Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hinc quidem beatus Leonardus inter aulicos regis Galliarum aliquando primo loco habitus, cum tandem contempta mundanę ambitionis luxuria ad religionem conuersus Dei seruitio sese addixisset nec adhuc tamen minoris ęstimationis apud regem esset, episcopatum ab eodem sibi oblatum recusauit. Ac ne deinceps huiusce rei illectatione aliqua tentari capiue posset, quando quidem et in dignitate periclitatur humilitas et in diuitiis modestia, inde in Aquitaniam discedens operam prędicationibus dedit.

-- 1-331 --

In quanto enim salutis suę discrimine uersentur hi, qui cęteris pręsunt, uenusto admodum exemplo diuus Hieronymus docere aggressus: Senex quidam, inquit, eremi cultor et Spiritu Sancto plenus, nepotem suum quęrentem, utrum episcopus electus munus accipere deberet, super disco satis alte a terra errecto diu fecit uolutari. Cumque ille postremo casum se timere dixisset, iussit, ut descenderet atque itidem super latam mollioris soli planiciem sese agitaret. Ex multa uolutatione sudanti ac defesso: Surge, inquit, et iam facere perge, quod tibi tutius factu putas. Itaque edoctus de pręeminentię periculo iuuenis electioni renunciauit. Aetatis uitio delirasse senem dicere possent improbi cauillatores, nisi rem saluberrimi consilii plenam miracula confirmarent. Constat enim iuuenem illum postea uita defunctum seni apparuisse et, postquam gratias egisset, dixisse: Scio, quia nunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero episcoporum.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.