibus ad illicita prouocabant. Experimento ergo didicit, quanti momenti illud Domini pręceptum sit: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem!

Stantem atque orantem et Ioannem abbatem in superioris Thebaidis eremo, sub quodam* corr. ex quadam cauę rupis fornice, annos treis perseuerasse legimus, nunquam procubuisse, ne minus orare, quam uellet, cogeretur, quoniam cubanti citius obreperet somnus. Quietis mollitiem standi frangebat labor, standi laborem leuabat auiditas deprecandi. Miraculum auxit toto eo tempore nihil gustans, pręterquam Dominicis diebus sacrosanctam eucharistię communionem, quę illi simul et animę cibus et sustentamentum corporis erat.

Par obsecrandi cura Sisinium, Elpidii abbatis discipulum, commendat. Qui cum annos septem sub illius institutionibus fuisset conuersatus, tandem discedens et in quodam satis grandi lapideo monumento se occludens, per triennium semper rectus orasse dicitur neque interim aut sedisse aut iacuisse aut inde pedem extulisse. Quid prius mirer, nescio, anguste habitantem, an immobiliter stantem, an continenter orantem. Cuncta quidem dura factuque difficilia, nisi quod corporis lassitudinem animus Deo intentus minus sentire potuit. Qui enim tam perseueranter orauit, is in cęlo magis quam in sepulchro fuit.

Paulus, in finibus Aphricę quingentorum monachorum quondam pater, nullo uitę suę die quicquam prius egit quam trecentas orationes genibus prouolutus Domino obtulisset, quas calculos in sinum ingerendo numerabat. Atque hi multo felicius in sinum iactati sunt quam illi in sitellam, quibus in senatu decerni magistratus

-- 1-376 --

solent. Alteris terrenus honor quęritur, alteris Paulus cęlestem gloriam est adeptus.

Isaac Syrus, tunc quidem monachus, deinde etiam ipse abbas, postquam Spoletum, Piceni oppidum, appulisset, presbyteros rogauit, ut ibidem orandi, quandiu uellet, copiam sibi concederent nec sinerent interim oranti quenquam impedimento esse. Ea re impetrata dies treis continuos et totidem noctes genibus innixus orauit. Hoc quidam hypocrisis uitio deputans eo processit dementię, ut post uerborum insultationem etiam colaphum illi incuteret. Sed quoniam parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus, repente maligno arreptus spiritu uexari coepit. At Isaac, pietatis memor, iniurię immemor, percussorem suum precatione a supplicio liberauit offensamque omnem tunc remisit, cum accepit, et eodem die remissam beneficio rependit, ut addito benignę patientię cultu triduanę orationis huberior fructus fieret.

Arsenium abbatem (sicuti alibi iam diximus) hunc morem habuisse satis constat, ut unoquoque sabbati die submissis genibus a uespere usque mane orationem protelaret, facie semper ad orientem uersa, illum adorans orientem, de quo per prophetam dicitur: Ecce uir, Oriens nomen eius.

Sed nequando (ut usu uenire solet) inter orandum sopore correpti dimidiatas relinquamus preces, Stephani, presbyteri Constantinopolitani, exemplum nos hortatur. Qui cum totum psalterium singulis noctibus perlegere moris haberet atque aliquando citius, quam consueuerat, consopitus ipsum semilectum dimisisset, monitus est a Petro apostolo in somnis, ut surgeret et coeptum opus intentius perficere curaret. Quę res argumento est non nisi peractis finitisque orationibus dandum esse quieti locum.

Nequando a missarum auditione orante tunc pro nobis sacerdote res aliqua non ita necessaria nos abducat, meminisse debemus, quod quidam a Martino, Bituricensi monacho, uocatus, uti die Dominico missam

-- 1-377 --

una secum audiret, nondum finita, ne tardius negocio tunc urgenti occurreret, abire uoluit. Sed ascenso equo frustraque calcaribus fatigato, ubi bestiam, ut inde se moueret, compellere nequiuit, semetipsum reprehendens desiliit et missam perfecte integreque audiuit. Atque eodem equo statim, quo optabat, est auectus. Et in tempore domum reuersus rei gerendę occasionem non amisit, sed promptiorem expeditioremque, quasi pręuenisset, habuit.

Hac eadem in re Ioannis, patriarchę Alexandrini, imprimis laudanda est solertia, qua populum, audito Euangelio mox ab ecclesia delabi solitum, curauit continere. Et ipse enim intermissa celebratione sequi egredientes coepit, dicens, ubi oues, ibi et pastorem adesse oportere. Hoc modo redargutis pudorem iniecit, ita ut nunquam postea prius ab altari discederent quam sacerdos peracto sacrificio benedictionem daret.

Assiduus autem deprecandi labor etiam Bonifacium episcopum ad cęlum, immo supra cęlum, ad Dei usque conspectum exaltauit, quotidie duplicatum laudis sacrificium Domino offerentem. Monasticas enim canonicasque precationes simul iungens alteras episcopus factus assumpsit, alteras iampridem monachum professus non deseruit. Ad inferiorem Mysiam perueniens primus Christum prędicauit, Ruthenorum regem baptizauit martyrio coronatus est.

Martinus uero, Turonensis episcopus, ne tunc quidem, cum quicquam operis manibus exerceret, linguam ab oratione cohibebat effecitque, ut illud Apostoli pręceptum: Sine intermissione orate, illi etiam, qui simpliciter dictum intelligant, a se plane seruatum non negent.

Idem sanctus diem obiturus extremum frigescentibus membris iam immotus iacebat, labia tamen mouebantur. Denique orare non destitit, donec subito lumine circumfusus reddidit spiritum. Dum ergo moriendo ora et orando moritur, mortis tenebras non sensit.

Seruatio autem, Traiectensi episcopo, oranti igneus supra uerticem radius apparuit, qui mox in sublime

-- 1-378 --

euolans cęlum petiit, testatus (ut mihi uidetur) in ignis specie orationum eius feruorem, in splendore uitę puritatem, in ascensu meritorum altitudinem.

Philiberti quoque, abbatis apud Rothomagum, Galliarum urbem, in ecclesia deprecantis oculi uelut duo sydera fulgere uisi sunt, ut ex hoc cognoscas humiliter intenteque deprecantium mentis oculos Spiritus Sancti fulgore illuminari, ne unquam obdormiant in morte, nequando dicat inimicus eorum: Pręualui aduersus eos.

Nunc, ut alter etiam sexus sua habeat exempla, foeminarum in orando studia breuiter explicemus.

Anna, Helcanę uxor, ita ardenter orauit ad Dominum, ut temulenta putaretur. Heli sacerdoti sibi ebrietatem exprobranti nihil turbata respondit: Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. Et tunc quidem homo faciem tantum uidens deceptus est. Sed scrutator cordis et renum Deus conpunctionem consyderauit orantis et misertus, quod rogabatur, concessit, ut, quę propter sterilitatem contemnebatur, propter partum multis matribus honorabilior appareret edito Samuele, sacerdote simul et propheta.

Sarra, Raguelis filia, superiori cubiculo se recludens, dies treis in oratione perseuerauit, cibi ac potus expers, Qua solicitudine a Domino meruit obtinere, ne priorum uirorum interfectrix crederetur. Tobia uiro seruato, cum hoc unico felici admodum matrimonio iuncta, ad decrepitam usque ętatem uixit sine querela.

Porro Iudit oratorium ingressa, cilicio induta, cinere conspersa, in terram prostrata Domino supplicauit, et sola meruit Iudeam uniuersam die uno ab Assyriorum oppressione liberare. Ausa enim facinus omnibus seculis memorandum, inter tot armatorum milia Olophernem ducem sua occidit manu. Quo cęso reliqui metu perculsi in fugam conuersi sunt. Si sic orauerimus, sternetur Sathanas, uitia recedent, malarum tentationum nexus dissoluentur.

-- 1-379 --

Annam uiduam in Euangelio legimus de templo nusquam discedentem, ieiuniis et obsecrationibus nocte ac die seruientem, et eodem in templo uidisse Iesum, uiso credidisse, creditum prophetando prędicasse. Tot illi simul attulit bona nec sola uiduitatis castitas nec solum corporis ieiunium, sed utrique accedens etiam assidua deuotę mentis obsecratio.

Veruntamen, ne continenter orando defatigatus quandoque concidat animi uigor et cogitationibus diffluat atque dilabatur, recte maiores nostri horas diuiserunt, alias orationi, alias actioni, alias uero lectioni. Hinc quidam tradunt Virginem Beatam, postquam a parentibus in templo cultui diuino fuit dedicata, a mane ad horam tertiam precibus, a tertia ad nonam manuum labori, tum sumpto cibo a nona ad uesperam Scripturarum meditationi operam dare consueuisse. His uicissitudinum successionibus Deo seruiens, intantum se a uitio alienam et uirtutibus refertam pręstitit, ut sola eligi mereretur, quę Deum et hominem pareret et uirgo permaneret. Sic illa igitur sacris uirginibus, sicuti est humilitatis integritatisque et cęterarum uirtutum, ita et bene dispensandi temporis exemplum, ut scilicet nec semper orent, nec semper operentur, nec semper legant, et tamen semper hęc omnia, nequis unquam sit ocio locus. Quoniam multam maliciam (ut Ecclesiasticus inquit) docuit ociositas.

In orando autem fidem, patientiam, humilitatem necessaria esse etiam Cananeę mulieris monstrauit euentus. A Domino sanari posse filiam credidit, et despecta supplicare non destitit, et canibus comparata non modo non contradixit, sed etiam ad catellorum uilitatem se submisit. Quamobrem audire meruit: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut uis! Sic et tu, quanuis multum aliquid diuque petitum nondum acceperis, petere tamen adhuc ne cesses. Ideo dare differt Dominus, ut perseueranter instanti cumulatius tribuat.

-- 1-380 --

Martham*corr. ex Martha centies per diem et centies per noctem submittere genua solitam ferunt, dum illum supra cęlos regnantem adorat, quem in terris morantem suscepisse hospitio beneficii loco habuit, non iam minus in supplicando solicita quam olim fuerat in ministrando.

Huiuscemodi solicitudinis ęque mirandum exemplum in Gregorii pontificis Dialogo relatum legimus. Ipse enim testatur in uita Trasillę uirginis, amitę suę, cum uita defunctam lauare uellent, genibus cubitisque callorum duritiem apparuisse palamque factum exanimi iam corporis indicio, quanta illi adhuc uiuenti sanctarum precum cura studiumque fuerit. Sic conseruatur uirginitas, sic ad cęlestis thalamum Sponsi peruenitur.

Sed neque coniugatis, quo minus orationi animum intendant, maritalem thorum impedimento esse Elizabeth, lantgrauii, Thuringię principis, uxor, suo ostendit exemplo. Impetrata enim a uiro noctis continentia ad orationem secedebat, super pauimentum distento tapetulo cubitans, ne mollius iacenti altior somnus horas interciperet orandi. Vir quoque sanctitudine illius delectatus, ad ea, quę Dei sunt, magis magisque inflammabatur. Inde et, quod petitus erat, facilius concedere et ipsemet impensius orare. Diceres eos identidem recordari illud ab Apostolo pręceptum: Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. Ita ambo eiusmodi curę pariter incumbentes spiritui magis quam carni seruiebant. Sed illa deinde uiduitate facta liberior, tanto soli Deo intenta orauit ardentius, quanto a rebus familiaribus iam aliena uixit expeditius.

-- 1-381 --

Caput II / DE ORATIONIS VIRTVTE

Hactenus de studio modoque orandi. Nunc de orationis ui ac potentia dicemus.

Abraham orante Abimelech, Gerrarę regis, uxor atque ancillę, cum ante steriles essent, prolem diu optatam susceperunt et matrum nomine lętatę sunt. Et nos, si digne deprecati fuerimus Dominum, gratia eius repleti exhuberabimus prole uirtutum.

Plagę Aegypti Moyse intercedente cessabant, multiplicabantur autem et ingrauescebant, quoties Pharao ad cordis sui duritiam peruersitatemque redibat, ut et oratione auerti mala intelligas et obstinatione augeri.

Idem, dum populus Israheliticus Iesu duce contra Amalechitas decertarent, stans in uertice collis orabat. Cumque manus in cęlum tolleret, uincebant Israhelitę, cum remitteret, superbantur. Perseuerandum enim est, ut uincas. Nam et ipse deinde non lassatis manibus usque ad occubitum solis orans, suorum gladiis terga prębuit hostium. Ad hęc Dei iram, quoties ille populi flagitiis ac scelere prouocatus excandescebat, deprecando placauit. Mariam sororem lepra perfusam mundauit, pestilentiam in diffidentes grassaturam inhibuit. In seditionem uersos omnes pariter cum Datan et Abiron repentinus terrę hiatus absorbuisset, nisi ipse reliquę multitudini ueniam orando impetrasset.

Rursus, cum in illum et Aaron turbę insurgentes incendio diuinitus excitato disperiret, eius monitu Aaron obtulit thimiama, processit in medium et, cum orasset, flamma substitit, internitio cessauit.

-- 1-382 --

Postremo, cum in deserto in Deum murmurantes passim serpentum ictibus sternerentur, supplicante pro eis Moyse Deus placatus ęneum serpentem in ligno suspendi pręcepit, quem percussi dum aspicerent, sanabantur. Percussum quippe erat humanum genus antiqui serpentis mortifera seductione, sed Deo miserante Christum in ligno pendentem uidit et remedium accepit salutis.

Ad orationem Helię prophetę annos tres et menses sex non pluerat super terram, donec rursum orauit, et cęlum dedit pluuiam et terra fructum suum. Sareptanę uiduę, quę illum famis tempore hospitio susceperat, hydria farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus, et quę fame moritura erat, hospitis beneficio uixit. Insuper filium suum defunctum, ipsius precatione uitę restitutum accepit. Eodem propheta inuocante ignis de cęlo lapsus quinquaginta et quinquaginta uiros, alios post alios, ab Ochozia rege ad ipsum comprehendendum missos consumpsit. Inuocauit autem ille, non ut se uindicaret, sed ut Dei ueri immensam expauescendamque potentiam contra pręuaricatores, qui eo relicto Belzebub, deum Acharon, adorabant, ostenderet. Post hęc Iordanem transiturus, comitante se Heliseo, palio percussit flumen, et diuisis aquis per siccum aluei tramitem ambo ad ripam ulteriorem peruenere. Eodemque rursum palio Heliseus, cum solus reuerteretur, eandem expertus est uirtutem. Quod si tanta uis in prophetę palio erat, quanto maior in oratione eius? Qua etiam rimatus est secreta cęli et pręuidit futura et uiuens atque sentiens e mortalium consortio ad paradisi loca transferri meruit.

Heliseus propheta apud Hiericuntem* corr. ex Hiericontem aquas potantibus noxias, cum orasset, salubres fecit, terrę sterilitatem foecunditate mutauit. Ascendens in Bethel pueris sibi illudentibus male imprecatus est, non ut suam, sed Dei iniuriam ulcisceretur. Qui statim ab ursis laniati

-- 1-383 --

poenas dederunt. In Samaria mulieris uiduę inopiam miseratus, modico oleo non modica uasa impleuit, ita ut illa eo uendito et a creditore se redimeret et uictum, qui satis esset, sibi filiisque pararet. In ciuitate Suna mulieri hospitę infoecundę ac sterili, ut uiro suo filium pareret, a Domino impetrauit. Et eundem puerum postea exanimum ad uitam reuocauit. Reuersus in Galgala pulmentum amarissimum in dulce conuertit. Panibus uiginti ordeaceis uiros centum satiauit, et superfuit. Naman Syrum a lepra curauit. Securis ferrum in Iordanem delapsum enatare fecit. Obsessus in Dothaim, aduersariis subita cęcitate percussis, liberatus est. Super ossa eius, defuncti proiectum cadauer statim reuixit, ut uel hinc facile disci possit, quantę ille uirtutis fuerit uiuens, qui mortuus alteri uitam dedit.

Quid mirum autem, quod sanctorum quandoque uel meritis cedant uel inuocationibus pareant terrena corpora, cum iisdem ad obsequendum inclinentur etiam cęlestia?

Iosue orante sol et luna immoti steterunt, donec ipse ulcisceretur de inimicis suis. Non fuit, inquit Scriptura, ante et postea tam longa dies, obediente Domino uoci hominis, et pugnante pro Israhel.

Porro, de inimicorum potestate atque iniuria oratione liberari posse Ioachan quoque, regis Israhel, exemplo apparet. Qui cum suos, eo quod se idolorum cultura polluerant, in ditionem Syrorum redactos uidisset, ad Dominum conuersus pro ipsis deprecatus est et a seruitutis iugo misericorditer erreptos recepit.

Ezechia, rege Iuda, deprecante, cum in extremo rerum periculo esset constitutus, nocte una angelus Domini percussit in castris Senacherib centum octoginta quinque milia Assyriorum. Sicque eum, quem arma nequiuerant, oratio seruauit. Hinc nos, quoties siue occultis siue manifestis demonum oppugnationibus infestabimur, a Domino auxilium imploremus. Et tunc cadent a latere nostro mille, et decem milia a dextris nostris, ad nos autem non appropinquabunt.

-- 1-384 --

Sed neque illud nunc de Ezechia silentio est prętermittendum, quod aduersa ualitudine grauiter affectus, cum Esaia prophetante se iam iam decessurum audisset, facie ad parietem uersa, multis cum lachrymis Deum rogando, et uitę longius spacium et corporis impetrarit sanitatem. Nonne magnum hoc et admirabile, ut poenitentis oratio mutet Dei sententiam et, quem Deus ipse morti iam addixerat, eum rursus ne ęgrotare quidem permittat?

Certe non paruam orationis uim et in Asa, rege Iuda,*corr. ex Iudę belli euentus ostendit. Cum exigua enim manu obuiam procedens Zarę, Aethiopum regi, cuius exercitus decies centum milium hominum armatorum et trecentorum curruum erat, inuocauit Dominum. Et repente lymphatico quodam pauore conterriti Aethiopes terga uerterunt persequenteque eos Asa a Maresa usque Gerrara ad internitionem cęsi sunt. Quia Domino cędentę, sicut in secundo Paralipomenon libro scriptum legimus, contriti sunt, et exercitu illius pręliante.

