Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Furor – Pharesbutus – Chursasides
Non dixeram nil profutura mitia?
Nec verberum vis proderit, scio indolem.
Nisi falce mortis Christianos demetas,
Nunquam quiescunt. Mortuus haud latrat canis.
Perimantur omnes: poena lenis efferat,
Sed dura frangit spiritus. Durissima
Tormenta suggeram, Furorem scilicet
Quae iure iactitent repertorem suum.

-- --

Sed hem, dubium gradum huc Pharesbutus movet,
Actoque pectore consilium coquit. Mihi
Ad cogitata serviet. Pha: Pro coelitum
Hominumque fidem, quis crederet mortalium
Genus esse tam praefractum et intractabile?
Quid non laboris, taedii, molestiae
Parit puella Caesari? Utinam, o artifex,
Quidcunque dirum, pestilens, triste, asperum,
Atrox, cruentum, incognitum Phalari posses mihi
Fabricare ad illam subiugandam bestiam!
Chu: Quod arte possum, polliceor tibi, pontifex.
Pha: Adiuro te. Fur: Salve, Pharesbute! Pha: O, Furor,
Ten’ habeo? Salve millies! Quid gestitas
In chartula hac pictum? Fur: Quod optas ipsemet.
Pha: Exprome! O inusitata lethi machina!
Quot cultri et enses, quot mucrones sectiles
Hinc inde convolvuntur! Fur: Haec uno impetu
In frusta mille dissecabit virginem,
Si fabricata fuerit artificis manu.
Pha: Sed quis imitetur prototypon? Fur: Solus Furor.
Ego Chursasidi adstabo, modulabor, dirigam.
Chu: Me dirigi patiar, duce te facile exprimam.
Pha: Nimium, o Furor, nimium beabis Caesarem!
Fur: Meretur ille, qui toties opera mea
Est usus atque usurus est in posterum.
Tu vade, dum paramus axes, Caesaris
Mentem exhilara narratione artis novae!
Pha: Sic faxo, tete quaeram apud Chursasidem. ante 1393] Chursas C; cf. 1421, 1428, ante 1634. 1397] levis C. 1418] frustra C. 1421] modurabor C. 1428] tene C. 1394 verberum vis] A 1103; Sen. Phaedr. 884.


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic