Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Iccirco sanctissimi uiri habentes tantum, sine quibus hic uiui non potest, nihil pręterea quęsierunt et illi, quibus res erat, eis, quibus non erat, erogabant. Multa id genus exempla posuimus, cum de elemosinis tractaremus, et nunc repetere superuacaneum est. Ioannes tamen, Alexandrinus patriarcha (a quo pauperes dominos diximus appellatos) non est silentio prętermittendus. Cum enim ex hac uita migraret, haud parum lętatus esse dicitur, dum gratias Deo ageret, quod morienti sibi nihil superesset pręter unum nummum, sed et hunc statim indigenti dari pręcepisse. Annuum quippe illi patriarchatus uectigal annuę in egenos elemosinę erant, nihil sibi reseruanti pręter Christum. Neque enim quicquam aliud suum esse aiebat, asserens ideo sacerdotibus neque possessionem neque partem neque hęreditatem inter reliquas tribus datam, quoniam pars et hęreditas et possessio eorum esset Dominus. Vę ergo uobis (ut Amos propheta ait) qui opulenti estis in Syon, et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Talibus et per Ezechielem comminatur Dominus dicens: Vę

-- 1-349 --

pastoribus Israhel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et, quod crassum erat, occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Vbicunque autem positum est in Scripturis, poenam ęternam obnunciat delinquenti. Quod tanto magis cauendum est, quanto quis maiori dignitate officioque pręcellit. Scriptum est enim: Iudicium durissimum in eos, qui pręsunt, fiet. Potentes potenter tormenta patientur. Fortioribus fortior instat cruciatio.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.