Aeque sane, sed aliquanto mirabilius, et Iosaphat regi diuinus propiciatus est fauor. Nam cum innumera pene multitudo Moab et Ammon et Idumeorum uenissent contra Iudam proximeque Hierosolymam castrametati fuissent, Iosaphat metu perculsus nihil aliud nisi Deum deprecari indictoque ieiunio se et sua illi impensius commendare. Denique urbem egressus gladium non eduxit nec pugnam iniit, et hostes mutuis inter se uulneribus ante eum conciderunt. Iudeorumque tunc labor non in uincendo, sed in spoliando fuit, cum predam prope moenia iacentem uix per triduum prę magnitudine auferre quiuerint.

Iudę quoque Machabei orationes magis quam arma de hostibus triumpharunt. Sępe enim peracta prece solius dei auxilio fretus ad bellum egrediens parua manu ingentes copias uicit. Cum tribus milibus uirorum pene inermium Gorgię exercitum quinque milium

-- 1-385 --

peditum et mille equitum nec minus armis quam uiris munitum ad Amaum fudit fugauitque, et tribus milibus eorum cęsis uictor est reuersus. Iterum cum decem milium manu profectus in Bethoron Lysiam superauit, cuius copię erant sexaginta milia peditum electorum et quinque milia equitum. Rursum in Bethoron non plus quam tria milia bellatorum secum habens cum ualidissimo Nicanoris exercitu, sicuti confidenter, ita et feliciter conflixit. Ea siquidem pugna aduersariorum castra fuere euersa, Nicanor interfectus, reliqui fugientes a persequentibus cęsi. Has tantas uictorias Hebreis olim attulere non Iudę pauci milites, sed Iudę Deo gratę preces.

Et si adeo magnificum existimatur hostes uincere, spoliis inimicorum ditari, quanto magnificentius pręstabiliusque est animi magis quam corporis bonis excellere? Sed et hęc quidem a Deo petentibus dari Sapientię liber testatur, ubi scriptum est: Optaui, et datus est mihi sensus; et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientię; et pręposui illam regnis et sedibus, et diuitias nihil esse dixi in comparatione illius. Iacobus uero apostolus idem astruens, etiam qualiter petere debeamus, docet, cum ait: Siquis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil hęsitans.

Aliis quidem prophetis Christi uenturi reuelata fuere mysteria, Danieli uero etiam annorum numerus, usque in diem ipsum, quo nasci debuit, indicatus est; fortasse, quia solicitior cęteris ac submissior ad orandum processerat. Posui, inquit, faciem meam ad Dominum, Deum meum, rogare et deprecari in ieiuniis, sacco et cinere. Denique oranti apparens Gabriel angelus egressum se dixit, ut doceret illum. Ab exordio precum tuarum, inquit, egressus est sermo; ego autem ueni, ut indicarem tibi. Is igitur gratiam recipiet, qui deuotius rogarit.

Ionam prophetam de uentre cęti ad Dominum, Deum suum, clamasse legimus, et die tertia Domini iussu a pisce in aridam uomitu effusum. Grande profecto

-- 1-386 --

miraculum, tum quod deglutitus tandiu intra aluum uixerit, tum quod eiectus nusquam, ut lęderetur, impegerit. Vtrunque tamen hominis precibus ab eo, qui omnia potest, datum.

Et, si his, qui sub seruitute Legis erant, tanta ac talia concessa sunt, quid eorum precibus non concessum dicemus, quibus sub Euangelio dies illuxit libertatis, de quibus in psalmo dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in ęternum, et in seculum seculi.

Ex his apostolus Petrus (cui regni cęlorum claues datę sunt, ligandi atque soluendi ius tributum, cura commissa Ecclesię Dei) claudo elemosinam petenti sanitatem dedit. Aeneam paralysi laborantem curauit, Dorcam mortuam uitę restituit. Denique umbram illius contigisse ęgrotantibus saluti fuit.

Porro idem in carcere positus, catenis duabus uinctus, a militibus custoditus, orante pro eo Ecclesia, ab angelo de cęlo misso liberatus est.

Andream, fratrem eius, ferunt cuidam, cui Nicolao nomen fuit, qui toto uitę tempore libidinibus deditus ab his discedere, cum etiam uellet, non poterat, deprecando continentiam a Domino impetrasse et illum, poenitentia ductum, castitatem deinceps perpetuo custodisse. Plerique elata corpora oratione ad uitam reuocarunt, Andreas animam diu in peccatis mortuam suscitauit.

Bartholomei apostoli oratio obsessos a demonibus liberauit; Polemii, Indię regis, filiam lunaticam mentis compotem fecit.

Iacobus, Zebedei filius, dum Herodis Agrippę iussu decolandus duceretur, paralyticum in uia iacentem saluti restituit. Et cum spiculatoris gladius ceruici suę immineret, necis proprię oblitus pro alterius sanitate orauit. Vtrunque autem uera charitas faciebat, ut et proximi misereretur et pro Christo mori non timeret.

-- 1-387 --

Ioannes, frater eius (quem Iesus amasse plurimum dicitur) cum a Pathmo Ephesum reuerteretur, Drusianam defunctam ab ipso feretro, quo ad sepeliendum portabatur, sanam surgere ac domum redire fecit. Virgulta in aurum, littorales lapillos in gemmas mutauit. Ac ne diuitiis illi opus fuisse putes, eadem rursum pristinę naturę formęque restituit. Dianę Ephesię templum funditus euertit, pręsentaneum uenenum inoffense hausit eodemque haustu enectos ad uitam reuocauit.

Thomę Didymi deprecatio Sinticę oculis captę uisum redintegrauit, idola lapsu pręcipiti in puluerem redegit, ut ostenderet simulachra gentium opera esse manuum hominum.

Ad Matthei apostoli inuocationem Egippi, Aethiopis regis, filius, qui fuerat mortuus, exurrexit uiuus mortique pariter et diabolo erreptus, Christo uiuere coepit, contemptis idolis baptismum suscipiens ac Deo credens.

Iudas Thaddeus Abagarum, Medorum regem, ab elephantię morbo liberauit, credentem baptizauit, corpus uitio, animum erroribus expians atque emundans.

Paulus, uas Spiritu Sanctu plenum, Elymam magum fideles ludificantem cęcitate damnauit ad tempus, ut, quandiu mentis oculos non haberet, nec corporis habere posset; claudum a natiuitate sanauit; spiritum phitonicum a muliere expulit; Euticum uitę, Publii patrem sanitati restituit. Sudaria et semicinctia a corpore eius ad ęgrotos delata morbo liberabant immundosque spiritus ab obsessis expellebant. Ipse a uipera percussus nihil sensit lęsionis. Et cum Philippis in carcere una cum Syla discipulo compedibus uincti tenerentur nocteque intempesta Deo laudes concinerent, terra quatitur, carceris ostia aperiuntur, uincula soluuntur. Postremo a magistratu, cuius iussu in carcerem coniecti fuerant, liberi dimittuntur.

Barnabas apostolus Cypri aliquandiu commoratus morbo affectos Euangelio Matthei manu scripto tangens curauit, eum precatus, cuius religionem astruebat curando.

-- 1-388 --

Hęc quidem et alia huiuscemodi multa operandi facultatem discipulis suis concesserat Dominus. Sed ne miraculorum autor ignoraretur, a Deo ea petere credentes uoluit. Quodcunque petieritis, inquit, Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Et iterum: Quodcunque uolueritis, petitis, et fiet uobis. Et quid mirum, quod sic ad nos Filius, si sic etiam ad Filium Pater? Postula a me, inquit, et dabo tibi gentes hęreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrę. Hinc illum in Euangelio non semel orantem legimus, quandoque tamen propria potestate utentem, ut nec solum hominem nec solum Deum credas, sed Deum et hominem unum Christum Iesum, Doctorem ac Saluatorem nostrum. Qui tamen, ut in Discipulis, ita et in illis, qui postea fuere, sanctis mirabilis apparens, eadem benignitate uotis precibusque eorum semper fauit et, quicquid petierant, indulsit.

Ammonis, Aegyptii abbatis, oratio immanem atque terribilem draconem, et qui iumenta hominesque enecaret, per medium crepare compulit puerumque pestifero ilius afflatu interemptum suscitauit, alteri uitam, alteri mortem dedit. Quoniam, qui nocet, morte dignus est, cui nocetur, miseratione.

Rophilus quoque Popiliensis et Mercurialis Liuiensis, ambo episcopi, draconem ęque pecori atque hominibus infestum stolis suis, non repugnantem, sed quasi mansuefactum ligauerunt ac post se trahentes in puteum altitudinis immensę, nunquam inde exiturum, deiecere. Litterę ibidem in lapide incisę factum hoc indicant et adhuc extantes legentibus fidem faciunt.

Seuerinus, in Pannonię finibus abbas, cum Phauianum, oppidum Danubio adiacens, fame laboraret, eo quod concreto frigoribus fluuio frumentarię naues iter agere nequibant, oratione glaciem soluit et uectoribus nauigationem aperiens periclitanti oppido incunctanter subuenit, ita ut repente ingentem inopiam ingens copia secuta sit.

-- 1-389 --

Idem; quoniam Cuculli castelli agrum locustarum agmina deuastabant, iussit omnes loci incolas una secum ad ecclesiam pergere. Dumque ibi simul orarent, omnis illa locustarum tempestas inde sublata fugam fecit. Ac ne casu aliquo discessisse uiderentur, pars earum non minima in cuiusdam agro resedit, qui cum aliis ad orandum non uenerat. Tantumque homini illi obfuit non orasse, quantum cęteros orasse iuuit.

Romualdus abbas (qui ordinis Camaldulensis fuit autor) cum a Parentio, Liburnię oppido, soluens nauigaret et nauis magnis fluctibus iactaretur omnesque, qui cum eo erant, de salute desperarent, pelagi uentorumque sęuitiam oratione placauit, illum utique deprecatus, qui uentis et mari imperat, et obediunt ei.

Germanus quoque, Antisiodorensis episcopus, Britanniam uersus ad hereses extirpandas contendens, una cum Lupo, episcopo Trecasino, dum nauis, qua uehebantur, undis impetu ruentibus illisa tantum non operiretur, manus ambas in cęlum sustulit atque orauit. Et continuo ponentibus uentis ęquatum salum tranquillum illis prębuit iter cursuque, quo uolebant, satis prospero peruenere.

Fantinus Syracusanus, cum Messanę a Stradicone pręfecto ad martyrium quęreretur angelique monitu solus nauiculam ascendens fugeret, iam prope erat, ut ab insequentibus caperetur, quando Deum precatus myoparonem illorum stare fecit, ita ut neque uelo neque remis ultra impelli posset. Sicque aduersariis post se relictis Dei, quem inuocauit, ope periculum euadens Rhegium usque delatus est.

Idem Tabritanam, Calabrię ciuitatem, accedens, cum Balzanio, diuiti quidem uiro, sed gentili, pro seruo se locasset, ut haberet, quo aliorum inopię subueniret, et superbus dominus equos, quos illi pascendos commiserat, strigosiores cernens, furore concitatus ipsum persequi coepisset nec ei usque ad fugam iter pateret, Deum rogauit et Motabrum flumen, quo includebatur, uirga percutiens diuisit atque per siccum alueum

-- 1-390 --

transiens persequentis iram rursum iungentibus se aquis euasit. Persecutor autem prę stupore iam placatus obsecrauit hominem, ut se quoque eodem modo transire faceret. Percussoque iterum fluuio idem secutum est miraculum. Tunc cognita Christi uirtute Balzanius credidit et simul cum multis baptisma suscepit. Sicque Fantinus orando mortis periculum effugit et iis, quos effugerat, uitam, quam non habebant, dedit, Moysen nobis Aegyptios fugientem exibens, nisi quod tunc Pharao iuste submersus periit, Balzanius uero misericorditer seruatus uixit. Iam enim Filius hominis uenerat, ut saluet, non ut iudicet mundum.

Aeque admirandum facinus et Faronis, Meldensis episcopi, fuit. Etenim submersam in flumine simul cum uectoribus nauim miseratus, cum in ripa se prosternens Deum orasset, ab imo fundo in summas aquas enatare fecit, saluis omnibus, qui in ea erant. Tale quid et Apostolo euenisse credimus, qui ad Corinthios scribens ait: Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui.

Sed neque de illis nunc silendum, qui orando bonarum artium scientias, quibus operam nunquam impenderant, perceperunt.

Hor, montis Nitryę abbas, litteras non didicerat, et oblato sibi libello, cum orasset, legere coepit. Neque minus doctrinę illi unius aut alterius horę oratio contulit quam aliis multorum annorum studium.

Quam autem efficaciter Hor ipse pro sua eruditione orauit, tam pro aliena Magnus Basilius, episcopus. Etenim Effren, Syrię solitario, Gręci sermonis usum a Deo precibus impetrauit, cum ille antehac non nisi Syram linguam, in qua natus erat, habuisset. Impletum est in his illud credentium signum: Linguis loquentur nouis.

Thomas Aquinas, Christianę disciplinę egregius philosophus, quoties aut ad legendum accederet aut disputationem iniret aut scriptionem aliquam diuinę tractationis assumeret, semper prius orare solitus fertur, nihil

-- 1-391 --

recte auspicari, nihil agi ratus sine maiestatis diuinę inuocatione, cuius donum est, quicquid bene feceris, bene dixeris, bene cogitaueris.

Idem sacra prophetarum uaticinia legens incidit in locum explicatu difficillimum. Oranti ergo Petrus et Paulus apostoli in uisu affuerunt, et sensum Scripturę, quam percipere non poterat, aperuerunt. Hanc rem ab ipso adhuc uiuente se audisse Reginaldus frater post obitum eius testatus est. Per orationem igitur declaratio quoque sermonum tuorum, Domine, illuminat et intellectum dat paruulis.

Pręterea defunctorum animas, quę nondum ita ad purum expiatę sunt, ut cęlo dignę habeantur, uiuentium oratonibus iuuari, non solum Ecclesię traditione, sed etiam reuelationibus exemplisque sanctorum constat.

Benedictus Octauus, pontifex maximus, postquam uita defunctus est, apparuit Ioanni, Portuensi episcopo, seque, ne ęternis poenis addiceretur, Odilonis, Cluniacensis abbatis, intercessionibus consecutum dixit et tantummodo temporarię afflictioni, donec uitę maculas diluat, deputatum. Id ubi resciuit abbas, pro illo solicitus orauit simulque monachis, ut pariter orarent, iniunxit. Et ecce non multo post idem Benedictus ingenti fulgore renitens uisus est primum Eldeberto monacho, deinde ipsi Odiloni, cui et gratias egit asserens se suis fratrumque eius precationibus a poenis purgatorii ad beatitudinis quietem translatum.

Hic idem sanctus abbas diuinitus monitus solennes pro mortuis precationes die festum Omnium Sanctorum proxime sequenti fiendas instituit primusque celebrauit.

Arnulphus, Turonensis episcopus, cuiusdam nuper defuncti animam a demonibus ad gehennam tradi uidit et procidens diuinam clementiam, ut eius misereretur, implorauit. Tum demum reddito corpori spiritu surrexit, qui fuerat mortuus, ac se precibus Arnulphi seruatum palam est testatus.

Malachias, Ceneroth. Hibernię urbis, episcopus, cuius uitam describit Bernardus abbas, quotidie pro sorore

-- 1-392 --

sua defuncta missale sacrificium Domino offerebat. Cumque magnis quibusdam occupationibus impeditus offerre intermisisset, illa per noctem quiescenti appacens conquęsta est iam triginta dierum inediam se sustinere (tantum autem temporis ab oblatione missę cessatum erat) proinde petens, ut ipse tandem necessitati suę subueniret. Quo uisu ille admonitus easdem pro sorore supplicationes nullo non die celebrans iterum ipsam uidit, et primum quidem in limine ecclesię stare, deinde ecclesiam ingredi, postremo altari proximam albatorum quorundam choro iungi. Quo indicio patuit ipsam fraternarum precum assiduitate multo celerius quam suis meritis purgatam ad consortium peruenisse beatorum. Oratio ergo pro defunctis, quemadmodum et cętera pietatis opera, cibus eorum est, quo refocillati agilius illuc se transferunt, ubi (ut Hieremias ait) erunt quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.

Sed sicuti mortuis, ut purgentur, ita etiam uiuis, ut corrigantur, suffragari solet oratio iustorum.

Stephanus abbas, ordinis Grandimontensis institutor, dum montis Mureti* corr. ex Moreti (qui est in Aquitania) solitudinem incoleret, pro milite quodam, ut flagitium, in quo obstinatior uidebatur, dimitteret, orauit. Hinc ille, qui neque iam ab eo desistere se posse neque, si posset, uelle dixerat, repente mutatus peccatum suum fleuit uitamque correxit.

Lupi, Senonum archiepiscopi, oratio quosdam ex clericis mulierum libidinibus deditos ad continentiam adduxit. Quosque dudum meretricius amor graui odio inter se dissidere fecerat, eos illo orante conscientię stimulus ad poenitentiam, poenitentia ad castitatis studium egit. Conuersis igitur ueniamque petentibus tam facile pręsulis pietas indulsit, quam ardenter, ut conuerterentur, orauerat.

Econtra Geraldus, castitatis cultor pręcipuus, ab ea desciuisset, si tentatus ad orationem non confugisset.

-- 1-393 --

Cum enim et generis nobilitate et diuitiis polleret atque in cuiusdam uillici, serui sui, filiam oculos coniecisset, forma eius captus, an se i11i Venereo amore iungeret, deliberare secum coepit. Diu uoluptas cum honestate contendit et tandem uicit. Decreuit puellam domi suę conuenire, sed prius quam id fecisset, orauit. Vbi uero peracta oratione illam adiit, usque adeo sibi deformis apparuit, ut parentibus eius hanc ipsam esse, quam adamauerat, uix crederet. Itaque intactam relinquens ad se rediit, et turpis propositi poenitens, filiam dote, patrem libertate donauit ac deinceps uixit cautius. Postremo monachus factus meruit in catalogum redigi sanctorum. At si tunc non orasset, cecidisset; si cecidisset, fortasse nec monachus nec sanctus fuisset.

