Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Brigida etiam uirgo, licet abbatissam gereret, minorem tamen se iis, quibus
pręerat, exibebat. Quasdam in monasterio longa ualitudine oppressas, ut
saltem squalore leuarentur, lauari iusserat, sed ancillis sororibusque
cunctantibus protinus ipsa accedens lauit. Tantumque humilitatis abbatissę
fuit meritum, ut illę lotę e uestigio sanarentur. Tres erant diuersis
infirmitatibus laborantes: alia paralytica, alia demoniaca, alia uero
leprosa. Magnum miraculum fuit tales langores curasse, sed non minus mira
extitit humilitas sic affectas lauisse. Equidem opinor parem uirtuti datam
fuisse gratiam, ut, quę dignata est lauare, ipsa etiam mederi posset.

|