Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Vos uero, Ecclesię antistites, qui uillici personam induistis dicentis: Fodere non ualemus, mendicare erubescimus, uillici saltem et exemplo facite uobis amicos de Mammona iniquitatis, fideliter dispensantes, quę uobis commissa sunt, alioquin audituri: Si in alieno infideles fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? Bona, quę habet Ecclesia, pauperum sunt, bona uero sacerdotis, uita ęterna. Qui ergo ea, quę pauperibus debentur, in suos conuerterit usus, uitam ęternam, quę sibi propria erat, amittet. Et cum nec illa secum ferre poterit, quoniam uelit-nolit relinquenda sunt, nonne egere incipiet? Nonne, qui dudum mendicare erubescebat, iam etiam illis, qui mendicauerunt, inuidebit? Et more diuitis purpurati nequaquam uerecundabitur opem poscere ab iis, quibus, cum deberet, dare neglexit. Tormenta patietur, et nemo miserebitur, sed dicetur ei : Memento, quia recepisti bona in uita tua, mendicantes autem mala! Tu nunc cruciaris, illi consolantur.

-- 1-347 --

Igitur, quisquis ecclesiastici dispensatoris curam gerit, si metu supplicii liber et spe pręmii securus esse desyderat, agnoscat se pauperis Domini seruum et paupertatem, quam ille coluit, et ipse colat. Pontificali dignitate fulges, non est, cur Christi uitam imitari non debeas, qui Christi in terra uicem tenes. Non est, inquit, discipulus super magistrum, nec seruus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et seruo, sicut dominus eius. Attende itaque, cuius magistri discipulus es, cuius domini seruus. Nempe illius, quem etiam prophetę non nisi pauperem uenturum prędixerunt, ut est illud Zacharię dicentis: Exulta satis, filia Syon, iubila, filia Hierusalem! Ecce rex tuus ueniet tibi iustus et saluator; ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinę. Tam autem pauper, tam inops, tam egenus, ut (sicut euangelicę ueritatis testatur autoritas) non habuerit, ubi reclinaret caput suum, non unde pro se et apostolo didragmam solueret. Alieno usus est hospitio, alienis impensis sustentatus, aliena syndone inuolutus, alieno conditus sepulchro. Denique suum habuit nihil, cuius sunt omnia. Quęris, quare tam pauper uixerit in terra, qui tam diues est in cęlo? Quare, nisi ut discas terrena contemnere et amare cęlestia? Hęc apprehendi non possunt, nisi illa relinquantur. Hinc ipse ait: Vade, quęcunque habes, uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni, sequere me! Qui ergo pauper non fuerit, Christum sequi non poterit.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.