Anselmus episcopus, cum fratrem quendam ex langore morti iam proximum pauitare atque horrore concuti animaduertisset, causam rogauit. Et ille respondens duos ibi lupos adesse dixit rabida toruitate terribiles minaciterque ringentes et inde se timere, ne dilanietur ab eis. Tunc episcopus pro ipso Dominum orauit ac post orationem eodem fratre referente audiuit feras illas bestias discessisse, fugatas flamma ex ore orantis in fulguris morem promicante. Hoc demum remedio frater pauoris molestia liberatus, ac securior factus, ad Dominum migrauit. Quę res documento est tunc maxime nobis opus esse precibus sanctorum, cum e uita discedimus, nullo tempore acrius in nos insurgente demonum pugna.

Nec solum demones, sed quandoque etiam homines cum orantibus congredi non ausos legimus.

Sauinianum martyrem multos ad fidem Christi a gentilitatis errore miraculorum operationibus conuertentem Aurelianus imperator comprehendi iusserat. Sed qui missi fuerant, orantem inuenientes timuerunt ei manus inferre. Alii deinde missi, cum similiter orantem offendissent, et ipsi animis concidentes nec uim irrogare ausi deprecari hominem coeperunt, uti secum ad cęsarem pergeret. Exoratus perrexit et martyrium

-- 1-394 --

passus est. Profecto etiam imperatorem sicuti et imperatoris ministros sola oratione terrere poterat miles Christi, sed pro Christo martyrium pati gloriosius existimauit quam terrori esse inimicis.

Criminationibus quoque circumuentos oratione liberari posse monstrauit Albinus, Andegauensis episcopus. Qui quosdam tenebricosi carceris tristi squalore obsitos cernens fleuit. Et cum pręsidem, ut dimitterentur, exorare nullo modo potuisset, Deum pro illis precatus est. Fatiscenteque carceris muro omnes euaserunt Deo Deique seruo gratias agentes, cuius precibus homo restitit, et lapides paruerunt.

Magnobodus,* corr. ex Magnobonus eiusdem loci episcopus, et ipse similiter iis, qui in ergastulis et uinculis detinebantur, liberationem a magistratu frustra contendit, a Deo autem facile impetrauit. Nam dum ipse ante aram suppliciter prouolutus deprecatur, claustra laxantur, compedes ferrei franguntur, et qui uincti erant, liberi euadunt. Itaque, quos durus magis quam iustus iudex perdere cogitabat, misericordis hominis oratio seruauit.

Sed neque Lupi, Trecensis episcopi, orationis uirtutem tacebimus. Attila ciuitatem eius obsidione cinxerat, cum ille deum precatus portas aperiri, hostem admitti iussit. Ingressi, omnia extemplo euersuri putabantur. Recta pertransierunt, ac ueluti per solitudinem iter facientes, nihil prorsus hostiliter egere. Nunquam armata manus minus nocuit suis quam tunc isti alienis. Quid multa? Lupus lupis omnibus rapaciorem tyrannum non bellando, sed Deo supplicando a se repulit procul et spe predę frustratus est.

Vana est ergo sententia dicentium: Non uotis neque suppliciis muliebribus auxilia Deorum parantur; uigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Nisi enim Dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilant, qui custodiunt eam. Quod etiam Aniani, Aurelianensis** corr. ex Aureliensis episcopi, exemplo probari potest. Hic enim

-- 1-395 --

Gothis Aurelianum* corr. ex Aurelium obsidentibus una cum suis clericis de muro ipso sanctos et sanctas omnes inuocans litanias decantabat. Sacerdos autem unus ex captiuis, quem ne captiuitatis quidem iugum a procacitate oris coercere poterat, cum forte in acie urbi proxima uersaretur, uocem intendens, ut ab omnibus audiri posset: Cassa, inquit, spe duceris, o Aniane, si uerbis abigi posse aduersarios credis. Eędem precationes ualidioribus etiam urbibus nihil profuerunt. His dictis corruit exanimus nec ultra quicquam est prolocutus. Post hęc barbaris oppidum inuadentibus tanta uis aquę de cęlo cecidit, ut coacti sint dimissa oppugnatione in castra se recipere. Sic misericors et iustus Dominus simul et orantibus affuit et orationum uirtuti detrahentis ultus est scelus.

Siquis igitur, quo facilius Dei gratiam conciliet, de sanctorum coetu deligere sibi patronos optauerit, utatur, quibus uolet, id est, siue illis, quos pręcipuos putat, siue illis, quibus hoc priuatim a Domino indultum legimus, ut aduersos casus eorum, qui se inuocauerint, aut imminentes repellant aut incidentes leuent. Huiusce autem pręrogatiuę hi sunt: Honophrius monachus, cuius in uastissima Aegypti eremo defuncti animam ab angelis ad cęlum ferri uidit Pafnutius abbas; decem milia martyrum, qui apud Alexandriam pro Christo omnia pene Christi tormenta sibi ab impiis illata constanter sustinuerunt; Nicetas martyr, Maximiani, Nicomedię regis, filius, qui et suppliciis et patri, a quo ea passus est, superstes, populum ante in idolis mortuum docendo reuiuiscere in Christo fecit; Venerandus martyr Trecasii passus, qui de fide ab angelo meruit instrui et a Christo ad fluuium Sequanam sibi apparente baptizari, cuius interfecti sanguis interfectori suo cęsari Aureliano illitus, ut beneficium referret pro iniuria, oculum amissum reparauit; Veneranda, uirgo et martyr, quę in Gallia Christum prędicando multos una

-- 1-396 --

secum ad palmam adduxit martyrii Antonino imperatore Ecclesiam persequente; Catharina, uirgo et martyr, per quam Dei sapientia mundi sapientes uicit et cuius corpus de Alexandria, ubi pro Christo passa est, ad montem Synai angelicis manibus translatum dicunt, ut nemo dubitet eam multum posse in cęlo, quę sic honorata est in terris.

Sed profecto inter sanctos sanctasque omnes, ut primum apud Deum locum obtinet, ita prior inuocari debet Regina cęli, gratia plena, benedicta in mulieribus, Maria Virgo, Maria simul et Mater, cuius immaculatus et intactus uenter Spiritu Sancto repletus edidit Saluatorem mundi. Nihil certius speratur, largius tribuitur, tutius conseruatur quam quod ipsa pro nobis poposcerit Filium. An quicquam maternis precibus non gratificaturum credimus, quem cum Deo Patre legem, quę matres honorari iubet, sanxisse scimus.

Nunc, ne a proposito discessisse uidear, quantum foeminę quoque orationum ui efficere potuerint, breuiter exponam. Quibus nihil obstitit sexus fragilior, quin par cum uiris meritum et ęquam mirabilium faciendorum potestatem adipiscerentur.

Anna, Helcanę coniux, diutinę sterilitatis opprobrium, cum Deum orasset, foecunditate compensauit. Genuit primo Samuelem, genuit deinde filios tres duasque filias. Phenenna uero, altera Helcanę uxor, consorti suę semper infensa, post susceptos liberos parere desiit et in idem uitium, quod illi petulanter obiicere consueuerat, ipsa incidit. Denique sterilis peperit plurimos, et quę multos habebat filios, infirmata est. Vltio enim superbiam, orationem sequitur gratia.

Iudit in humilitate cordis Deum precata tantum audacię concepit, ut a Bethulia ad hostes, qui eam obsederant, egressa inter tot milia militum armatorum Olophernem ducem, qui iam Ciliciam, Mesopotamiam Syriamque deuicerat, ipsa et sola, et inermis, et mulier interimeret, interempti caput abscinderet, abscissum secum in urbem ad suos referret. Iam seruitutis iugum

-- 1-397 --

Israhelitarum imminebat ceruicibus; omnes simul uno die una Iudit liberauit. Nunquam tantum facinus perpetrare potuisset, nisi prius perpetrandi facultatem a Domino precibus obtinuisset.

Quid de Susanna dicam? Quę iudicum sententia morti iam addicta exclamauit ad Dominum, et Dominus exaudiuit uocem ipsius. Spiritum quippe Danielis pueri suscitauit, qui malignos accusatores falsitatis conuictos talionem subire compulit, plebe illos iisdem ipsis lapidibus obruente, quos in Susannam apprehenderat. Duo erant, senes erant, presbyteri erant. Numerus, ętas, dignitas uerbis fecerat fidem. Nisi inuocatus pręsto affuisset, qui manifestat occulta cordium, pudicicia infamiam, innocentia necem passa fuisset.

Et in Barbara quidem uirgine, ut constans Sanctę Trinitatis confessio, ita efficax fuit pro necessitate deprecatio. Dum enim infidelem et iratum fugeret patrem et fugam pręrupti montis crepido inhiberet, orauit Dominum. Ac protinus illo, in quo heserat, saxo in aduersam paris altitudinis partem se inclinante euasit. Neque tamen tanto miraculo inclinatus est impius pater. Ut uel sic elapsam quęrere cessaret. Proh nefas! Pater persequitur, saxa miserantur, et ad inuocationem Christi montes mollescunt, hominis infidelitas obduratur.

Ad Radegundis, Clotarii, Gallorum regis, uxoris, sed magis Christi ancillę orationem ferreę pedicę eorum, qui in uinculis publicis erant, contritę sunt, illi absoluti. Sic et nos orare oportet, ut peccatorum nostrorum nexibus liberemur et liberati Deo gratias agamus dicentes: Dirupisti, Domine, uincula nostra. Tibi sacrificabimus hostiam laudis.

Elizabeth uidua, et ipsa quidem regia progenies, sed melius regnans cum Christo, pro iuuene quodam seculi uanitatibus dedito orasse dicitur. Qui continuo nouum induens hominem seculi huius amorem in amorem conuertit Christi religionisque suscepto uoto ordinem Fratrum Minorum subiit. Et ingenue confessus est

-- 1-398 --

se illa orante ita intimis flagrasse pręcordiis, ut ardori remedium nullum inuenerit, donec uitam mutare decreuit. Ad eius ergo orationem Dominus ignem misit in terram, et quid uoluit, nisi ut accendatur?

Theodora Romana, Sisinii coniux, a Clemente pontifice conuersa et ob hoc a uiro infideli odio habita, pro conuersione eius orauit et exaudita est. Petrus apostolus oranti apparens Sisinium precibus eius a Domino concessum nunciauit. Hinc demum deposito errore Sisinius Christianitatem accepit et uir infidelis per mulierem fidelem saluatus fuit. Non illum suasionibus, non argumentis est aggressa, ne peruicacis animi hominem, dum lenire nititur, grauius irritaret. Tacita Dominum rogauit, et lupus in agnum mutatus est factaque sunt praua in directa et aspera in uias planas.

Quid mirum autem tantum uirium inesse orationibus sanctorum, cum hę usque ad illius solium auresque perueniant, qui, quodcunque uult, facit in cęlo et in terra? Angelus ad Tobiam: Ego, inquit, obtuli orationem tuam Domino. Et in Apocalypsi dicitur: Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. Sancti orant, angeli ministrant, Deus dat gratiam, qui facit mirabilia solus et cuius potentiam, sapientiam, bonitatem admirari licet, comprehendere non licet.

-- 1-399 --

Caput III / DE TENTATIONIBVS TEMPORE ORATIONIS

Quoniam uero orationes arma sunt, quibus prosternitur omne diaboli robur, iccirco maligni spiritus interdum orantibus nobis impedimenta struunt, ut uel torpeamus pertesi uel territi obmutescamus uel uagis cogitationibus abducti uerba, quę pensiculate ruminanda sunt, contemptim effugiamus, similes ebriis, qui sępe multa quidem loquuntur, nec tamen, quid loquantur, satis sciunt. Detegamus nunc huiusmodi inimici dolos atque insidias sanctorumque in cauendo industriam simul consyderemus, ut hos imitando, illos, qui neminem nisi uolentem uincunt, floccifacere atque contemptui habere possimus.

Sulpitius, Bituricensis episcopus, dum nocturnis precibus incumberet, horrendos circa se strepitus uocesque terribiles audiuit. Neque tamen aut loco cessit aut orare desiit, donec sedatus est tumultus. Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon: non commouebitur in ęternum. Par terrori erit atque dicet: Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat aduersum me pręlium, in hoc ego sperabo.

Qui Sulpitium terrere uolebant, iidem Maximum monachum (qui postea Rhegiensis episcopus fuit) seducere conati sunt. Nam cum noctu ad littus processisset, ut oraret (monasterium enim non procul a mari erat) uidit nauem applicuisse, a qua descendentes nautę ipsum reuerenter adierunt atque laudibus attollere coeperunt, quod scilicet fama eius usque ad Syrię fines peruenisset quodque multi eum uidere desyderarent, quod denique, si illo proficisci uellet, saluti plurimis

-- 1-400 --

foret, et si modo secum ire disponeret, se iam in rem paratos esse, pro lucro habituros, si talem uirum uehere sibi contigisset. His inanis glorię officiis diaboli calliditas nitebatur subuertere hominis mentem, ut, qui in orando humilitatem imitabatur publicani pectus percutientis, iam tandem imitaretur iactantiam pharisei sese arroganter efferentis. Attamen Maximus antiqui hostis captiosas tendiculas circumspecto sagacique animo percipiens, positis in littore genibus, sicut proposuerat, orauit. Et statim auersi sunt erubescentes, qui dixerunt illi: Euge, euge? Discamus eius exemplo cauere adulantium adopertos delinificis sermonibus dolos melleque circumlita uenena, cum etiam Salomon pręcipiat dicens: Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas eis!

Launomaro, abbati Carnotensi, noctu oranti lucernam ter a demonio extinctam fuisse ferunt et ter ab angelo rursum accensam. Non enim passus est Dominus illum deridiculi gratia in tenebris derelinqui, qui orando seruiebat luci. Quoniam Deus lux est, et tenebrę in eo non sunt ullę. Quid tunc solacii, quid gaudii cepisse Launomarum dixerim, cum pro se contra nequitię spiritum stare Dominum uideret? Potuit lętus concinere Dauidicum illud: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. In te erripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.

Leonardo, Corbiacensi monacho, oranti serpens a pedibus in sinum usque sursum uersus reptauit. Quem quidem ille usque adeo nihil expauit, ut immobilis permaneret, donec precum finem fecit. Quin etiam peractis precibus ultro sese pestiferę bestię ingerebat dicens, ne facere differret, quicquid faciendi facultatis aduersus ipsum a Domino accepisset. Sed illa, sicuti orantem non terruit, sic etiam omnia pati paratum minime lęsit. Quotus quisque uel uiso tantum iuxta se serpente non continuo trepidus exiluisset? At Leonardus etiam intra gremium illabentem contempsit. Cur ita, nisi quia uerum est, quod in Prouerbiis Salomon ait:

-- 1-401 --

Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit.

Serpens autem ille antiquus, qui fraudulentis perniciosisque suasionibus seducere mortales non cessat, neutiquam decipere potuit humillimum precatorem Dei serrum Franciscum. Qui cum die quodam prolixius oraret, audiuit calmantem: Francisce, poenitentibus ignoscit Deus, non se tam pertinaci fatigatione conficientibus. Agnouit in uerbis dolos et, sicut coeperat, orando perseuerauit atque etiam ad perferendos pro Christo labores magis exarsit. Sciebat enim inimici consilia semper eo spectare, ut fallant, nunquam, ut doceant, scriptumque esse: Ne desyderes de cibis eius, in quo est panis mendacii.

Rursum tamen humani generis perpetui hostes, quoniam fraudulenta inductione nihil profecerant, terrificationibus aggredi illum decernunt. Dumque ipse nocte quadam precationi operam daret, super tectum domus immaniter strepere atque horribiliter mugire coeperunt. At ille intrepidus exurgens: En assum, inquit, nequissimi spiritus, venite, exercete in me, quicquid vobis permissum est. Quod si corpus hoc uerberibus affeceritis, quid aliud quam uindicabitis me de aduersario meo? His dictis confusi discesserunt. Ille ad preces Deo persoluendas rediit, nullis tentationibus cedens, sed fiduciam habens in Domino semper.

Cęterum neque sic superata Sathanę improbitas conquiescere potuit iterumque oranti illi plus etiam molestię intulit tacita suggestione quam intulerat manifesta infestatione. Intimo nanque medullarum titillatu cogitationem ei libidinis excitauit. Atque ille intermissa precatione repente exurgens uiolentum mentis motum dura corporis flagellatione repressit uenarumque calescentium pruritum semet in gelida niue nudum prosternens extinxit. Hoc enim est genus illud, quod non eiicitur nisi per orationem et ieiunium.

His iam dictis exemplis Agathonis sententia probari potest, qui interrogatus: Cuinam spiritalium actionum

-- 1-402 --

plus laboris inesset; precationi, respondit. Quoniam precationis tempore ipse nequam spiritus plurimum nobis negocii exibet, nunc aperte oppugnans, nunc occulte insidians modisque omnibus enitens, ut confundat deprecantium mentes atque conturbet, haud ignarus, quanti apud Deum momenti sit constans, continua, perseuerans humiliter orantis intentio.

Caput IV / DE CONTEMPLATIONE

Satis hęc de oratione. Nunc res ipsa poscere uidetur, ut gradum faciamus ad contemplationem. Prius enim orandum, deinde contemplandum, ut, cum gratiam impetrauerimus, tunc demum in cubiculum introducamur regis, iam tacito mentis obtutu consyderaturi maiestatem glorię illius, cuius potentia nihil potentius, sapientia nihil sapientius, bonitate nihil melius. ęternitate nihil prius, nihil posterius neque esse neque excogitari potest.

Huiuscemodi meditationum altitudine absorpti quidam ita obstupescunt, ut sensibus corporis alienati (quod Gręci extasin uocant) mortui magis quam uiui uideantur. Sed interim animus cęlestium uisione fruitur, diuini luminis dulcedine pascitur, reuelationes quandoque accipit mysteriorum.

-- 1-403 --

Sic credimus Abraham, Isaac, Iacob cum Deo collocutos futurorum notitiam recepisse, Moysen etiam pręteritorum. Is enim mundum a Deo in principio creatum uere didicit et omnibus palam fecit. Sic pręterea Dauid uersu oracula cecinisse, de quibus gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Sic denique Esaiam, Hieremiam, Ezechielem cęterosque prophetas omnia in spiritu hausisse, quę quondam ad populum nunc prospera, nunc aduersa uaticinantes effuderunt. Semper enim de Deo cogitantes digni habiti sunt, qui cum Deo etiam sermones miscerent et (ut ait Scriptura) facie ad faciem loquerentur. Latius contemplationis eorum typicę uisiones reuelationesque modo a nobis enarrari possent, nisi omnibus satis notę forent et ab iis, qui sub Lege erant, ad eos, qui sub Euangelio fuerunt, nostra festinaret oratio.

