Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Superuacuam fuisse mortalibus Christi passionem plerique asseruerunt quod nihil uel ad gloriam suam uel ad salutem nostram pertinere uideatur: quorum hec ferme est sententia. Potuisse, inquiunt, deum, cum omnia possit, alia quadam ratione orbem hunc nostrum ingredi et se conferre ad homines, non pauperem, non abiectum ac sordidum, quod a tanta maiestate uehementer abhorret, sed decorum, illustrem, suaque illa diuina uirtute ac potentia communitum. Preterea quid eum mulieris utero insinuari oportebat et sese humanis sordibus immisceri cum posset etiam in celo residens uel solo nutu omnis homines, si eorum cura tangeretur, ad salutis uiam perducere; labores, iniurias, maledicta, contumelias, uerbera latronum more deum subiisse pro hominum salute nec consentaneum nec uerisimile est. Quid enim nobis aut

-- 2r --

illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi, malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu non constat, eum attingere non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem esse, aut omnino nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius, sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos saluaret, non modo non debuisse, sed ne potuisse quidem; cum nemo existimet deum affectibus esse subiectum.

Vade retro

Vade porro


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.