Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Quod fecere quidam historias euoluendo gentilium, idem tentare mihi uenit in mentem uitas lectitanti sanctorum, ut scilicet inde exempla traherem uirtutum imitandaque proponerem iis, qui et ipsi sancti esse percupiunt, cum pręsertim natura comparatum sit, ut humanus animus ad duriora subeunda negocia magis moueatur exemplo quam institutione atque pręceptis. Quisque enim ei operi libentius confidentiusque sese accingit, quod ab altero factitatum quam quod suasum agnoscit. Nemo fere paupertatem, humilitatem, castitatem, uigilias, ieiunia reliquasque corporis fatigationes, etiamsi omnes homines ea magnificarent, obseruare animum induxisset, si nullus reperiretur, a quo ante obseruata fuissent. Atque aliquis tanto oneri nullius uires sufficere ratus hortatoribus diceret: Hypocritę, ut quid humeris meis imponitis, quod ipsi ne digito quidem attingere uultis? Audio monitores, non uideo operatores. Facite ipsi prius, quod pręcipitis, ne tam difficile factu, quam uidetur, putem et facienti ęque, atque

-- 1-278 --

asseritis, profuturum credam. Nisi uerbis facta respondere in uobis perspexero, non consuli mihi, sed illudi arbitrabor. Hinc quidem satis patet, uir egregie et in Christo reuerende Hieronyme, quantum debemus illis, qui primi ita eiusmodi uirtutes coluerunt, ut cęteris ad easdem capessendas aditum aperirent suoque exemplo ostenderent, qua ratione quibusque artibus ueram gloriam sibi parare possent. Neque ea in re ego, ut multi, priscos illos uel Romanos uel Gręcos uel alios inanium deorum cultores ualde miror, in quibus nihil perfectum esse potuit, uiam ueritatis ignorantibus, sed Iudeos primum, deinde nostros, id est, Christianos, qui soli Deo credentes neque impossibile factu esse duxerunt, quod ille pręciperet, neque implere dubitarunt. Sequantur igitur, qui uolent, Catones, Scipiones, Fabricios, Camillos, imitentur Socratem, Pythagoram, Platonem reliquosque humanę sapientię professores, nos patriarcharum patrumque et prophetarum, nos Christi et apostolorum, nos utriusque Testamenti sanctorum gesta moresque perpendere et emulari studeamus, ut beatitudinis ęterna pręmia, quę ipsi adepti sunt, adipiscamur. At illos omnino relinquamus, qui omnem industriam ad captandam hominum gloriam omnemque laborem conferentes et a uera sapientia aberrantes in tenebris erroris disperiere. Iter enim, quod ad beatitudinem tenderet, sibi ipsimet constituere conati sunt, et monstratum ab ipso beatitudinis autore et largitore Deo non peruiderunt. Ideoque mentis hallucinatione elusi nequiuerunt eo peruenire, quo uolebant. Hi uero, quibus curę fuit diuinis potius quam humanis niti doctrinis et philosophiam non terrenam, sed quę de cęlo lapsa est, sequi atque amplecti, in cęlum, unde illa erat, ascenderunt. Neque enim errare poterant illo uiam docente, qui solus nec fallit nec fallitur unquam. Quamobrem ipsam quoque hominum gloriam repudiando fugiendoque compararunt, et longe quidem ampliorem quam illi, qui quęsiere. Quanuis enim istos popularis aurę uenatores magnopere mirata sit uetustas, multo