De Simone Petro in Actis Apostolorum traditum legimus, quod, cum in coenaculum circa horam sextam oratum ascendisset, cecidit super eum mentis excessus. Et uidit cęlum apertum et inde uas quatuor initiis submitti, immundis animalibus plenum, sed quę a Deo mundata dicerentur. Ex quo significatum est gentiles quoque, qui plane immundi errorum inquinatione erant, per fidem euangelicę ueritatis mundandos et Ecclesię gremio excipiendos esse, sicuti et Iudeos. Quoniam non est, inquit, personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.

Paulus apostolus raptus usque ad tertium cęlum, utrum in corpore, an extra corpus, nescit, Deus scit, audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Hinc demum in illam prorupit uocem: O altitudo diuitiarum sapientię et scientię Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uię eius! Quis enim cognouit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi, gloria in secula. Amen.

-- 1-404 --

Ioannes apostolus: Fui, inquit, in spiritu Dominica die, et audiui, et uidi, ea utique, quę in Apocalypsi commemorat. Quorum pręstantiam diuus Hieronymus admirans ait: Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta, quot uerba. Parum dixi: in uerbis singulis multiplices latent intelligentię et pro merito uoluminis laus omnis inferior est.

Apostolici quoque uiri cęlum ipsum animo transcendentes et uiderunt et prędicauerunt multa non mediocri admiratione digna.

Antonius abbas, dum seculi uoluptatum malignas illectationes secum consyderat, totum terrarum orbem laqueis refertum uidisse dicitur. Quę res nonne aperte nobis indicat, in quantis uersemur uitę periculis, qui quotidie inter mortiferarum cupiditatum tam multiplices pedicas uestigia figimus? Quod si iis nolumus implicari, meditanda sunt cęlestia, relinquenda terrena, contemplationis alis ad superna euolandum, inferiora dimittenda atque contemnenda. Qui sic agunt, securi sunt. Et de illis in Prouerbiis dicitur: Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.

Bonitius, Aruernensis episcopus, dum noctu in ecclesia meditationibus inuigilat diuinis, ecce pulchram ut luna, electam ut sol, Beatam Virginem Mariam uirgineis choris comitatam ad se uenire uidet, iussus missam celebrat, indumentum miri candoris ab ipsa Dei Genitrice sibi oblatum accipit. Visio abiit. Ille ad se reuersus, insomnium fuisse putabat, donec idipsum indumentum iuxta se iacere conspexit. Quod adhuc extare dicitur et cernentibus rei fidem facere, nemine deprehendente neque lini neque texturę genus. Magnum fuit tale munus accepisse, sed maius tali spectaculo interfuisse et eius uisionis dulcedinem, qua nunc fruitur in cęlo, gustare coepisse in terra.

Romualdus abbas, ordinis Camaldulensis autor, cum ad Sutrii montis monasterium deuenisset et ibidem missam celebraret, aliquandiu in extasi raptus stetit. Post hęc Psalmorum effici meruit expositor, quorum paulo

-- 1-405 --

ante ne lector quidem satis idoneus fuerat. Dum enim ipsum Dei uerbum (quod tunc manibus contrectabat) intentius consyderat, sanctorum uerborum percipere meruit anagogen latentemque sub littera sensum. Plurimorum annorum studium ad tantum diuinę eruditionis profectum nunquam illum extulisset, ad quantum die una Christi perduxit contemplatio.

Augustinus, Hipponensis episcopus, philosophię Christianę assertor egregius, dum Sanctę Trinitatis mysterium solus in cubiculo sedens contemplatur, ita a seipso abscesserat, ut a muliere, quę illum quadam de re consulere uehementer cupiebat, sępius interpellatus nihil responderet, immo ne respiceret quidem. Mulier denique, quia se contemptam putauit, abiit tristis. Postero autem die, cum eum in ecclesia missam celebrantem audiret, in spiritu rapta uidit de Trinitate disputantem atque audiuit iccirco se illum die hesterno frustra quidem adisse, quod eiusmodi meditatione occupatus ipsam neque uidere neque omnino sentire potuisset. Ac proinde ne redire dubitaret. Rediit et, quod petierat consilium, sine cunctatione accepit. Maiorique deinde reuerentię habere hominem coepit quam ante habuerat, cum talia de illo sibi uidere contigisset. Quid igitur mirum, si tam copiose tamque argute de Trinitate scripserit, qui mente sic abstracta Trinitatis sacramentum fuerat contemplatus? Sed ne contemplando tantum apprehendisset, nisi, ut apprehenderet, pie prius ac iuste uiuendo dignus euasisset. Vitę sanctitate meritum sibi comparet, qui uult contemplatione proficere. Scriptum est enim: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lętitiam.

Qua quidem bonitate pręditus diuus Hieronymus meruit etiam ipse spiritalis contemplationis ingentem et ineffabilem haurire dulcedinem. Post multas, inquit, lachrymas, post cęlo inherentes oculos nonnunquam uidebar mihi interesse agminibus angelorum et lętus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. Et ad uirgines Deo dicatas scribens

-- 1-406 --

ait: Experto itaque seni deuote consulenti credite, filię: si semel gustastis, quam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem uiuum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum; poteritis ab eo illud audire: Venite, et ostendam uobis omne bonum. Et tunc ostendet uobis talia, qualia non nisi mentes assuetę norunt. Scio, quid loquor, charissimę. Nam ut meam insipientiam loquar, ego homunculus sic abiectus, sic uilis in domo Domini, adhuc uiuens in corpore, angelorum sępe choris interfui, de corporeis per hebdomadas sustentationibus et nutrimentis nihil sentiens, diuinę uisionis intuitu. Post multorum forte dierum spacia pręscius futurorum redditus corpori flebam. Quid ibi manens felicitatis habebam, quid inenarrabilis delectationis sentiebam, testis est ipsa Trinitas, quam cernebam, nescio quo intuitu. Testes sunt et ipsi beati spiritus, qui aderant, testis est etiam conscientia mea, quia tantis bonis ipse fruebar, quot et qualia nescit proferre mollities corporis mei. Denique subiungit dicens: Non potest ad tantę contemplationis dulcedinem cor secularibus plenum negociis aspirare, sed oportet, ut seculo moriatur, ut soli Deo per tantas meditationes et desyderia supernis inhereat. Vnde granum frumenti cadens in terram, nisi mortuum fuerit, semper sic manet, ut cecidit. Quod si moritur, fructum plurimum affert.

Thomam Aquinatem, catholicę ueritatis locupletissimum dissertorem, dum de Deo diu multumque cogitat, a solo attolli et altitudine fere cubitali in aere pendere uisum ferunt neque deinde tantę contemplationis fructum dissimulare potuisse, uultu prodente iocunditatem, quam intima conceperant pręcordia. Extasi autem tam profunda rapi solitum, ut interdum candelam accensam tenens, ea demum ad manum usque absumpta, flammę calorem non senserit. Quem prorsus non sensisse, iis etiam, qui id factum non uiderunt, fidem facere poterant non pauca in manu ipsius ac digitis adustionis uestigia. Qualia ergo illa aut quantę delectationis fuisse dixerimus, quibus occupatus animus non aduertebat

-- 1-407 --

corporis tormenta uel ad quę sese mens errigens carnis quoque pondus secum trahere uidebatur, dum supinum stare et humum non contingere cogit.

Nec in Bernardo, Clareuallensi abbate, non satis clarum signum mentis in cęlo uersantis fuit, quod, cum aliquando equum ascendens fratres Cartusienses inuisere perrexisset et prępositus eorum ephippio nimis decoro illum usum arguisset, quęrere a comitibus coepit, quale equi sui ephippium esset. Neque enim aut insiliendo, aut desiliendo, aut etiam insidendo animum aduerterat, quale foret. Iterum prope ripam Lausanensis lacus diei iter fecerat. Cumque iam occaso sole ad hospitium diuertisset et fratres, qui eum comitabantur, inter se de lacu ipso uerba iactarent, rogauit, ubi lacus ille fuisset. Postquam audiuit, miratus est seque eum penitus non uidisse asseruit. Nec tamen mirum uideri debet, si rem oculi cernere non potuerint, cui animus non attenderit, qui sępius quidem cum Deo quam cum hominibus erat.

Aeque altę contemplationis indicium in Benedicto abbate mirabilis uisus prębuit. Nocte intempesta cęlum per fenestram intuens Deum adorabat, quando lumen uidit, quo nox ipsa ita resplenduit, ut cum die posset contendere. Mox totum mundum conspexit arcte atque anguste constipatum perexiguę pilę instar. Cęlum quippe intuens supra cęlum mente euectus est, et per creaturę consyderationem ad Creatorem usque peruenit. Illius ergo lucem, quam animo agitauerat, oculis uidit et in illius luce tanquam in speculo mundum uniuersum. Sed ideo quidem tam paruum, quoniam tanquam momentum staterę (ut Scriptura ait) sic est ante Deum orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani, qui descendit in terram.

Sed quid nunc de te, pater Francisce, dicam? Quantum tibi quoque adhuc in terra degenti tua contulit contemplatio! Vidisti fulgentem Saluatoris nostri crucem, uidisti sanctum Seraph, a quo Seraphicus dici meruisti. Inde tibi singulari quodam priuilegio

-- 1-408 --

Dominicę crucifixionis cicatrices corporaliter uendicasti, ut, cuius paupertatem, mansuetudinem, humilitatem fueras imitatus, eius etiam sanctissimę passionis signa in manibus, in latere, in pedibus referres et cum Paulo gloriari posses dicens: Christo confixus sum cruci. Viuo autem, iam non ego; uiuit uero in me Christus... Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo... Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. O felicem seruum, cui Dominus quinque tradidit talenta, ut, quibus ille perditum redemit mundum, hic labentem repararet Ecclesiam!

Nunc, quę foeminis in meditando miracula contigere, ut instituti nostri ordo seruetur, referamus.

Mariam Magdalenam, cum in solitudine ętatem ageret, statutis diei horis supra cęlum ab angelis uectatam tradunt. Quod si (ut aiunt) in corpore, cum Apostolus de se dubitet, quanti illam meriti fuisse dixerim? Mirarer post hęc mori potuisse, si non eodem die semper ad terras relatam dicerent. Tantillum temporis in illis ęternitatis locis morabatur, quantum competere poterat mortali. Interim ergo, etiam corpori proxima, illi inherebat, quem mente atque animo nunquam dimittebat. Adeo assidua Dei meditatio prius carnem ipsius cęlo dignam fecerat quam terrena labe liberam. Et, si tantum fuit Marię in deserto contemplantis fructus, quanta est nunc in paradiso cum Christo regnantis gloria? Iam ibi perpetuo habitat, ubi quondam uel unius horę momento mansisse felicitatis fuit.

Mariam quoque Aegyptiacam, quę urbanę luxurię mollitiem eremi asperitate fregit, Zosimas abbas orantem corpore supra terram suspenso altitudine ferme cubitali uidit. Itaque quantum olim per corporis turpitudinem in profundum perditionis corruerat, tantum postea per mentis contemplationem necdum sarcina carnis deposita extolli meruit, dum oraret. Quam male cum illa actum erat cum deliciis difflueret, tam deinde

-- 1-409 --

bene, cum resipiscere coepit et in sensu cogitare circumspectionem Dei.

Elizabeth, Pannonum regis filia, cuius sępe mentionem fecimus, dum se supra se tollens cęlestia meditatur, in extasin abibat et mente cernebat, quod oculi peruidere non possunt. Quod ne tunc quidem, cum ad se redisset, dissimulare poterat; tantam etiam tacita facies hilaritatem pręferebat. Eadem, cum aliquando nimio labore fatigata lassaque resedisset, oculis in cęlum intentis fronte modo iocunda, modo tristi apparuit. Et confessa est se in nubibus uidisse Iesum, qui nunc se ostendens lętam reddebat, nunc tegens, moestam. Denique ipsum sibi dixisse: Bono animo esto, filia! Ego tecum sum. Et se respondisse: Ita, Domine, tu mecum atque ego tecum. Magnum profecto diuinę liberalitatis beneficium, ut homo Deum alloquatur, maius, ut alloquentem audiat, maximum, ut una cum illo sit. Et tamen, quoties eum contemplamur nihil in fide hęsitantes, quoties eius amore desyderioque inardescimus, toties cordi nostro insidet. Et uere nobiscum atque adeo intra nos est dicente Apostolo: Qui adheret Domino, unus spiritus est.

Hinc etiam Elizabeth uirgo, egregium Sconaugiensis* corr. ex Comagiensis monasterii decus, cum sese cęlestium contemplationi penitus dedisset, obstupefactis interdum corporis membris ac sensibus diu ueluti exanimis iacebat. Inde illi non pauca, quę futura erant, diuinitus reuelata fuisse perhibent solitamque Beatę Virginis frui colloquiis; librum etiam, qui Viarum Dei dicitur, angelo dictante ab ea scriptum. Cum hęc ita sint, nonne paradisum habuit in terris, quoniam mente semper in cęlis fuit?

Clara uirgo, beati Francisci pręceptis imbuta dignaque tanto magistro discipula, pridie quam Natalis Domini ueniret, ęgrotauit nec licuit illi cum reliquis sororibus ad agendas sacrę noctis precationes pergere. Veruntamen aduersa ualitudo corpus impedire potuit,

-- 1-410 --

animum non potuit, et ancilla Christi affuit in spiritu, ubi in carne adesse nequibat. Reuersis quippe sororibus, quicquid inter absentes actum dictumque esset, ordine retulit et mirantibus adiunxit sibi tunc ibidem loci, ubi absens cum ipsis fuit, Iesum puerum, qua hora quondam nasci uoluit, apparuisse. Iesum ergo deuote contemplata, cum in lectulo iaceret, omnia, quę procul in oratorio agerentur, perspiciebat. Et quod ne ipsę quidem, quę illo conuenerant, uiderunt, uidere meruit.

Alias etiam, a die Coenę Domini usque ad Sabbatum sanctum, corporeorum sensuum usu subtracto quasi mortua permansit. Sed interim toto animi uigore in Deum translato omnia Dominicę passionis mysteria iisdem horis, eodem ordine geri cernebat, quo gesta noverat. Vbi autem corpori fuit reddita, haud amplius quam unius horę spacio se dormisse putauit. Ex quo facile percipi potest, quam illi gratum erat huiusce dormitionis spectaculum. Breue enim uideri solet omne, quod delectat. Delectabat autem eam non Christum pati uidere, sed uidendo compati Christo.

Nos quoque sanctos pro uirili parte imitati, abiecta atque contempta terrenarum rerum cura, ad cęlestium meditationem accingamur. Pensemus, quam potens sit, a quo condita sunt omnia, quam sapiens, qui gubernat uniuersa, quam bonus, per quem cuncta, quę ubique sunt, conseruantur ac in sua natura permanent, quam magnificus sit, cui semper adsistit cęlestis militię innumerabilis exercitus: angeli, archangeli, throni, uirtutes, potestates, dominationes, cherubin et seraphin et omnis beatorum spirituum concio gloriosa; quem uiginti quatuor seniores in facies suas cadentes adorant et cuius maiestatem uenerantur centum quadraginta quatuor milia signatorum ex omni tribu filiorum Israhel et illa omnis generis omniumque populorum turba, quam in Apocalypsi dinumerare nemo potest. Hunc omnis spiritus laudat, omnis lingua confitetur, huic omnia famulantur elementa, huius nutui cuncta etiam inanimata et omni prorsus sensu carentia absque ulla

-- 1-411 --

cunctatione parent. Cum igitur talem ac tantum cogitauerimus, qualis quantusque nec uerbis explicari nec cogitatione possit comprehendi, semper Dauidicum illud occurrat: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore!

Ad hęc, multum quidem nobis conferre poterit suorum erga nos beneficiorum assidua iugisque meditatio. Ad imaginem et similitudinem suam nos fecit; cęlum, terram, mare usui nostro subdidit; patriarchas, prophetas, leges cęteraque multa, egregia sane et admiranda, quę in Veteri Testamento continentur, quibus et in uiam iustitie et agnitionem sui plenius dirigeremur, nobis indulsit. Postremo, cum omne hominum genus primorum parentum culpa sub maledicto deperiret, ita ut neque Lex ipsa quenquam iustificare posset, misertus nostri expandit pietatis sinum Filiumque suum unigenitum nobis misit, qui non uitulorum aut hircorum, sed proprio sanguine nos redemit et filios fecit lucis, qui fuimus tenebrarum. Erat enim Deus in Christo mundum reconcilians sibi; pro nobis Christus Dominus formam assumpsit serui, Discipulorum pedes lauit, paupertatem inopiamque sustinuit, persecutiones tulit, labores suscepit, omnia aduersa atque aspera tolerauit, ieiunauit, esuriuit, sitiuit, peruigilauit, fleuit, a suis proditur, ab impiis comprehenditur et ligatur, alapis cęditur, conspuitur, irridetur, flagellis uerberatur, spinis coronatur, arundine percutitur, manibus pedibusque cruci affigitur, felle aceto diluto sitiens potatur, lancea uulneratur. Denique occiditur ac sepelitur, Deus pro hominibus, Dominus pro seruis, iustus pro peccatoribus. Quę quidem omnia tam patienter excepit, ut et accusatus taceret et pendens pro crucifixoribus suis oraret. Nos quoque ista tam grauia tamque acerba quotidie secum recensentes, quę piissimo Domino pro nobis subire libuit, uicissim enitamur pro nomine illius, quęcunque uoluptatis et ocii et arrogantię esse uidentur, euitare, dura autem laboriosaque et humilia semper sectari, ne forte, cum ille ad iudicandum mundum uenerit, ipsi

-- 1-412 --

nulla prę nobis ferentes uitę eius insignia audiamus: Amen dico uobis, nescio uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! Denique, ut breuiter concludam: Dominus noster pro nobis mortuus est et resurrexit. Commori Domino nostro nos oportet in humilitate, si cum illo cupimus consurgere in gloria.

Caput V / DE SCRIPTVRARVM LECTIONE

His et aliis huiuscemodi meditationibus eo commodius utemur, quo diligentius lectioni Scripturarum incubuerimus. Ad quam accedere siquando fastidierit animus, excitandus erit iis, quę modo referemus, sanctorum exemplis, ut eorum legendi studium secutus fructum quoque percipere, quem illi perceperunt, mereatur.

Hilarion abbas in omni sanctitatis genere memorandus Scripturas diuinas (ut inquit Hieronymus) post orationes et Psalmos, quasi Deo pręsente, recitabat. Quę enim per prophetas et apostolos dictante Spiritu Sancto prolata nouerat, ea non irreuerenter nec inconsyderate neque omnino inepte legenda iudicauit.

Basilius ille Magnus, cum primitus mundanę philosophię studiis plurimum delectaretur, ubi deinde scientię spiritalis dulcedinem gustare coepit, illa contempsit

-- 1-413 --

et huic soli totum se dedit. Sunt, qui eum dicant panis ac uini usum sibi interdixisse, donec mysteriorum intelligentiam plenius perciperet. Parum erat secularem sapientiam diuinę postposuisse: duo pręcipua uitę humanę sustentamenta, panem et uinum, a se abdicauit, dum cibos colligit uitę ęternę. Quorum suauitatem Propheta quoque admiratur dicens: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo.

Diuus Hieronymus uanitatem seculi fugiens, Roma relicta, Hierosolymam petiit. Et cum nec adhuc se tenere posset, quin gentilium libros pręcipueque Ciceronis auidius legeret, fatetur in quiete sibi uisum fuisse se ad superni Iudicis tribunal in cęlum trahi, accusari, uerberibus affici, quod Ciceronianum dicerent esse, non Christianum. Denique cum iuramento dimissum, ne unquam posthac alios pręterquam diuinos codices prę manibus haberet, tanto deinde studio legisse diuina, quanto ante mortalia non legerat. Itaque latentium sub uelamento mysteriorum dulcore iam tandem plenius hausto exclamauit dicens: Quę pars fideli cum infideli? Quę communicatio luci ad tenebras? Quis consensus Christo cum Belial? Quid facit cum psalterio Horatius, cum Euangeliis Maro, cum Apostolo Cicero? Demum ait: Non debemus bibere simul calicem Christi et calicem demoniorum. Eadem sentire si quem non mouet admonentis autoritas, moueant saltem patientis flagella, quę ille experrectus, cum et uibices in corpore apparerent et discedente somno dolor non discederet, intellexit non soporis fuisse, sed punitionis.

Augustinus, dum inter dialecticorum sophismata Christum quęreret, heresi se implicaverat Manicheorum. Tandem Pauli apostoli epistolas euoluens reperit scriptum: Induimini Dominum Iesum Christum! Ac statim discussis erroris tenebris aspicere coepit lucem ueritatis consuluitque Ambrosium episcopum, quid primum de Scripturis legere deberet, quo iam confidentius catholicę fidei posset adherere. Et audiuit Esaiam sibi legendum esse, utpote qui ea, quę in Christo contigerint,

-- 1-414 --

explicatius prophetarit et gentium uocationem annis multis post futuram quasi pręsentem uiderit. Denique ab Ambrosio baptizatus, diuinos codices perlegendo, non solum fidelis, sed etiam Ecclesię doctor pręstantissimus euasit, cuius paulo ante, dum seculari tantum scientię studeret, fuerat oppugnator. Contra Ecclesiam cum Manicheo consurrexerat, pro ea mox decertans et insum et reliquos omnes hereticos facile conuicit. Scripturas igitur catholicas legant, qui purę synceręque ueritatis luce cupiunt illustrari, dicente Propheta: Lucerna pedibus meis, Domine, uerbum tuum, et lumen semitis meis.

Thomę uero Aquinati uaticinia prophetarum legenti, ut alibi diximus, cum in locum obscuriorem incidisset hereretque uelut in salebra atque adeo intelligentiam efflagitaret, Petrus et Paulus apostoli apparuerunt et, quod quęrebatur, exponentes satis ei fecere. Id quoties legentibus nobis usu uenerit, doctiores consulamus uel Thomę exemplo a Deo erudiri instruique precemur. Nec interim Scripturam ab Ecclesię institutione dissentire putemus, sed nos non intelligere. Et sane melius est aliquid non intelligere quam male intelligendo errare.

Idem sanctus ita solerti studio lectitasse Scripturas perhibetur, ut interdum neque propius astantes uiderit neque interpellantes audierit, sensibus omnibus cum mente simul uni lectioni intentis. Hinc est, quod ad confirmationem fidelium infideliumque confutationem tales nobis commentarios reliquit, ut nihil in Ecclesia quicquam scrupuli sit, nihil nodi, quod non explanatum in illis absolutumque inuenies. Declaratio sermonum eius illuminat et intellectum dat paruulis. Et ipse uere scriba doctus in regno cęlorum, proferens de thesauro suo noua et uetera.

Bernardum abbatem, cuius non inelegans ingenium neque mediocrem doctrinam testantur opuscula ipsa, quę edidit, nullo magistro usum aiunt, sed sola legendi assiduitate mysticos de Scripturis sensus ellicuisse. Vt legeret, intelligendi cupiditas fecit; ut intelligeret, oratio

-- 1-415 --

impetrauit; ut autem impetraret, quid nisi uitę sanctitas promeruit? Sic cupiat, sic oret, sic uiuat, qui sic intelligere Spiritu Sancto docente desyderat.

Bernardinus, cuius prędicationibus Fratrum Minorum collegium creuit, primum quidem pontificii iuris disciplinis operam dedit. Postquam autem ad theologiam animum applicuit, ei studio se prorsus totum tradidit adeoque ipsum delectauit de Deo sermo, ut mox relicto seculo religionem sit ingressus. Itaque iuris peritia uirum quidem bonum constituit, sed theologię ratio etiam perfectum reddit. Altera neminem offendere docet, altera semetipsum quoque abnegare et crucem tollere et Christum sequi omnibus suadet multisque persuadet.

Sacrarum litterarum studiosissimum etiam Stephanum, presbyterum Constantinopolitanum, fuisse accepimus. Qui quoniam omni uitę perfectione pręstantissimus fuit, uidetur, quicquid legerat, opere implesse; ut se probaret non uiam, de qua semen uerbi Dei ab auibus aufertur, non petrosam, in qua arescit, non spinas, in quibus suffocatur, sed terram illam bonam, in quam cum ceciderit, fructum affert uirtutum.

Equitius, Valerię urbis monasterii abbas, ne qua die deesset, quod legeret, quocunque ibat, scorteas manticas libris refertas secum deferebat. Neque illi oneris huius molesta erat grauitas, dum lectionis sacrę compensatur utilitas. Sic nec militem strenuum ferrea lorica, cassis ensisque gravant, quę sibi saluti fore sperat. Vtque iis munitus in certamen prodire et confidenter cum hoste congredi solet, ita, qui sese lectionibus diuinis libenter instruit, omnia diaboli machinamenta facile contemnit.

Antonius, monasterii olim a beato Gregorio Romę constructi monachus, non (ut multi) captiosam argutamque scientiam in legendo perquisiuit, sed pie uiuendi doctrinam, cordis compunctionem, poenitentię lachrymas. Illis duntaxat lectionibus occupabatur, unde tales fructus posset carpere, multo malens effici sanctus quam

-- 1-416 --

uariarum quęstionum dissertatione eruditus; cum scriptum sit: Melior est indoctus timens Deum quam doctus transgrediens legem.

Geruasius et Prothasius, gemelli fratres, qui se uno partu editos non magis formę quam morum similitudine comprobabant, cum persecutionem fugientes, annos decem domi latuissent, toto eo tempore nihil aliud quam orasse atque legisse narrantur. Quantę autem hoc uitę institutum perfectionis esset, diaboli inuidia patuit. Qui in idolo loquens dum consuleretur, non se prius responsa daturum dixit quam Geruasius Prothasiusque sibi thura adolerent. Sed qui legendo fidem, orando constantiam perceperant, occidi potuerunt, cogi autem, ut Christum negarent, non potuerunt. Itaque inimici malignitas atque doli in contrarium cessere: quos perdere cupiebat, martyrii corona honestatos uidit. Armis enim, quę de manibus illorum erripere cogitauerat, ipse uictus succubuit, hoc est, oratione et lectione.

Seruulus mendicus, et ęger et litterarum ignarus, ecclesiastica opuscula ex elemosinis comparauerat, aliis quidem legenda, quoties lectorem nactus fuisset, sibi uero auscultanda atque ediscenda. Audiendi assiduitas reddidit eruditum, ita ut aliis memoriter prędicaret, quę ipse legere nesciebat. Quo magis illi arguendi sunt, qui litteratura imbuti proficere negligunt et legendi laborem refugientes ocio sese ignauięque corrumpendos tradunt. Inde fit, ut ad omnem fortunę ictum pauidi imbecillesque sint. At seruulus noster mundi calamitates ridens, inopiam diuitiis, ęgritudinem sanitati pręferebat, quia lectiones audiendo didicerat: Vsque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis.

Quam uero grata acceptaque Deo sit sanctę lectionis cura, miraculorum quoque testimoniis probari potest.

Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, dum Bibliam legit, soporatur. Candela ardens super paginas delapsa ipsa consumitur, sed librum inoffensum relinquit. Flamma ceras deuorauit, chartam non adussit,

-- 1-417 --

uerita litteras delere, quas Dominus extare, ut perlegerentur, uoluit.

Idem, cum aliquando inter legendum obdormisset, mox expergiscens lucernam extinctam reperit, et legendi sibi occasionem sublatam dolens, sanctam Virginem inuocauit lucernaque repente illuxit. Hinc ille legendo, quod coeperat, prosecutus est, cum prius Deo et Deiparę Virgini gratias egisset, quod sic fauerent iis, qui sacris lucubrationibus libenter inuigilant.

Sed ne foeminas quidem ab hoc studii genere alienas fuisse monstrabimus.

Traditum est hanc ipsam (cuius modo mentionem fecimus) sanctam Dei Genitricem Virginemque Mariam ab hora diei nona usque ad occubitum solis lectionibus Veteris Instrumenti sese exercuisse; ut scias huic rei tempus certum decerni oportere, sicuti et orationi cęterisque huiusmodi negociis. Nam ut arborum fructus, qui statutis diebus proueniunt, paulatim aucti dulcescunt, qui autem pręcoces uel serotini, id est, non suo tempore apparent, sępe decidui sunt et prius corrumpuntur quam ad maturitatem peruenerint, ita religiosę actiones, ordine seruato, iuuant: confuso, tedium sui faciunt et plerunque mentis affectum languere cogunt.

Ei curę nocturnum tempus Syluia, Ruffini, Alexandrię pręfecti, soror, dedicauerat. Quam quidem eloquentissimam fuisse aiunt et, cum in eremo Thebaidis uitam duceret, fama sanctitatis plurimum claruisse. In solitudine ergo inuenerat, quemadmodum sola non esset, eorum consuetudine ac familiaritate utens, quorum in Deum pietatem lectitando consyderabat, consyderando emulabatur, emulando ęquabat.

Cęcilia Romana, patritii quidem generis uirgo, sed fidei claritate superans genus, dicitur Euangelicum codicem nunquam a se dimisisse et, si quo illi eundum esset, in sinu repositum secum tulisse, colloquiis eius in Scripturis assidue fruens, quem gestabat in pręcordiis. Sic castitatem conseruauit, sic ad martyrii palmam peruenit tormentorumque acerbitatem forti animo

-- 1-418 --

pertulit, dum ad Christum festinat, cuius dulcedine quotidie aliquid de illo legens capta fuerat.

De Marcella uero, uidua nobili ac sancta foemina, Hieronymus sic ait: Diuinarum Scripturarum ardor incredibilis ei semper cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Et illud de beato uiro: In lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Meditationem legis non in replicando, quę scripta sunt (ut Iudeorum existimant pharisei) sed in opere intelligens, iuxta illud Apostolicum: Siue comeditis siue bibitis siue aliud* add. quid agitis, omnia in gloriam Domini facite. ** corr. ex facientes Et Prophetę uerba dicentis: A mandatis tuis intellexi. Vt, postquam mandata complesset, tunc se sciret mereri intelligentiam Scripturarum. Quod et alibi legimus, quia coepit Christus facere et docere. Erubescit enim quanuis pręclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia frustraque eius lingua prędicat paupertatem et docet elemosinas, qui Croesi diuitiis tumet uilique opertus palio pugnat contra tineas uestium sericarum. Hęc ille.

Sed idem et ad Furiam uiduam scribens: Post Scripturas sanctas, inquit, doctorum hominum tractatus lege, eorum duntaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quęrere: multis margaritis diuenditis unam redime margaritam!

Illi ergo haud immerito reprehendendi sunt, qui gentilium poetarum nęniis figmentisque deliniti ne respicere quidem ad Scripturas sacras uolunt. Delegerunt sibi magistros (ut Apostolus ait) prurientes auribus et a ueritate quidem auditum auerterunt, ad fabulas autem conuersi sunt. Et tamen eo impudentię processere, ut se doctos putent, cum mendacia didicerint. Sed esto eruditorum famam consecuti sint, apud omnes magnę ęstimationis habeantur, ab omnibus ubique prędicentur! Nunquid uita defunctis, cum ad inferos descenderint,

-- 1-419 --

inter tormenta horribilesque cruciatus uacabit post se relictę laudis nuncios audire et non magis magisque affligentur earum rerum recordatione, quibus effectum est, ut ad tam miserandę sortis perpetuam infelicitatem deuoluerentur? Quam tunc uellent animarum suarum saluti, non inani glorię comparandę operam impendisse, cum iam pro cantu personatus fletus et pro cythara dentium stridor, cum iam pro iocis et lusibus et risu prement tenebrę, torrebit ignis, rodet uermis, nunquam conquiescent dira atque horrenda supplicia. Hic fructus, hęc merces operis eorum erit, qui poesim pręponunt Euangelio, id est, Barrabam Christo. Non me quidem fugit quosdam sanctorum multa etiam uersibus lusisse, sed quę ad Christianum dogma pertineant, non quę sapiant gentilitatem. Procul est ab ore eorum Saturnus, Iuppiter et Mars cęteraque non numina, sed portenta, quę Christianę religionis assertores, ut adorarent, nullis minis, nullo unquam supplicio compelli potuerunt. Nobis, si quos aliquando uel poeticę fabulositatis uel mundanę sapientię libros euoluere cupido incesserit, enitendum erit, ut inutili delectatione penitus seclusa id solum exquiratur, quod pię institutionis disciplinam iuuare possit. Itaque secernenda erit a uoluptate continentia, a lasciuia honestas, ab omni uitio uirtus. Zizania paleęque leues in fasciculos colligendę ad comburendum, triticum uero in horreum ad salubrioris uitę usum recondendum. Neque tamen his contenti, Domini nostri sermones, in quibus perfectę consummatęque iustitię certissima documenta sunt, die ullo uel legere uel audire prętermittamus. Quoties ab iis discedimus, toties periclitamur, ne in sempiternę perditionis baratrum corruamus. Horrent uerba, iacet oratio. Sed si mature discutiantur, nihil est eorum pręstantia sublimius, autoritate grauius, traditione uerius, pręceptione iustius, sensu suauius, pollicitatione felicius. Abest quidem nimis compti eloquii lenocinium et elaboratę dictionis ornatus, quoniam sua synceritate satis nitida ueritas non indiguit fuco alieno. Et quod ęque

-- 1-420 --

ad omnes pertinebat, communi sermone triuialibusque uerbis exponendum fuit. Alioquin alii non intelligerent, aliis autem daretur calumnię locus, qua credentium numerum argutę potius facundię quam rectę fidei ascribere conarentur.

Caput VI / DE FIDE VNIVS DEI CONTRA GENTILES

Quam ipsam fidem nos peropportune nunc more nostro exemplis astruere pergemus, nequis in scrupulum aliquem incidat infidelitatis, cum nusquam plus periculi sit. Impossibile enim est (ut Apostolus ait) sine fide placere Deo.

Per hanc autem primum placuit pater noster Abraham. Cum enim promissiones seminis sui, id est, Christi, in quo benedicendę omnes nationes erant, accepisset, sic de illo scriptum legimus: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, inquit Apostolus, quia reputatum est illi ad iustitiam, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitauit Iesum Christum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.

-- 1-421 --

Ad hęc, fidei ueritatem sępissime apertissimeque ostendit errantium pertinax contentio.

Moysi signa et miracula diuinitus operanti cum diu restitissent Pharaonis malefici incantatores, uicti tandem confitentur dicentes: Digitus Dei est hic. Pharao, qui credere noluit, periit. Fidelibus uero mare ipsum discussis aquis, ut illęsi euaderent, siccum prębuit iter fideique uirtutem etiam insensibilia senserunt, Pharaonis duritia non admisit. In aquis maris Pharao, in aquis baptismi diabolus interiit, credentes uero saluati sunt.

Helias quoque propheta cum prophetis idoli Baal contendens coram Achab rege in monte Carmeli, ut eos, qui auersi erant, reuocaret, ita conuenit, uti duos boues in frusta concisos super geminam lignorum struem separatim componerent offerentes holocausta pro se quisque Deo suo. Et cuius Deus ignem mitteret ad perficiendum sacrificium, is esset omnium Deus, aliis diis repudiatis. Sacerdotibus ergo Baal et prophetis nomen dei sui a mane usque ad meridiem frustra inuocantibus, ubi ad Heliam sors inuocandi peruenit, struxit altare de lapidibus, fossa circumdedit, ligna cum carnibus superposuit, omnia aquis perfundi, donec fossa impleretur, iussit. Et cum Deum Abraham et Isaac et Israhel inuocasset, illico ignis e cęlo delapsus carnes, ligna, lapides aquamque et omnem fossę limum hausit atque absumpsit. Quo miraculo commotus populus, et in Deum uerum credidit et Helię, seruo eius, obediuit, mactans prophetas Baal, Deo uolente, ut, qui mortiferum idolorum cultum aliis persuaserant, impietatis crimen morte luerent. Et quoniam propter illorum flagitium atque scelus diutina siccitate (annos enim tres et menses sex non pluerat) omnia in agris exaruerant, orante Helia Dominus dedit pluuiam et terra protulit fructum. Fides restaurauit, quod uastauerat perfidia.

-- 1-422 --

Caput VII / DE FIDE CHRISTI CONTRA IVDEOS

Credere deinde in Iesum Christum, Dei Filium, patribus promissum, nobis datum, et quicquid de illo apostolica autoritate sancitum firmatumque esse nouimus, quam certum atque indubitatum sit, cum ueterum prophetarum iam impleta uaticinia, tum quotidiana pene miracula, tum etiam itidem, ut supra, multorum in diuersum agentes, eiectę tamen explosęque sententie docent.

Primus ergo religionis nostrę propugnator Stephanus, cum signa et prodigia faceret in populo, infidelium in se inuidiam concitauit. Conspirant omnes de synagoga Libertinorum, Cyrenensium, Alexandrinorum, Cilicum et Asiaticorum, ut inita cum illo disputatione fidem ab illo prędicatam, quoquo modo possint, sugillent. Nec tamen resistere potuerunt sapientię et spiritui, qui in sancto loquebatur. Et dum pudet tam multos ab uno superatos, innocentem blasphemię aduersus Moysen insimulant. Postremo, quem argumentis uincere non poterant, ui opprimunt et lapidibus obruentes enecant. Tantum autem profecerunt, ut, nisi sic egissent, minus patuisset eos de fide disceptando succubuisse. Obstinatorum enim est, cum ratione nequeunt, malignitate contendere. Sed si fidelis cęlos ad se suscipiendum apertos uidit, quis dubitat, quin infidelibus ad eos deglutiendos aperiatur infernus?

Nec tamen omnes usque adeo obfirmato nisu repugnarunt, ut non quam plurimi eorum uictos se faterentur ueritatique concederent. Nam (ut Lucas de apostolorum gestis scribens testatur) Petro Hierosolymis

-- 1-423 --

Christum euangelizante die uno tria milia hominum baptizati sunt, et quidem in tanta fidei unitate, ut omnia inter eos communia haberentur. Altero etiam die eorum, qui Christo credidere, quinque milium numerus fuit, in dies pręterea crescente multitudine de Synagoga ad Ecclesiam, de circumcisione ad baptismata confluentium.

Sed dicet aliquis ueritatis calumniator facile fuisse rudem plebeculam uerbis decipere, suasione supplantare. Quid Paulus in Lege doctissimus, qui prius spirans minarum et cędis in Christi discipulos erat, nonne mox conuersus eorum, quos persequebatur, factus est socius, collega, coapostolus? Nonne synagogas ingressus prędicauit, quod Iesus esset Christus, Dei Filius? Denique, qui prius in gratiam Iudeorum uinciebat Christianos, idem deinde pro Christianis confundebat Iudeos, qui Damasci erant. Qui cum, quod responderent, non habuissent, in necem illius coniurarunt. Sed qui iam apertis mentis oculis Christum aspiciebat, nullis minis, ne illum prędicaret, coerceri poterat atque in ipsum, qui uita est, credens mortem non pertimescebat.

Contendit cum illis et Syluester pontifex, sed ita felici successu, ut superatos baptizaret. Hic primus Romanum imperium Christo subdidit, Constantino cęsare in fidem recepto. Constantini uero mater Helena, cum esset in Bithynia, ut conuersionem filii audiuit, eidem scripsit se quidem gaudere, quod idola uana reliquerit, sed moleste ferre, quod hominem crucifixum adorare maluerit quam deum Iudeorum. Postremo, cum, utra eorum uera esset opinio, disceptatione dirimi placuisset, Helena Romam rediens phariseorum scribas in Lege peritos secum aduexit. Ex his duodecim pręstantissimos delegit uni Syluestro aduersaturos. Causę cognitio alienę sectę uiris defertur, ne iudicium suspectum foret, id est, gentilibus philosophis Cratoni Zenophiloque. Quibus tandem Syluestri rationes approbantibus uentum est ad experientiam miraculorum. Iudeus Zambri magicis incantationibus taurum ferocissimum repente

-- 1-424 --

corrui mortuum fecit, sed eundem Syluester Christum suum precatus, et uiuum et mansuetum reddidit, quod ille efficere nequibat utpote mortis, non uitę scientiam tenens. Omnes ergo se uictos fatentes ipsi Syluestro consensere et Iesum, quem modo calumniati fuerant, sancte colere atque adorare coeperunt. Impletum est illud Esaię uaticinium dicentis: Venient ad te curui filii eorum, qui humiliauerunt te, et adorabunt uestigia pedum tuorum, qui detrahebant tibi.

Constantinus pręterea Christiano nomini templa posuit, dona contulit, urbem, oppida, agros cessit. Quod idem propheta pręuiderat futurum sic olim ad nostram hanc nouam Hierusalem loquens: Aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi. Et iterum: Suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Tunc primum quidem Roma ipsa Ecclesię iugum suscepit, multo felicius iam Christo seruiens quam quondam orbi terrarum imperitans.

Basilius Magnus eo quidem maior, quod iam desperatę pertinacię uirum euidentissimi tandem experimenti argumento ad credulitatem egit. Cum enim morbo grauiter affectum Ioseph, Iudeus medicus, adiens, deprehensis mortis signis, eum uesperi illius diei decessurum dixisset: Quid, inquit, si et alterum diem superuixero? Ille tunc Christianum fore, cum id contigisset, respondit. Igitur Basilius non uitę suę in terris producendę, sed salutis proximi cupidus, orando a Domino impetrauit exitus dilationem. Maneque hora tertia sanus de lectulo consurgens ad ecclesiam uenit ac Iudeum tanto miraculo stupentem baptizauit. Et quem sępe antehac testimoniis conuictum Scripturarum flectere nequiuerat, fidei tandem uirtute molliuit. Mox deinde ad stratum suum rediens extemplo expirauit, ita ut dubium non sit, quin hora illa, qua prędictum erat, fuerit moriturus, nisi mortis suę mora uitam medico esset allatura.

Iosephi huius cęterorumque conuersionem minus mirabitur, qui animum attenderit, quod Ioannes Damascenus, Mesuę Iudei filius, Iudeorum omnium

-- 1-425 --

doctissimus, Hebreis Gręcisque litteris ęque eruditus, nemine cogente, contulerit sese ad Christianitatem. Nunquid nesciuit Legem? Ignorauit prophetas? Non intellexit Psalmos? Immo, quia ista omnia percalluit, ideo credidit in eum, quem in iis scriptum reperit, ipso dicente: Scrutamini Scripturas! Illę sunt, quę testimonium perhibent de me. Et iterum: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit. Signanter, ut mihi uidetur, dixit forsitan. Sciebat enim quosdam ex illis futuros, qui etiam Moysi credentes magis eligerent obstinatione sua perire quam Christum a Moyse et prophetis pręmonstratum confitendo suscipere et per eum saluari. Neque enim est aliud nomen sub cęlo datum hominibus (ut Petrus apostolus ait) in quo oporteat nos saluos fieri.

Caput VIII / DE FIDE CHRISTI CONTRA GENTILES

Vicimus Iudeos. Nunc uertenda est acies aduersus gentilium fatuitatem, quorum dii demonia erant.

Bartholomeo apostolo in partibus Indię templum ingresso idolum Astaroth desiit responsa dare atque obmutuit. Demum iussu apostoli se non deum, sed diabolum esse, seductorem hominum, confiteri coepit, ut, cum sibi cultum diuinum exibuerint, secum simul ad

-- 1-426 --

inferna corruant. Tunc rursum iubente apostolo simulachrum in puluerem redigitur, teterrimus demon catenis circumligatus uisibiliter apparet omnibusque palam fit, quam peruersa hactenus fuerit eorum religio. Ille magno et horrenti edito ululatu e medio abiit, populus conuertitur, templum Deo uero dedicatur, Polemius*corr. ex Polemus rex baptizatus relicto regno apostolum sequitur; ut in paupertate Christum adoret, qui in diuitiis et potentatu adorauerat diabolum.

Ephesii quoque fidem a Ioanne apostolo prędicatam recepturi, ut eam signis approbaret, petierunt. Qui Christi nomine inuocato uetustum Dianę templum ruere fecit, ut, in qua illi plus confidebant, minus pro ipsis ualere intelligerent, quando quidem semetipsam dea defendere nequibat. Aristodemus uero, templi antistes, adhuc incredulus aliud etiam experimenti genus perquisiuit. Venenum propinat, quo dudum capitis reos necauerat. Id acceptum apostolus hausit inoffense. Et impletum est, quod Dominus noster de credentibus prędixerat: Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Ipsos insuper, qui necati fuerant, ad uitam reuocauit. Tunc demum Aristodemus et, qui spectaculo aderat, consul reliquumque uulgus, derelicta idolorum superstitione, ad salutis lauacrum confugerunt et apostoli iussu per omnem Asiam euersis deorum simulachris crucis uexillum errexere, cum iam compertum haberent uerbum crucis pereuntibus quidem stulticiam, his autem, qui salui fiunt, Dei uirtutem esse.

Aretii uero Tiburtius pręfectus Pergentinum et Laurentinum fratres, ne Christum prędicaren±, suasionibus primum blanditiisque lactat. Vbi id parum successit, comprehensos fustibus uerberari iussit; uerberantium brachia aruerunt. In carcere conclusis cibum denegat; ab angelo aliti sunt. Eductos super candentes prunas ambulare nudis pedibus cogit; ut super harenam ierunt illęsi. Allato Iouis simulachro, ut adorarent,

-- 1-427 --

minaciter hortatur. Illis autem Iesum inuocantibus ęneus Iuppiter in puluerem solutus periit. Parum nempe fuerat Tiburtii sęuitiam immanitatemque calcasse, nisi et deos eius contriuissent. Multi gentiles, cum illos diis suis fortiores uidissent, ad Christum conuersi sunt. At impiissimus tyrannus capite eos postremo cędi iussit, nullo tamen manifestiore indicio uictum se ostendens, uiuere permissurus, quos occidit, si uicisset.

Augustinus preterea, Anglorum episcopus, a Gregorio pontifice (ut Beda tradit) in Britanniam missus, cum Iesum, Dei Filium, asseruisset, Edilbertum regem magnamque procerum eius partem credentes baptizauit. Cęterum multis adhuc religioni refragantibus cum idolorum pontificibus contendit. Qui quoniam satis firmam rationem, qua causam suam tueri possent, non habebant, miraculis certare decernunt. Atque oculis captum quendam in medium producunt, nescientes minus ueri se uidere quam ille lucis. Pro eo, ut uisum reciperet, supplicarunt diis; quasi uero lapides preces possent audire et non etiam ipsi cęci, insuper et surdi et muti essent. Cum ergo cura laborque eorum omnis incassum recidisset, Augustinus Christum suum deprecatus, sine cunctatione hominem sanum reddidit et reliquam plebem eo signo conuertit, Britanniam totam erripiens diabolo et subiiciens Christo. Tunc terra illa inculta (iuxta Ezechielem) facta est ut hortus uoluptatis, iam exhuberans fructibus salutis.

Quid de Mutio abbate dicemus? Qui dum esset gentilis, natura ferox et latrociniis deditus, ita ut etiam sanctorum delubra expoliando prophanaret, uidit tandem in quiete uirum forma habituque augustiore quam humano, comminantem sibi necem, nisi protinus a flagitiis sacrilegioque se submoueret. Cumque pauore perculsus repente euigilasset, nihil moratus ad ecclesiam confugit et baptismate suscepto eremum petiit. Tantęque sanctitatis fama breui illustratus est, ut aliquando iter faciens solem stare (sicut de Iosue et Ezechia legimus) fecisse feratur. Iactent se gentiles Romani orbem

-- 1-428 --

subegisse terrarum, uirtute ac robore ante omnes semper stetisse; syderibus imperare non nisi fidelium fuit. Pręter hęc etiam, licet populus Romanus omnes reliquas nationes suo subiecerit imperio lateque dominatus sit, fidem tamen Christianam euertere (cum maxime conaretur) non potuit. Cędes passim in Christianos sęua atque horrenda peragebatur, sed interdum et ii, qui eos cędebant, repente mutati conuertebantur et iam credentes in martyrum numero censeri gaudebant. Ita unius supplicium conuersionis multorum causa erat. Videbant enim signa inde sequi, pro quibus uitam hanc deseri non graue uidebatur, sed iocundum. Aut si nihil uiderint (ut quidam calumniati sunt) maius profecto miraculum est nullo apparente miraculo simplici nudoque sermoni credidisse mundum et ipsos quoque Romanos imperatores iis tandem cessisse, quos disperdere decreuerant. Qui cum omnium potentissimi essent, totis uiribus persequebantur pauperculos homines, inermes, nudos, non repugnantes, sed occidi pro Christo cupientes. Et ecce persequendo, torquendo, occidendo uicti sunt. Quam enim religionem diis suis obsequendo delere nitebantur, eandem contempta inanium deorum cultura ultro susceperunt. Neque illis rubori fuit fidem Christi palam profiteri, quam palam oppugnantes expugnare nunquam potuerunt. Reliquum est, ut tanto triumpho lęti ac gestientes concinamus: Omnes dii gentium demonia, Dominus autem cęlos fecit.

-- 1-429 --

Caput IX / DE FIDE CHRISTI CONTRA MAGOS

At quoniam non defuerunt, qui Christicolarum supra humanam naturam uirtutem magicę arti deputarent, operęprecium est referre, qualiter ab his magi quoque ipsi confutati sint, ut appareat non fuisse maleficia, quibus etiam maleficiorum magistri succubuerunt.

Magorum igitur princeps Simon Samaritanos pręstigiis dementabat et eo temeritatis proruperat, ut se Dei uirtutem magnam diceret. At cum Philippus diaconus illo accessisset et Euangelium Christi miraculorum operationibus confirmasset, Samaria uerbum Dei accepisse dicitur et ad baptismum simul uenisse. Nonne ideo, quia maiora quędam certioraque in discipulo Domini deprehendit quam deprehenderat in mago? Qui ubi se Philippo longe inferiorem uidit, et ipse credere se dixit, baptizari uoluit, non fidei ardore, sed operum, quę ipse facere nequibat, cupiditate, ratus recepto baptismate se etiam ęque grandia admirandaque facturum.

Venit deinde Petrus, et cum baptizatis manum imposuisset, acceperunt Spiritum Sanctum. Hinc Simon offerre pecuniam coepit, petens sibi potestatem dari Spiritum Sanctum conferendi, cui uellet. Nunquid igitur magus apostolus, cui Simon supplicat et se quidem non habere, quod ille habebat, auidius poscendo manifestat? Pecuniam autem offert sperans, si petita obtineat, multum se inde lucri facturum. Sed qui spiritalia credentibus gratuito erogabat, maledixit procacis hominis peruersam nequitiam, qua ille donum Dei pecunia parandum putauit. Qualis ergo arbor, talis et fructus

-- 1-430 --

eius: in malefico infirmitas et auaritia, in Christi seruo uirtus et pecuniarum contemptio.

Post hęc Simon (ut quidam scriptores asseruerunt) de Samaria Romam una cum suis maleficiis se transtulit. Et cum eodem loci Petrus et Paulus aduenissent, cum ipsis coram Nerone miraculis certauit. Denique se relictis terris cę1um petiturum dicens, a spiritibus immundis in aera ferebatur iamque fere omnes Simonem uere Deum esse acclamabant. Tunc in tanto errantium periculo apostoli minime cunctandum rati spiritibus in nomine Christi pręceperunt, ut illum dimitterent. Itaque demonum auxilio destitutus pręceps ad terram corruit ac repentino ellisu extinctus, qualis ipse Deus esset, ostendit; dignus certe, qui sic interiret, ne illi, quos maleficis incantationibus deluserat, perniciosa credulitate perirent.

Paulus apostolus, cum Paphum applicuisset, Bariesum*corr. ex Barrieum Elymam magum, qui Paulum, Cypri proconsulem, a fide auertere moliebatur, cęcitate damnauit, ut nec solem hunc super iustos et super iniustos orientem posset aspicere, qui tam auersus abibat a sole iustitię. Proconsul autem apostolum secutus magum contempsit nec in illo ueritatis lumen esse iudicauit, qui oculorum lumen amittere dignus fuit, sed in illo, qui, dum ueritatem doceret, eum, qui ueritati repugnabat, in tenebris reliquit.

Philetes quoque, Hermogenis magi discipulus, cum Iacobo Maiore de fide certamen iniit. Victus autem credidit et ad magistrum suum reuersus: Magus abieram, inquit, redeo Christianus. Indignatus Hermogenes Phileten, ubi constiterat, incantationibus fixit, ita ut se loco mouere non posset. Tunc apostolus sudariolum suum misit, cuius tactu liberatus Philetes, discipulum diaboli relinquens, adhesit discipulo Christi. Rursum tamen Hermogenes imperat spiritibus, ut extemplo ambos coram se uinctos sisterent. Sed in foueam, quam

-- 1-431 --

fecit, ipse incidit. Profecto enim spiritus ne tangere quidem Dei seruos potuerunt. Supra illos in aera pendentes fremebant ac lamentabantur, quod ab Hermogene missi, ut eos ligarent, ipsi igneis catenis ligati ibidem detinerentur. Expediti tandem, et apostolo quam mago obsequentiores facti, Hermogenem ipsum uinculis complicatum in medium adducunt, nihil pręterea ei mali inferre iussi. Qui deinde libertati redditus, ab apostoli latere discedere non audebat, nequid grauius a demonibus pateretur, donec baculo eius accepto abiit securus, plus iam confidens apostoli ligno quam ueneficiis suis. Conuersus igitur maleficę artis libros flammis tradidit, et se fidei Christi, satis expertus nihil ea neque uerius neque fortius mortalibus datum.

Ad Taurinum, Aurelianensem episcopum, magos Cambisem et Zamrim cum discipulis irruisse legimus, ut eum interimerent, quoniam cum uiuente contendere neque dictis neque factis poterant. Illo autem sese crucis signo muniente diuinitus inhibitos, ne propius accederent, et ob id magis furore concitatos sibimetipsis mortem consciuisse. Confer nunc cum magorum uanitate crucis uirtutem! Illa sibi seruientes occidit, hęc a cędis periculo liberauit. Quam rem etiam maleficorum discipuli consyderantes Christiani facti sunt et sanctum, quem capitali odio persecuti fuerant, reuereri coeperunt.

