Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Franciscus, ordinis Minorum pater (quibus solis tantum possidere lex est, ut medicare necesse sit) dum iter ageret, incidit in hominem, cuius uestimenta diutino usu detrita uix pudenda corporis operuerant. Et nuditatem eius dolens substitit, suspirauit, ingemuit. Frater uero, qui illum comitabatur: Quid, inquit, ita tristaris, pater? Etsi hic indumentis eget, forsan abundat concupiscentiis. Tunc Franciscus, fraterni erroris non dissimulator, sed corrector iussit protinus, ut ille sua se tunica exuens pauperem tegat, et quod de ipso perperam opinatus fuerat, ab eodem ueniam roget ac tandem discat nefas esse miserorum mores sugillare, indigentiam negligere. Vtinam talem subire cogantur mulctam, ne poenis grauioribus obnoxii sint, qui mendicos ob hoc solum interdum improbitatis arguunt et increpationibus

-- 1-306 --

repellunt, ut, quod eis subuenire nolunt, iudicii esse uideatur, non impietatis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.