Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous SubSect

Next SubSect

-- --

Actus IV. Scena 3. Nutrix – Oeconomus – Chorus adolescentum
Quid audio? Quinquies decenos rhetores,
Oeconome, Caesar concremari iusserit,
Qui cum Catharina disputarunt. Oec: Iussit et
Factum esse testis ego oculatus adstiti.
Nam miscui spectantium me coetui,
Iam iamque redeo, ut intus ceperam tibi
Referre. Nut: Solane causa supplicii fuit,
Quod Christiana dogmata amplexi deos
Reiecerint? Oec: Solam fuisse et principem
Patescit ex miraculis. Nut: Quae vero ais?
Oec: Postquam revinctis manibus iniecti pyrae
Ignisque ligna carpsit undique, omnium
Vox una fuit: „MISERERE IESU, ERIPE
NOSTROS, CREATOR, SPIRITUS!“ Et ecce rem
Monstro similem: cum tota lignorum strues
Subsidit in tenuem favillam, accessimus
Nos Christiani ut colligeremus pulveres
Sacros in urnam. Invenimus cadavera
Ex parte nulla laesa. Membris et pilis
Nec flamma nocuit nec togas fuligine
Vestesque tinxit. Milites corrupimus
Pecunia, ut mandare terrae corpora
Liceret. Impetravimus a lubentibus.
Ne quis dubitare possit, hanc vestem exui

-- --

Uni piorum martyrum. Nut: O potentiam
Christi, o bonitatem posteris memorabilem!
Oec: En, commodum famuli egrediuntur carcere,
Fors de dominae docere nos quibunt statu.
Cho.Ad: Coeli pande fores, rex bone coelitum,
Ac de sidereis aspice sedibus!
Crudelem cohibe Caesaris impetum,
Qui tigri similis furit.
Nut: Captiva turba, quis locus dominam attinet,
Dominam inncocentem? Aditusne cuiquam panditur?
Ad.1: In carcerem novissimum
Est trusa virgo regia.
Ad.2: Ferri gravatur pondere
Coryphaea tanquam sontium.
Ad.3: Satellites obsepiunt
Noctes diesque ianuam. 1432 testis … oculatus] Plaut. Truc. 489. 1448sq. fuligine … tinxit] A 1071. 1457–60] Asclepiadeum alterum. 1463–70] quatern. iamb.
Ad.4: Dapes negantur, sed deus
Hanc per columbam alit hactenus.
Nut: Pater benignus filiae curam gerit,
Aeterna cui sit laus, potestas, gloria!
Oec: Quo fine fertis haec cruenta symbola?
Ad.5: Sileamne an eloquar? – Duas
Horas domina est caesa, heu dolor!
Ad.6: Et adeo caesa est acriter,
Ut sanguine rivi fluxerint.
Ad.7: Caedendo tortorum manus
Elanguere, sed velut
Columna martyr perstitit.

-- --


Ad.8: En carnem, ut frustillula
Haerent flagellis undique!
Nut: Quis Colchus haec aut sedis incertae Scyta
Patravit unquam? O sanguineum spectaculum!
Ad.1: Ne deprehendant forsitan custodiae,
Domum redite temporique cedite!
Nos carcerem repetemus, ut captos decet.
Oec: Necessitati serviendum, ne locus
Detur tyranno saeviendi ex integro.
Cho.Ad: Quin signis igitur figitis oscula,
Quin mutare iuvat tristia pignora?
Salvete o fidei ter quater indices,
Salvete, oscula figite!

Previous SubSect

Next SubSect


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic