Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Antonius uero triginta quinque annorum erat, quando eremum adiit, multas demonum insidias, insuper et uerbera passus a proposito deterrentium, cum scirent se in solitudine uincendos, qui in frequentia solerent esse uictores. Superatis igitur eorum machinationibus, montem conscendens in quodam castello ab hominibus deserto se inclusit, ubi pane tantum et aqua sustentatus, cum iam uiginti peregisset annos, ui eductus et abbas ordinatus obstructis monasterii foribus manere coepit, ita ut mutasse latebram uideretur, non deseruisse. Cum tamen multi uariis morbis laborantes eo uentitarent et

-- 1-352 --

sani reuerterentur cresceretque in dies confluentium numerus, gloriam fugiens procul in ulteriorem deserti partem solus abiit et in loco ab angelo monstrato consedit, ubi etiam sementem fecit et holuscula coluit, fratrum labori parcens, ne sibi necessaria deferendo fatigarentur, cum tridui iter ab eis distaret. Ibidem ultimum Deo spiritum reddidit, cum centum et quinque uixisset annos, miraculis ac uirtutibus clarus.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.