Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

At uero, quoniam quanto dignitas maior tanto maius in dignitate positi periculum, Lamon monachus mori pręoptauit quam episcopus uiuere. Hieropoli electus nullis suasionibus adduci potuit, ut electioni assentiret. Cumque Theophilus episcopus forte ex itinere eodem loci diuertisset atque itidem suaderet, quando iam tantę autoritatis uiro aperte refragari difficile erat, diem ad deliberandum impetrauit. Dum autem in solo loco genibus prouolutus toto eo tempore secretę precationi intendisset, inuentus est efflasse animam. Hoc ipsum petenti illi diuinitus indultum credi par est; uerenti utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: Vę uobis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.

-- 1-330 --

Par animi humilitas uel idem periculi metus fuisse perhibetur sancti Goar, monachi in Gallia. Qui a rege Sigiberto ad Treuerensem episcopatum uocatus, postquam recusando nihil se proficere uideret, triginta dierum manendi in monasterio moram, quasi res suas expediturus, petiit. Interim in cęllula sua se includens Dominum precatus est: paratum se ad omnia dura pro illius amore sustinenda, tantum hoc episcopalis officii onere ne se grauari sineret. Mox ergo febri correptus reliquum uitę in lectulo ęger peregit, ne sanus ad pręsulatum cogeretur, quando quidem etiam quoduis pati sibi satius putauit.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.