Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quid defuit Abrahę illi Aegyptio uasta in solitudine, clausa etiam cęllula demoranti, cui nihil omnino supellectilis erat pręter catinum uestemque cilicinam et rusticum sagum? Sic usque ad quinquagesimum ętatis suę annum (qui uitę ultimus fuit) dicitur perdurasse, ita ut nihil unquam amplius concupisset. Bona enim, et ea non modica, in quibus hęreditario absens successerat, egenis dilargiri mandauit, ne obolum quidem passus ex his ad se deferri. In summa igitur inopia tam diues fuit, ut

-- 1-342 --

nihil appeteret, in summis opibus tam largus, ut omnia donaret, semper diuitiis pręferens paupertatem. Mennę quoque, Samnitum prouincię solitario (ut Gregorius tradit) paucula tantum apum aluearia uictum suppeditabant. Eo accedens quidam Longobardus latro frustraque, ne aliena raparet, monitus sacrilegas apibus intulit manus. Sed sicut Esaias ait: Vę qui prędaris! Nonne et ipse prędaberis? Continuo sceleris ultor Deus raptorem tradidit Sathanę uexarique permisit. Indoluit autem Mennas inimici casum. Sciebat enim et inimicos diligere, ut obediret Christo. Indoluit ergo, ita ut uellet nec apes habuisse. Et cum decretum ei fuisset nihil in uita possidere, nihil quęrere, proximi uici beneficio sustentatus est, in diem panem afferentibus, quos ille pręceptis imbuebat salutis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.