Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Superuacuam fuisse mortalibus Christi passionem plerique asseruerunt quod nihil uel ad gloriam suam uel ad salutem nostram pertinere uideatur: quorum hec ferme est sententia. Potuisse, inquiunt, deum, cum omnia possit, alia quadam ratione orbem hunc nostrum ingredi et se conferre ad homines, non pauperem, non abiectum ac sordidum, quod a tanta maiestate uehementer abhorret, sed decorum, illustrem, suaque illa diuina uirtute ac potentia communitum. Preterea quid eum mulieris utero insinuari oportebat et sese humanis sordibus immisceri cum posset etiam in celo residens uel solo nutu omnis homines, si eorum cura tangeretur, ad salutis uiam perducere; labores, iniurias, maledicta, contumelias, uerbera latronum more deum subiisse pro hominum salute nec consentaneum nec uerisimile est. Quid enim nobis aut
illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa
sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa
homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod
autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi,
malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea
ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu
non constat, eum attingere non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem
esse, aut omnino nullam, et
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.