Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Dicam igitur, o princeps eterne, de incredibili pietate tua, que talis in te hoc tempore ac tanta illuxit, qualis

-- 163 --

et quanta a condito evo raro adhuc inventa predicatur. Sola enim tuum illum animum semper invictum superavit, sola effecit, ut tu rex Albertum, fratrem tuum optimum, regem alterum erigeres et creares utque tuus in fratrem 11v ardentissimus amor spolia de te reportaret et sincera in sanctam parentem tuam caritas triumpharet, cuius precibus non invitus quidem paruisti. Et dum in hoc a fratre simul et matre vincaris, victor es eminentissimus effectus et triumphator. Et eo magis excellis atque emines, quominus conatus es, quin animum tuum excellentem ac eminentem, facilem mitemque dilecto fratri ac pie parenti tractandum permitteres ac indulgeres. Quid enim hac tua munificencia largius, quid animi magnitudine prestancius, quid pietate demum sanccius inveniri potest? Dicentur hec de te, semper invictissime princeps, dicentur, inquam, et quousque poetarum precessere figmenta, propagabuntur. Nam et alii quidem imperia largiti sunt, sed sola donarunt imperia. Tu vero et regnum fratri et animum pariter ac benivolenciam indulsisti. Hec est miranda largicio, hoc inmortale obsequium, hec indulgencia inter siderum locanda comercia, que plus danti afferunt quam accipienti et propius eum inhabitant, a quo exeunt, quam in quem 12r conferuntur. Ac si hoc tuo tempore Quirinus ille, Romani conditor imperii floruisset, Remum fratrem te quidem imitatus in regni partem admisisset. Neque arma inter fratres de Thebano imperio invicem concertancia surrexissent, si tua hec in fratrem pietas Etheoclen et Polinicen ammovisset. Talis amor et Castora iam pridem et Pollucem geminos fratres inter astra contulit. Hec eadem te una cum fratre tuo fata manent, qui tibi et observanciam exhibet et veneracionem et ad nutum mandati tui totum se libens exposuit. Cum vos itaque ex hoc fragili corporis carcere evolaveritis ad superos, lucebunt sidera vestra prope Tindaridas eternum et celi splendorem flammis recentibus fraterne pietatis et coram summo Deo felicium animas augebunt exultantes.

Vade retro

Vade porro


Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.