-- 1-279 --

magis nostros nunc uniuersa celebrat Ecclesia nullo non die in pręconiis laudibusque ipsorum occupata, quos in cęlestibus habitaculis cum Deo uiuere minime dubitat. Ita fit, ut et illic inter angelos beati et hic inter nos magni pręclarique habeantur. His arę templaque dicata sunt, horum ubique imagines errectę, horum acta dictaque ab omnibus per orbem prędicantur, ab omnibus extolluntur, horum ossa in terra honorantur, in cęlo animę exultant, horum non sine multo mentis stupore tum uetera tum noua narrantur miracula utpote omnem naturę uim atque modum supergressa. Nam primum, quod ad uitę probitatem spectat, quę tanta unquam constantia, fides, temperantia, animi magnitudo, iustitia, mansuetudo, misericordia, liberalitas in ullis fuit, quanta in istis extitit? Nullis tyrannorum cessere minis, ut obedirent Deo, nullis largitionibus corrumpi, nullis uoluptatum illecebris deliniri potuerunt, et dum pro ueritate starent, horrenda supplicia mortemque ipsam contempsere. Pro illorum, a quibus cędebantur, salute Deo supplicabant, ignoscere quam ulcisci iniuriam et aduersus capitales inimicicias beneficiis certare quam uindictam appetere malebant. Ad hęc alii in uirginitatis, alii in castitatis continentięque proposito perpetuo permansere. Possessiones opulentaque patrimonia, totum denique peculium suum, ut egestati subuenirent alienę, prodegerunt, semper luxurię pietatem, diuitiis paupertatem pręferentes, ut terrenis expediti rebus cęlestes facilius capere possent. Nulli denique labori pepercerunt, quo se Deo inseruire existimarent. Proinde tanti apud illum fuere, ut potestatem eis daret curandi omnem langorem, mortuos ad uitam reuocandi, mysteria intelligendi, futura diuinandi, demoniis imperandi et, quę nemo hominum facere potest, nisi cum eo Deus fuerit, faciendi. Taceatur igitur opulentissimorum quondam regum potentia fortissimorumque uirorum robur! Plus pauperculi nostri potuerunt. Taceatur philosophorum acumen! Soli ii, qui Deo credidere, ueritatem inuestigarunt. Obmutescat utrorumque

-- 1-280 --

gloria! Splendidiorem perennioremque, et cuius neque magnitudinem comprehendere neque longitudinem metiri possumus, Christi serui consecuti sunt. Itaque non temere solos imitandos cunctis proponimus, quos etiam cunctis merito pręferendos censemus. Istas igitur nostras de illis qualescunque lucubrationes, o omnium amicorum meorum optime omnique honore et amore pariter prosequende, tibi nunc muneri mitto, tibi lubenter offero; tum quod sciam nihil abs te crebrius in manum uenire solere auidiusque lectitari quam scripta illa, quę ad Dei sanctorumque eius edita sunt, tum quia pro summa tua erga me beniuolentia innumerisque beneficiis cumulatiorem tibi gratiam me referre posse non sperem. Leges in iis fortasse, quę sepę alibi legisti. At plus aliquid oblectationis capies, cum singula singulis uirtutum generibus non incongrue, ut reor, accommodata, et quę apud autores effuse sparsimque referuntur, in ordinem collecta in compendiumque redacta ac etiam, ut confidenter loquar, magis argutule prolata inspexeris atque consyderaris. Plurimorum quidem actiones operaque ad unum citantur documentum, genera autem documentorum capitulatim digesta tituli indicant. Multis in locis idem reperitur exemplum, cum idem interdum multis conueniat ob cognationem affinitatemque uirtutum. Siquid in iis disponendis, explicandis, disserendisue a me erratum deprehenderis, oro, tuę incudi redde, tuam limam adhibe et castigando poliendoque effice, ut munusculum hoc meum non tam donatore quam acceptore*) corr. ex acceptatore dignum esse uideatur. Per te publicum recipiat, per te in aliorum manus uenire ne formidet, per te neque in circo consistere neque in medium prodire theatrum quicquam dubitet. Nullos liuoris morsus, nullum sibilum uerebitur, si prius plausum meruerit tuum. Et quis enim reprehendere opus audebit, cui tu summam manum imposueris, qui et ingenio et eloquentia pręstas, humani diuinique iuris

-- 1-281 --

scientia excellis et ecclesiastica dignitate non parum emines et antiquę Cippicę domus claritate fulges generisque nobilitatem animi uirtute superas, quem denique omnes, summi, medii, infimi amant, obseruant, uenerantur. Aut, si prorsus nihil usque adeo ex omni parte absolutum, ut malignorum hominum inuidiam uitare queat et ędificantibus muros Hierusalem deesse non possit Sanaballath subsannator, satis mihi erit hęc, quę, a me conscripta sunt, tibi tuique simillimis non displicuisse. Interim Deum et Dominum nostrum Iesum Christum deprecabor, ut, sicut sanctis ad sequendum se opitulatus est, ita ad ipsos imitandos adsit nobis, quo tandem exantlatis uitę huius laboribus cum iisdem in illo ineffabili diuinitatis eius recepti sinu quietis ęternę fructum capiamus.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.