Cyprianus Damascenus, primum quidem magus et gentilis, deinde uero episcopus Christique martyr. Cum enim totis maleficorum uiribus Iustinam uirginem in amorem Agladii* corr. ex Aglai iuuenis, qui eam deperibat, pellicere molitus fuisset et demones re infecta reuersi nullum sibi in ipsam peccandi locum relictum dixissent, eo quod crucis munimine Christiana foemina castitatem suam protegeret, continuo relictis demoniis Christianorum religionem sequi decreuit. Baptizatus ergo tantum fide et sanctitate profecit, ut ad episcopatum

-- 1-432 --

promoueri meruerit et martyrio coronari. Idem igitur, qui magus foeminam uincere nullo modo potuit, Christianus factus tyrannorum tormenta facile superauit.

Caput X / DE FIDE CHRISTI CONTRA PHILOSOPHOS

Subiugatis magis congredi nunc cum philosophis pergamus, ut et hi discant, quia, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

Dionysius Aeropagita, cum apostoli Pauli prędicationes audisset et ea, quę sibi iam similia ueri uidebantur, credere adhuc dubitaret, uerbis fidem se habiturum dixit, si Paulus cęco, qui forte aderat, Christi inuocatione uisum restituisset. Tunc ille: Ne me, inquit, magico carmine usum, Dionysi, suspicari possis, tute ipse accedens cęco illi iube, ut uideat in nomine Domini Iesu Christi. Id ubi peregisset prospero euentu, protinus Areopagum reliquit atque apostolum secutus et ipse Christum prędicare gentibus coepit, tanta constantia, ut sęuientes tyrannos nihil timeret et mori pro Christo cuperet, quando quidem illi ratio iam constabat beatos esse mortuos, qui in Domino moriuntur.

Basilius ille Magnus, cum esset gentilis et bonarum artium apprime eruditus, inter conflictantes

-- 1-433 --

philosophorum sententias nihil certi asserentium nutabat, donec ab Athenis transiens in Aegyptum, explorato philosophię nostrę sensu, Christo credere coepit. Inde reuersus Eubulum* corr. ex Eubolum pręceptorem suum de ratione uerę sapientię disputando superauit et ad Domini nostri cultum conuertit. Reperit ergo Basilius in Ecclesia, quod in Academia non poterat reperire, et discipulos docuit, quod non didicerat a magistro. Dum autem uterque Hierosolymis a Maximino episcopo baptizaretur, circumfusos lumine uiderunt, qui aderant, eaque res indicio fuit eos antehac ueri ignoratione in tenebris fuisse.

Constantinus imperator ob Christi cultum, quoniam nouam religionem in rem publicam Romanam inducere piaculare uidebatur, a philosophis redargutus diem constituit, quo cum Christianis ad rem inter se contentione discutiendam conuenirent, ut hi, qui probabiliora in medium attulerint, cęteris sequendi autores fierent. Id agebatur Byzantii. Aderat Alexander episcopus, mundanę quidem sapientię non satis gnarus, sed morum sanctitate pręstans. Is cum disputaret, uni ex philosophis dicere paranti in nomine Christi silentium imperauit. Cumque ille ueluti elinguis ne uerbum quidem proloqui potuisset, manum Alexandro dedit uictum se confitens. Reliqui miraculo conuersi sepositis altercationibus uolentes fidem receperunt, ac si et ipsi Dominum audissent dicentem: Si mihi non creditis, operibus credite!

Maxentius quoque imperator, cum esset Alexandrię et Christianos ad sacrificandum diis cogeret, Catharinam uirginem, ne eximium formę eius decorem sęuiendo deformaret, a fide Christi philosophorum suasionibus auerti cupierat. Igitur ex omnibus prouincię oppidis quinquaginta sapientissimos deligi curauit, qui illam respondere paratam impugnarent. Ferunt ita tunc locutam, ut omnium animos in stuporem uersos tandem ad credulitatem induxerit. Immanissimus tyrannus

-- 1-434 --

credentium ceruicibus cum gladio imminebat, illi uero maluerunt iugulum prębere ferienti quam cognitę iam et perceptę contradicere ueritati, ea et certissima et saluberrima esse, quę a uirgine didicerant, affirmantes: Vna ergo ancilla Christi disputando uicit, quos tota Platonis Academia uincere non potuisset.

Caput XI / DE FIDE CHRISTI CONTRA HERETICOS

Deuictis etiam mundanę sapientię professoribus reliquum est, ut cum hereticis confligamus. Qui superseminantes zizania in medio tritici subuertere Scripturas conati sunt, sensum deprauare, ueritatem polluere, sectas impiissimi erroris perniciosissimęque doctrinę inducere.

Alexander, episcopus Constantinopolitanus, Constantini Augusti temporibus, cum Arrium heresiarcham publice argueret ac proinde orta plurimorum utriusque partis contentione sedari tumultus non posset, Dominum orauit, ne Ecclesię suę catholicę fidem impiis ludibrio esse pateretur. Vix ipse preces finierat, cum Arrius dysenterię morbo laborare coepit. Et dum citam torminibus aluum exonerare uellet, intestinis profluentibus expirauit. Reliquos obmutescere fecit timor atque

-- 1-435 --

illum, quem prima Nicena synodus damnauerat, etiam Dei iudicio damnatum omnibus palam fuit.

Mattheus quoque Palmerius Florentinus in suo Chronicon libro testatur Olympium quendam, Arrianum episcopum, quingentesimo decimo Dominicę humanitatis anno, dum apud Carthaginem in balneis lauans sanctam Trinitatem sacrilego ore lacessisset, tribus igneis iaculis ab angelo uisibiliter percussum conflagrasse. Recte quidem tot ictibus scelestus ille interiit, quot in Deo personas offenderat, quarum Trinitatem unius esse substantię unus percussor iuxta fidei nostrę confessionem declarauit.

Verum Dominus noster, ut fidei ueritatem ostenderet, sicuti sępe ab impiis hereticis prauitatis poenas exegit, ita ab eorundem insidiis tutatus est seruos suos.

Ioannes Chrysostomus, episcopus Byzantinus, quoniam Gainę, militię magistro, uolenti in dioecesi ipsius ecclesiam ponere Arrianorum obnixe restitit, ab illo capitali odio petitus Dei beneficio protectus est. Gainas enim irę impatiens quibusdam ex militibus suis negocium dederat, ut domum, in qua Ioannes erat, noctu aggressi incenderent atque ipsum, si forte flammas euasisset, ferro perimerent. Qui ubi domui appropinquassent, uisis circa eam angelorum copiis territi fugam petierunt. Iterum nocte insequenti missi eadem uisione repelluntur et re infecta ad Gainam redeunt. Postremo ipse Gainas ratus episcopum conductitios habere; qui sibi pręsidio essent, cum ualidiore militum manu ad eum inuadendum profectus est. Sed et ipse simili modo perterrefactus celerius abiit quam uenerat. Et quoniam putauit ciuitatem cum Ioanne stare, furore percitus perrexit in Thraciam, coegit exercitum et reuersus deuastabat Byzantinum agrum, etiam urbi proxima incursans. Arcadius uero imperator molestiam hanc absque hominum cęde auertere cupiens, cum ad illum placandum legationem destinare uellet, Ioannem ultro se offerentem misit. Eius aduentu Gainas consternatus humi procidit et ab eo, quem interempturus

-- 1-436 --

putabatur, ueniam supplex petiit. Tum preda restituta amouit, exercitum matureque recessit, tam deinde fauens Christianis, quam antea fauerat impietati perfidięque Arrianę.

Basilius etiam episcopus uere columna ignis (ut cuidam uisum fuit) calore ęstuans charitatis, non est ueritus Valentem imperatorem increpitare, quod ecclesiam quandam, quę Christianorum iuris erat, tradidisset Arrianis. Sublatis iurgiis eo deducta est res, ut fidei periculum facerent. Clauserunt ecclesię fores, decernentes, ut, ad quorum precationem per se patefierent, illis eius possessio cederet. Arriani dies treis perpetuis supplicationibus in cassum orarunt. Basilius uero, postquam precatus est, leui bacillo portas tetigit dicens: Attollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portę ęternales, et introibit rex glorię! Et statim ac si uocem iubentis sensu aurium, quas non habebant, percepissent, sic obsecundanter paruerunt. Iccirco nemine refragante ecclesia adiudicatur Christianis. Et plerique etiam Arrianorum relicta heresi fidelibus sese iunxere, quod solis illis apertum esse cęli aditum dicerent, ad quorum inuocationem sic aperiri ecclesię aditum uiderant.

Sed mira profecto extitit pertinacia nonnullorum, qui ne signa quidem uidentes conuerti uoluerunt.

Copres presbyter, eremi Thebaidis cultor, cum quendam de grege Manicheorum prauitatis suę contagione alios corrumpentem cohibere nullo modo posset; aduocata populi concione pyram extrui iussit, proponens, ut, qui ipsorum duorum ignem ingressus aduri nequiret, ei fidem omnes probatam haberent. Manicheus, timidum animal, Copretem prius rem experiri petiit. Copres autem in Domino confidens sine cunctatione in flammas irrupit. Ac qualis intrauerat, talis exiit; non nidoris, non caloris molestiam sensit. Dubitantem post hęc Manicheum auertentemque sese hi, qui spectaculo aderant, ui corripientes in ignem impegerunt. Ardoris impatiens Copretis opem implorauit et ab illo exemptus

-- 1-437 --

periculum euasit. Sed tamen, cuius uirtutem et tentando cognouit et inuocando confessus est et euadendo sensit, eius credulitatem sequi noluit. Tanta iam mentem illius pręoccupauerat insania, tantus furor. Itaque in malo perseuerans thesaurizauit sibi iram in die irę.

At non ita Ecclesię sanctę illustrator Augustinus. Qui in initio eadem heresi pollutus, cum Ambrosium prędicantem audisset, perspexit errorem, in quo erat, atque abiecit. Et tandem omnis expers ambiguitatis Christi suscepit fidem iuxta traditionem catholicę religiositatis. Non signa requisiuit, non experimenta tentauit; audiendo tantum agnouit ueritatem et de tenebris uenit ad lucem. Denique eandem sectam illam, quam reliquit, nemo postea fortius impugnauit, nemo acritas est persecutus. Peruersissima impietas, cuius assertione tutam se putabat, eius confutationum telis confossa periit.

Euticianę uero prauitatis error; quam Chalcedonensis synodus damnauerat, etiam tunc manifesto apparuit, cum Anastasius Augustus, ut ab eo discederet, summi pontificis Hormisdę denunciationibus monitus, sed obtemperare negligens atque contemnens, fulmine ictus poenas dedit. Reliqui, ne idem paterentur, catholicę fidei adherentes, ab eodem pontifice in Ecclesiam recepti sunt. Non enim dubitarunt eam religionem esse uerissimam, pro qua Deus ipse sic depugnaret, ut neque imperatoribus aduersus eam niti impune esset.

Summus quoque pontifex Agapetus Constantinopolim profectus, cum Iustinianum Augustum adisset, uerbis aliquot ultro citroque habitis deprehendit illum in hanc ipsam Euticetis heresim incidisse atque ait: Putaram me cum Iustiniano loqui, non cum Diocletiano; aperte ostendens, quanta esset erroris huius malignitas, ob quam solam mitissimum principem sęuissimo Christianorum persecutori duxit comparandum. Veruntamen cum aliquandiu inter eos fuisset disputatum, Augustus tandem pontificis sententię cedens catholicum se fecit.

-- 1-438 --

Porro Anthemium* corr. ex Antonium episcopum de eadem prauitate publice conuictum, improbe tamen in flagitio persistentem et ab Agapeto depositum, in exilium egit, suffecto in locum suum sancto ac fideli uiro Menna. Sicque sapientissimus princeps, cum fidei nostrę synceritatem paulo plenius didicisset, usque adeo approbauit, ut et ipse correctus crederet et credere denuentem puniret.

Magnum ea etiam res indubitatę fidei testimonium fuit, quam Cyrillus coram se Hierosolymis ita actam tradidit. Post diui Hieronymi obitum heresiarcha quidam Sabinianus opusculum execrandi dogmatis a se confectum, quo errori suo adscisceret autoritatem, a Hieronymo editum asseuerabat. Eum autem falsitatis palam arguens Syluanus, Nazarensis episcopus, proposuit conditionem, ut, nisi librum illum die crastino ipse Hieronymus ostento manifesto reprobasset, tum se poenam capitalem subiturum. Sin econtra, idem supplicii pro mendacio Sabinianus referret. Qui cum tale miraculum nunquam euenturum timeret, sed magis speraret Syluani exitio suam sententiam firmam fore, accepit conditionem. Dies pręstituta uenit. Ad ecclesiam frequentes conueniunt. Signum nullum apparet. Syluanus ex pacto ad supplicium poscitur; prębet ceruicem, mori pro ueritate paratus. Sed pręsto illi fuit Hieronymus cunctisque cernentibus tenuit spiculatoris manum iam ad feriendum errectam. Mox ad hereticum conuersus acerrime illum increpuit, doli ac fallacię accusans. Abiit uisio, et maius secutum est miraculum: Sabiniani caput, nemine percutiente, ab humeris auulsum in terram procidit. Denique, qui aderant, orthodoxi pro uictoria, quam paulo ante desperauerant, Deo et diuo Hieronymo gratias egerunt. Reliqui ad Syluanum confugientes illius fidei sese dedidere. Et perniciosissimus error (qui iam late manare coeperat) una cum suo autore extinctus defecit.

-- 1-439 --

Cum eiusmodi hominibus ne communicandum quidem duorum exemplo docebimus: Ioannis apostoli et discipuli eius Polycarpi.

Ioannem Eusebius, ecclesiasticę historię scriptor, tradit, dum Ephesi moram traheret, balnea ingressum. Viso ibi Cherinto heretico statim retulisse pedem et ad suos conuersum dixisse: Fugiamus hinc, ne balnea nos ruina opprimant, in quibus Cherintus lauat, ueritatis inimicus.

Polycarpus autem Martioni aliquando obuiam factus quęrentique, an se agnosceret: Agnosco, inquit, primogenitum Sathanę, agnosco. Atque auersus ab eo pertransiit.

Sic etenim et Paulus apostolus ad Titum scribens monet ac dicit: Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens, quia subuersus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Et ipse Ioannes Epistola secunda: Siquis, inquit, uenit ad uos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum nec »Aue« ei dixeritis. Qui enim dicit illi »Aue«, communicat operibus eius malignis. Et in Apocalypsi: Angelus, id est, episcopus Pergami ecclesię arguitur, non quod fidem negarit, fidelis enim erat, sed quod prope se habeat tenentes doctrinam Balaam, doctrinam Nicolaitarum. Quod si cohabitare cum illis crimini est datum, quanto grauius peccant, qui familiaritate et consuetudine eorum utuntur?

Facessant igitur a nobis in uestimentis ouium lupi rapaces Dominico semper insidiantes gregi. Recedant spinę et tribuli, de quibus nec ficus nec uua colligi possunt. Procul absit hereticę insanię fermentum, ne purissima orthodoxę fidei massa corrumpatur. Caueantur uulpium foueę et uolucrum nidi, in quibus Christus non habet, ubi reclinet caput suum. Quos et Apostolus cauendos rursum pręcipit dicens: Obseruetis eos, qui dissensiones et offendicula pręter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt, et declinate ab illis!

-- 1-440 --

Caput XII / DE SPE DIVINAE MISERICORDIAE

Postquam autem et de istis sicuti de cęteris omnibus triumphauimus, hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra, recte nunc de spei uirtute disseremus, ut bonum, quod maximum cum Deo esse credimus, etiam sperare discamus.

Vtiliter sperat, qui nec adeo misericordię Dei confidit, ut iustitiam non timeat, nec adeo iustitiam timet, ut misericordię diffidat. Itaque semper attendendum est, ne ad proxima spei uitia delabamur. Ea sunt: desperatio et pręsumptio. Qui desperant non satis perpendunt diuinę misericordię magnitudinem et conscii delictorum ante se damnant quam damnantur. Qui pręsumunt, iustitię seueritatem obliuiscuntur, et, dum nihil timent, licentius peccant. Neque hi pręsumerent neque illi desperarent, si meminisse uoluissent, quod iustus pariter et misericors sit Dominus, quod simul et sontes puniat et poenitentibus ignoscat.

Impius Cayn, inuidia stimulante, fraternę cędis cruore sceleratas polluit manus. Credimus tamen eum maledictionis poenam uitare potuisse, si poenitens Dei misericordiam implorasset. Execrabilior factus est post reatum fratricidii dicens: Maior est iniquitas mea quam ut ueniam merear. Illos autem, qui uitiis suis fauentes pręsumptione labuntur, Ecclesiasticus arguit dicens: Ne dixeris: Peccaui; et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propiciato peccato noli esse sine metu neque adiicias peccatum super peccatum. Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis

-- 1-441 --

peccatorum meorum miserebitur. Misericordia enim et ira ab illo cito proximant,* corr. ex proximat et in peccatores respicit ira illius.

Nos igitur errorem istorum refugientes eos sequamur, qui uel grauissime lapsi sic sese (dum flagitii poenitet) errexere, ut spem recuperandę gratię non amitterent. Et quod sperarunt, Deo indulgente adepti sunt

Dauid adulterii homicidiique crimine nequiter corruerat, sed per Nathan prophetam reprehensus: Peccaui, inquit, Domino. Dixitque Nathan: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. Peccatum confitendo doluit et de misericordia Dei non diffidit. Iccirco non est spe deceptus: tunc ueniam impetrauit, cum commissa ingemuit. Sed si Dauid sic cecidit, nemo continentium se arbitretur securum. Rursum, si idem tanti reatus damnatione absolutus est, nemo delinquentium desperet.

