Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quod autem boni plerunque in hoc seculo uexentur: mali item in delitiis sine ullo
incommodo quiescant: hec plane est ratio: Quia cum ardua et maxime angusta sit (ut
sepius dixi) uia illa uirtutis: quam Philosophi impedimentis omnibus refertissimam
esse ostenderunt: et cum omnia eius officia in tolerandis laboribus: in perferendo
dolore: in periculis obeundis: in contemnenda morte uersentur difficile: et
quodammodo impossibile est luxuriosos diuites et omni rerum ac uoluptatum copia
redundantes ad illam aspirare. Quod equidem ipsius Jesu Christi exemplo
uel maxime comprobatur: qui cum eiusdem uirtutis et auctor esset et uerissimus
antistes repudiatis opibus: reiecta quiete: propulsatis uoluptatibus inopiam,
laborem, sitim, esuriem penas mortem est amplexus. Preterea consentaneum profecto
est et plurimum conuenit ut homines in sui finis contemplatione qui deus est sint
semper occupati: eaque summa ope euitent que huic instituto possunt quoquo modo esse
contraria. Sed lusus, commessationes, libidines et omnes id genus uoluptates quas ab
ocio et diuitiis prouenire -- 3v -- certissimum est illos uel maxime ab ea cogitatione
auertunt: iubentque non deo et rationi: sed concupiscentie et uitiis omnem operam
adhibere. Decet igitur probos et innocentes uiros queuis potius incommoda subire
quam in ocio, in rerum copia, in delitiis ita uiuere ut merito uideantur hic mercedem
suam recepisse. Nam teste Hieronymo impossibile est ex terrenis ad
celestes comigrare delitias. Quod ipsum Salomon etiam apertissime
sentire uisus est cum ait: Risus dolore miscebitur: et extrema gaudii luctus
occupat. Et iterum: Risum deputaui errrorem: et gaudio dixi quid
frustra deciperis? Et rursus: Cor sapientum ubi tristitia est: et cor
stultorum ubi letitia. Sed deus bone quis hoc diuinius ostendit? quis
apertius declarauit quam Saluator noster Jesus cum inquit: Ahe
uobis qui nunc ridetis quia lugebitis et flebitis. Item alibi: Beati
qui lugent quoniam consolabuntur. Item et illud: Qui amat animam suam
perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo in uitam eternam custodit
eam. A quo et Tragycus nescio qui uates quanquam gentilis non multum tamen
dissentisse uisus est, quando sic ait: Que hic mala putantur hec sunt in celo
bona.
Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt
certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt
quos inopem uictum patienter sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac
uoluptatum copia uulgus ueluti beatos admiratur. Atque hoc loco multa profecto de
diuitiis haud improbanda dicerem: que et ipse si recte acquirantur expeditissimum
prebere possunt ad salutem uiaticum; neque enim ulla uirtus aptior est si plane deum
ipsum immortalem imitari uoluerimus et eius quodammodo diuinitatem effingere: quam
beneficentia et liberalitas. Omnibus nanque summus ille opifex bona infinita
largitur: omnibus se quotidie immo continue exhibet liberalem. Atque hoc ipsum
homines opulenti et diuitiis affluentes facile (ut mihi quidem uidetur) si modo
uoluerint consequi possunt. Nam diuitie (ut Ambrosius inquit) sicut
impedimenta improbis: ita bonis sunt adiumenta uirtutis. Multa igitur dicerem in
hanc sententiam ne opibus: quas nemo per se malas existimat bellum indixisse uiderer;
nisi iamdudum et animus et ipsa oratio ad alteram instituti sermonis partem
festinaret. Nemo igitur miretur si iustum quandoque hominem fortune ictibus
concussum aspexerit credatque iustitie et bonitatis sue coronam in celo esse
repositam. Nam deus ipse immortalis (ut Seneca inquit) homines pro
liberis habet: sed corruptos ac uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere: quia
non putat emendatione sua dignos. Bonos autem quos diligit castigat sepius et
assiduis laboribus ad usum uirtutis exercet: nec eos caducis ac mortalibus bonis
corrumpi ac deprauari sinit.
-- 4r --
Quod ipsum et a medicis quotidie fieri uidemus qui egrotis hominibus de quorum
salute nulla spes reliqua est sine delectu aliquo pro ipsorum appetitu indulgent
omnia, eos uero quorum mors certa adhuc non est multis rebus etiam auidissime
desideratis abstinere iubent.
Ostendi igitur ut promiseram Beatissime pater pro ingenii mei paruitate Jesu
Christi mortem nobis non modo non superuacuam: sed salubrem omnino et
pernecessariam fuisse: Nunc ad mortis ipsius conditionem breuissime percurrendam que
altera incepti sermonis est pars deflectat oratio: Vos queso audite et diligenter
sicut hactenus fecistis attendite.
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
|