Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Actus IV. Scena 3. Quid audio? Quinquies decenos rhetores, Oeconome, Caesar concremari iusserit, Qui cum Catharina disputarunt. Oec: Iussit et Factum esse testis ego oculatus adstiti. Nam miscui spectantium me coetui, Iam iamque redeo, ut intus ceperam Referre. Nut: Solane causa supplicii fuit, Quod Christiana dogmata amplexi deos Reiecerint? Oec: Solam fuisse et principem Patescit ex miraculis. Nut: Quae vero ais? Oec: Postquam revinctis manibus iniecti pyrae Ignisque ligna carpsit undique, omnium Vox una fuit: „MISERERE IESU, ERIPE NOSTROS, CREATOR, SPIRITUS!“ Et ecce rem Monstro similem: cum tota lignorum strues Subsidit in tenuem favillam, accessimus Nos Christiani ut colligeremus pulveres Sacros in urnam. Invenimus cadavera Ex parte nulla laesa. Membris et pilis Nec flamma nocuit nec togas fuligine Vestesque tinxit. Milites corrupimus Pecunia, ut mandare terrae corpora Liceret. Impetravimus a lubentibus. Ne quis dubitare possit, hanc vestem exui Uni piorum martyrum. Nut: O potentiam
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina]. |