Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Paulę Romanę (ut Hieronymus refert) maternum genus a Scipionibus Gracchisque, paternum ab Agamemnone, potentissimo quondam Gręcię rege, erat. Liberos e Toxotio susceperat, qui ab ipso Aenea Iulioque trahere originem credebatur. Postquam autem contemptis omnibus Christo coepisset seruire, tanta se humilitate deiecit, ut, qui eam uideret (uidere autem propter nominis celebritatem multi gestiebant) ipsam esse non crederet, sed ancillarum ultimam. Quanuis enim frequentibus uirginum cingeretur choris, ueste tamen, uoce, habitu, incessu minima omnium apparebat. Intellexit profecto sapientissima mulier hominis nobilitatem non genere, non potentia, sed uirtute constare, intex uirtutes autem Christianę professionis nihil esse pręstantius humilitate, nihil fructuosius.

Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.