Manasses regum omnium, qui Hierosolymis regnarunt, sceleratissimus, stellas adorauit, aras Baalim errexit, in templo Dei idolum posuit, somnia obseruauit, auguria sectatus est, super hęc sanguinem innoxium fudit, interficiens prophetas, Esaiam serra medium secans. Cumque ob hęc flagitia Dominus tradidisset eum in manus principum Assyriorum ferroque uinctus ductus esset in Babylonem, angustiis compellentibus agnouit peccatum, egit poenitentiam, orauit, exauditus est Deoque propicio rediit Hierusalem et recuperauit regnum atque in alium mutatus, idolis sublatis, prophanata expiauit et unum Deum Israhel impense coluit. Quis igitur ueniam desperet, si Manasses inuenit? Aut quis adeo pessimis moribus uiuit, ut euadere bonus non possit, si ille euasit?

Niniuitę, cum Iona prophetante urbis excidium imminere didicissent, peccatorum, ob quę id passuri erant, poenitentiam agentes dixerunt: Quis scit, si conuertatur et ignoscat Deus et reuertatur a furore irę suę, et non

-- 1-442 --

peribimus. Grandis fiducia, in ipso diuinę ultionis procinctu sperare misericordiam; sed frustra quidem sperassent, nisi uitiis finem statuissent. Quod sperauerant, poenitendo obtinuerunt dicente Scriptura: Et uidit Deus opera eorum, quia conuersi sunt de uia sua mala; et misertus est Deus super maliciam, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. Ea igitur spes impetrandę salutis non fallitur, quam uitę correctio comitatur.

Euangelii tempora percurramus! Cuius spem non incitat atque accendit latro in cruce poenitens? Quam quidem crucem, si nihil mali commisisset, si nemo cogeret, ipse sua sponte hac mercede ascendere debuit, ut a Domino audiret uocem illam, qua nihil iocundius: Hodie mecum eris in paradiso! Ob latrocinia noxę deditus mortique addictus, dum moriens dignum se supplicio confitetur, dum in Christum credit, dum iuxta se pendentem deprecatur, transiuit de morte ad uitam, de cruce ad paradisum. O diuinę clementię immensitas, quam serę conuersioni quam grandem tribuisti mercedem!

Sed neque de illis quidem desperandum est, quos in omne uitium egit cumulandarum opum immoderata libido et impudens exigendi foenoris cupiditas. Mattheus de telonio ad apostolatum uocatus est, Zacheus, publicanorum princeps, et ipse diues, Saluatorem mundi hospitio suscipere meruit. Vterque igitur, cum usuras reliquissent, lucrati sunt regna cęlorum. Talem quęstum facere solent, qui conuersi spem suam de terrenis diuitiis in Deum transferunt, cęlestium diuitiarum ęternęque beatitudinis largitorem.

Neque enim Nouatianorum impietati adhibenda est fides, qui aiunt iis, qui post baptismi lustrationem peccati maculam contraxerunt, gratię recuperandę non esse locum. Petrus, de piscatore apostolus, iam carni et sanguini Domini communicauerat, iam speciali priuilegio cum Iacobo et Ioanne eiusdem Domini gloriam in monte uiderat, iam Iesum Dei Filium confessus fuerat, et tamen Dominicę passionis tempore, dum homines

-- 1-443 --

timet, Deum negauit. At quoniam post negationem amare fleuit, non solum quod peccando amiserat, poenitendo iterum est assecutus, sed etiam omnium princeps factus claues Regni Ecclesięque gubernandę potestatem accepit. Benignissimus Dominus plus contulit eius poenitentię quam contulerat innocentię, pristinis beneficiis cumulum faciens tam excellentis prępositurę honorem.

At contra Iudas de culmine ipso apostolatus in baratrum inferni infeliciter corruit; non utique quia Dominum uendidit, sed quia eo uendito magis de flagitio doluit quam de uenia sperauit. Peccaui, inquit, tradens sanguinem iustum. Conueniens poenitentię, si sibi humiliter ignosci postulasset et non sceleri scelus addens ad laqueum prius quam ad Dominum confugisset. Nunquid proditori suo non dimisisset, qui dimitti crucifixoribus suis rogauit? Nunquid se uendenti non pepercisset, qui lancea latus suum fodienti sic pepercit, ut coronam indulgeret martyrii?

Sed quis pręterea desperet, quanuis impius et crudelis et omni immanitate pręditus, si Paulus, Christiani nominis persecutor; factus est Christi apostolus, si uas irę conuersum est in uas electionis, si is, qui infensissimus fuerat Ecclesię hostis, repente euasit constantissimus eiusdem Ecclesię propugnator? Sed dices: Ille in uia uocatus est et, ut se corrigeret, pene coactus est. Quid tu? Quoties peccatorum conscientia compungeris, nonne uocaris? Quoties aduersitate aliqua solicitaris, nonne cogeris? Quid ergo auerteris? Quid reluctaris? Ille increpitus statim obediuit, et tu, quęso, ne obdurescas. Ille, cum in terram cecidisset, iussus est surgere et ciuitatem ingredi, ut ibi audiat, quid se oporteat facere. Et tu terrenarum cupiditatum malignitate subuersus iam tandem surge et ingredere ciuitatem mandatorum Dei, ut ibi discas, quid te facere, quid fugere oporteat, ut salutem tibi parare possis. Illi Ananias manum imponens, uisum, quem cadendo amiserat, restituit. Ananias interpretatur donum gratię Domini.

-- 1-444 --

Hoc donum tibi manum imponet conferens uirtutem, ut in spe confirmeris et uisum recipias, quem peccando perdidisti; non uisum carnis neque oculorum, sed quo Deus uidetur, mentis et intellectus, ut demum cum ipso Paulo gloriari queas dicens: Gratia Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, sed gratia eius in me manet semper.

Audi et aliud id genus exemplum! Dauid quidam, in finibus Hermopolis grassatorum princeps, cum diu exercendis latrociniis operam impendisset, tandem poenitudine pulsatus ad monasterium uenit monachusque factus Deo in humilitate seruiuit. Et cum post aliquot dierum poenitentiam dimissa sibi esse peccata, quę commiserat, angelo referente accepisset, multitudinis eorum conscius dubitauit, an uera audiret. Ob incredulitatem linguę officio caruit. Sed cum uehementer doleret, quod solitas Deo laudes ore impedito concinere non posset, uocis usum ad eam duntaxat rem recuperauit, ad cętera mutus permansit. Sperauit ille quidem futuram aliquando delictorum ueniam, sed spem eius pręcessit Dei clementia. Et ut pręcessisse crederetur, non credentem puniuit, ut scias, quia non est ponere numerum neque finem misericordiarum eius.

Moysen quoque abbatem, Isidori abbatis apud Thebaidem discipulum, natione Aethiopem, singularis sanctitatis ac patientię uirum, latronem antea fuisse memorant, multorum spoliis cędibusque infamem. Igitur compunctus ad mentem rediit, misericordiam Domini orando et poenitendo quęsiuit, sperando assecutus est. Et qui aliquando de latronum numero fuerat, in sanctorum censum redigi meruit. Sic Aethiops mutauit pellem suam et pardus uarietates suas.

Nullum execrabilius crimen quam post agnitam perceptamque ueritatem a fide decidere. At etiam inde reditum patere ad spem salutis certissimam non solum Petri exemplo, sed etiam aliorum satis edocemur.

Iacobus martyr, a pręsectis membrorum nodis Denodatus dictus, cum esset fidelis fidelibusque ortus

-- 1-445 --

parentibus atque inter regis Persarum aulicos primo loco haberetur, gentili domino gratificari cupiens eo prolapsus est, ut idolum adoraret. Deinde a matre per litteras increpitus culpam agnouit, animo resipuit, poenitentiam egit, honores, quibus fruebatur, contempsit. Regem nihil ueritus idola eius detestatus est et se Christianum esse palam asseruit tam constanter, ut articulatim dilaniatus non formidaret supplicia, sed appetere uideretur. Aeternę denique felicitatis bona, quibus pręuaricando se indignum fecerat, diuina clementia suffragante martyrio suo redemit. Bonum est ergo (ut Propheta ait) confidere in Domino quam confidere in homine. Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus.

Siquis uero delinquendi assuetudine ita duratus est, ut per se omnino corrigi non possit, non ideo desperet, sed senem illum Nicolaum imitetur, qui, cum libidinibus ętatem consumeret et neque anni ad finem uitę uergentes finem turpitudini facere possent, Andreę apostolo supplicauit, uti pro se Deum obsecraret; se enim sceleris conscientia ne orare quidem satis audere. Precibus ergo apostoli placatus Dominus ueniam indulsit. Et ille correctus, peracta semestri poenitentia, hinc decedens misericorditer in fine saluatus est. Exemplum nobis reliquit, ut, siquando spes uitę emendandę uenięue impetrandę ob peccandi usum difficilior contigerit, ad eorum, qui Deo placent, confugiamus auxilia. Nostris enim flagitiis irritata Diuinitas sanctorum meritis, qui pro nobis orauerint, facilius mitigabitur et ad miserandum citius conuertetur.

Fuere pręterea, qui non modo uerbis, sed etiam scriptionibus Christianitati renunciantes diabolo se dedere non dubitauerunt. Post hęc tamen, cum poenitentiam egissent, gratiam, a qua deciderant, recuperarunt.

Hierosolymis Proterii, principis uiri, seruus Phanias, filię eius amore captus, quoniam potiundę spes nulla esset, magos consuluit. Exciti maligni spiritus eam illi

-- 1-446 --

uxorem fore dixerunt, si ipse se diaboli seruum adscripserit contempto Christo. Conditioni assentiens chyrographum dedit et nuptias cum ea, quam adamauerat, iniit. Post hęc deprehendit mulier nihil prorsus Christiani moris inesse uiro: non orare, non ad ecclesiam ire, non crucis signum facere. Denique causam ab eo curiosius sciscitans plene didicit et anxia remedium quęrens Basilio episcopo rem detulit. Tunc accersitum Phaniam Basilius hortatur, ut reuerti uellet, unde per pręuaricationem recesserat, et credere et confidere in Domino. Conuersum secum domi retinuit ac pro illo orauit. Et post quadraginta dierum ieiunium multasque interea Sathanę insultationes eduxit; ut purgatum reconciliaret Ecclesię. Ibi frequenti clero plebeque urbis astante uoces terribiles auditę frementium ac lamentantium demonum aduersus Basilium, quasi raptorem alieni serui. Sed eo iubente etiam chyrographum inuiti restituunt. Quo discisso apparuit deletum esse Phanię crimen. Ita per mulierem fidelem uir infidelis saluatus est et, qui desperauerat, episcopi opera ad spem rediit salutis.

Theophilus quoque, Cilicię archidiaconus, ab episcopo officio motus chyrographum confecerat, quo Deum Matremque Dei abnegare se et diaboli subiici seruituti dixit, promittente diabolo se facturum, ut ipse in locum suum gradumque restituatur. Restitutus demum animaduertit, quantum sceleris flagitiique commisisset, et animo conflictatus lachrymas fudit et ueniam orauit. Die quadragesimo dormienti Virgo, Dei Mater, cuius opem inuocauerat, apparens dimissum ei peccatum nunciauit. Somno excitatus chyrographum suum iuxta iacentem reperit. Ea re lętus, et peccatum suum et Dei erga se misericordiam cunctis audientibus publice enarrauit. Die tertio uita defunctus etiam miraculis claruit. Quod si tanti criminis reus ad tantam beatitudinem peruenit, profecto nemo perit, nisi qui poenitere non uult, nemo condemnatur, nisi qui desperat.

-- 1-447 --

Nunc, nequid desit, quo spem nostram minus intra nos labascere patiamur, in foeminas etiam Domini miserationes consyderabimus.

Mulieri in adulterio deprehensę pepercit, iniungens tamen ei, ne amplius peccaret, ut intelligas tunc nos recte ueniam sperare, cum desinimus peccare. Malignis autem in illam frementibus iniecit ruborem, propria eis exprobrans delicta, qui accusatum uenerant aliena. Et hi sane unus post alium abierunt, sicut aduenerant, nequitia et impietate pleni. Illa uero perstitit, donec condonato reatu dimissa est. Perseuerare enim sperando debemus nec ullo expectationis tedio affecti deficere, dicente Apostolo: Christi domus sumus, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Quandiu ergo speramus in Christo, habitat in nobis Christus. Procul est ab iis, qui desperant.

Mariam Magdalenam ob impudentis lasciuię crimen cęterorumque uitiorum infamiam cognomento Peccatricem dixere. Et tamen, cum sese poenitendo Domino submisisset, dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et quę diu serua fuerat peccati, meruit effici discipula Christi eiusque resurrectionem uidere prima atque audire: Maria optimam pariem elegit, quę non auferetur ab ea. Sic, ubi abundauerat peccatum, superabundauit misericordia et in poenitente omni spe maior spei merces fuit.

Maria Aegyptiaca meretricio quęstu diu infamis, cum aditu etiam ecclesię indignam se diuinitus eo prohibita cognouisset, post lachrymas eremique labores ad tantam uitę perfectionem deuenit, ut orans in terra terram non tangeret et Iordanem transiens super aquas ambularet. Ad Dominum migratura a sanctissimo uiro Zozima sacrosanctam communionem accepit, a leonibus sepulturam, cum scrobem in terra carptim unguibus excauassent, sanctę corpusculi capacem. Vsque adeo Dominus conuersam exaltauit, quam peccantem ne in templum quidem intrare permiserat, tam erga poenitentem misericors, quam erga delinquentem iustus.

-- 1-448 --

Maria, Abraham eremitę ex fratre neptis, uirginitatis seruandę uoto ipsum ad desertum secuta, eodem cum illo contubernio annos septem usa pie sancteque uixerat, clausis semper ianuis nusquam inde discedens. Sed quid tam clausum, quo diaboli non penetret inuidia? Iam uigesimum ętatis agebat annum, cum inimici dolis suggestionibusque subuersa iuueni cuidam eo uentitanti consentiens in turpis luxurię foueam corruit. Sceleris conscientia ueniam desperauit, solitudinem reliquit, proximam ingressa ciuitatem pristinas uirtutes uitiis ęquauit, permisit libidini frenos et, quę diu uirginitatem accuratissime seruauerat, prostibuli obruta est spurciciis. Postquam uero ab ipso Abraham sene, uehementer de eius perditione solicito, diu quęsita et tandem inuenta illo hortante ad montem rediit, sanctitatis meritum, quod peccando amiserat, poenitendo recuperauit. Sic perdita ouis boni pastoris humeris reportata lupi fauces effugit et electo tandem Dominico gregi meruit computari. Nunquam in Deo uana spes poenitentis fuit.

Pelagia Antiochena, cum et diuitiis et corporis facie multum emineret, luxurię ac libidini dedita usque adeo frontem fregerat, ut gloriaretur nullam se neque ornatiorem neque lasciuiorem in publicum procedere. At ubi Noni,* corr. ex Nonii Heliopoleos episcopi, prędicationes audiuit, recognouit errorem suum penitusque immutata ornatum omnem abiecit et, quicquid habebat opum, pauperibus erogauit atque impudiciciis finem statuens in monte Oliueti tuguriolum sibi posuit. Tum, nequis in solitudine manenti foeminę insidiari in animum induceret, sexu cęlato Pelagium se nominari fecit. Tantumque deinde uitę sanctitate excelluit, ut de pelago uitiorum facta diceretur pelagus uirtutum, amarissimas Mara aquas in dulces conuertens.

Thais etiam, Aegyptia meretrix, crebris Pafnutii abbatis admonitionibus ad poenitentiam conuersa, facultates, quas non modicas corporis uulgatione parauerat,

-- 1-449 --

constructa pyra in ignem coniecit et de prostibulo, ubi diu diabolo seruierat, ad monasterium transiens seruiuit Christo. Post triennem eius clausuram Paulo, Antonii abbatis discipulo, reuelatum est dimissa esse a Domino Thaidi peccata. Itaque a Pafnutio de cęllę carcere educta migrauit ad paradisum et consortio inserta est angelorum. Talis beatitudo eos manet, qui uitam corrigunt et spem suam in sola Dei misericordia semper collocant.

Hęc est enim, de qua Dauid in Psalmis gaudet, ob quam Domino benedicit, quam admiratur, in qua sperat: Exultabo, inquit, et lętabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam, saluasti de necessitatibus animam meam. Nec conclusisti me in manibus inimici. Et in alio Psalmo: Benedic, anima mea, Domino et noli obliuisci omnes retributiones eius. Qui propiciatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas, qui redimit de interitu uitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Et paulo post: Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors. Non in perpetuum irascetur neque in ęternum comminabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem cęli a terra, corroborauit misericordiam suam super timentes se. Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus super timentibus se. Et rursum in alio Psalmo: Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors. Suauis Dominus uniuersis et miserationes eius super omnia opera eius. Et iterum: Alleuat Dominus omnes, qui corruunt, et errigit omnes ellisos. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione. Et rursum idem alibi: Dominus, inquit, soluit compeditos, Dominus illuminat cęcos, Dominus errigit ellisos. Et item alibi: Si iniquitates obseruaueris, Domine, Domine, quis

-- 1-450 --

sustinebit? Quia apud te propiciatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima in uerbo eius; sperauit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino; quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius. Philo etiam, sapientię spiritu plenus: Misereris omnium, inquit, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia, quę sunt, et nihil eorum odisti, quę fecisti. Et paulo post: Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. Et per Esaiam Dominus ipse ad populum fidelem ait: Nunquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego non obliuiscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te. Muri tui coram oculis meis semper. Et per Ezechielem: Nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Reuertimini et uiuite! Item in Euangelio: Non ueni, inquit, uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Et item: Non est uoluntas ante Patrem uestrum, qui in cęlis est, ut pereat unus de pusillis istis. Venit, inquit, Filius hominis quęrere et saluum facere, quod perierat. Et alibi de se testatur et ait: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Hinc apostolus Paulus: Si Deus pro nobis, inquit, quis contra nos? Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hinc idem alibi Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis eum appellat. Et rursum alio loco dicit: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitię, quę fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit, per lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum, Saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius hęredes simus secundum spem uitę ęternę.

Has tantas ac tales Domini nostri erga nos miserationes siquis recte secum reputet, nemo grauius delinquit

-- 1-451 --

quam qui post delictum a spe impetrandę uenię decidit et plus se peccasse, quam quod a Deo dimitti possit, existimat; tanquam si ullum sit tam magnum peccatum, tam immane crimen, quod non condonare possit et uelit et soleat Deus poenitenti.

-- 2-373 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.