Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cęterum Gregorius haud multo post summus pontifex designatus, cum duodecim
tantum peregrinos pauperes, in illis apostolos Domini ueneraturus, inuitari
pręcepisset, discumbentes intuitus pręstituto numero unum superesse
animaduertit, et cum inuitatorem criminis argueret, quod plures, quam iussus
fuerat, conuocasset, ille e contrario nequaquam plures esse asseueraret, eos
de integro consyderare coepit atque eum ipsum, quem, ut solus uidere potuit,
ita solus residuum esse adnotarat, subinde mutari deprehendit et modo
iuuenis, modo senis speciem uultu pręferre. Tali ostento attonitus silentium
tantisper tenuit, donec peracto conuiuio seorsum euocatum, quisnam esset,
interrogauit. Ille se non hominem, sed angelum esse respondit, cui aliquando
sumpta naufragi forma mendicanti ipse et pecuniam et argenteam lagunculam
largitus esset. Cumque subiunxisset tum demum illum a Deo electum, qui
pręesse Ecclesię post Pelagium pontificem deberet, e uestigio tenues
dilapsus in auras conspectum eius dereliquit. Gregorius igitur quoniam neque
sępius petentis procacitate sic potuit, ut non miseretur, neque monasterii sui tenuitate sic deterreri, ut petenti aliquid non tribueret, dignissimus iudicatus est, cui uineę Dei manu plantatę et mundi per Christum saluati cura regimenque committeretur.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.