Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Prospicit ergo, ut docui, summa illa et ineffabilis maiestas rebus humanis eisdemque pro sua diuina benignitate et prouidentia moderatur. Quod si moderatur, certe prodest. Si uero prodest, conuenit ut eas etiam diligat. Si autem diligit, quis mirari debet illam saluti hominum uoluisse consulere orbique huic nocte et tenebris offuso lumen celitus demittere? Errabant enim miseri mortales studioque sapientie inquirende, quam sine deo assequi non poterant, mirum in modum torquebantur, iacebatque ipsa ueritas (ut Democritus inquit) in altissimo quodam puteo demersa;[ERROR: no reftable :] Cf. Diog. Laert. IX, 72. et Anaxagoras circumfusa esse tenebris omnia pronuntiauit, ita sapientie splendor, immo ne scintilla quidem, nusquam apparebat: sed tanto ueteres nostri indagande illius ardore tenebantur ut primum Pithagoras et postea Plato ad Egyptios usque et Persas hac sola de causa penetrauerint: et Lycurgus utroque prior Lydiam, Hiberiam, Indiamque peragrans gymnosophistas adierit.

Vade retro

Vade porro


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494]: Sermo de passione Domini, versio electronica, Verborum 7331, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [nimira-m-sermo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.