Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].

-- --

Eremita – Praeco – Tubicen

Sat iam frequens spectatorum corona adest. Salvere iubeo, precorque hanc ventionem evenire felicissimam. Gregi actorum, ut sint parati, signum dabo, quod ante constituimus. Catharinae Virgini, Doctori, Martyri Purissimae, Clarissimae, Fortissimae Laus, Decus et Gloria!

Argumentum tragoediae audivistis: Catharina est. Nihil hoc verbo maius aut melius cogitare dicive potest. Catharina est. Non addo plura. Catharina est Eois et occiduis gentibus iam a mille trecentis annis cognita. Cur appellaverim tragoediam quibusdam forte displicet, cum finis tam ratione ecclesiae, quam ratione martyris sit utique laetissimus. Verum uti catenae, verbera, caedes, ibi sensus hominum tristia secum concipit. At ergo serviatur mortalium iudicio, ad suetum dirigemus prope omnia, et praeferemus spectatorum lachrimas applausui, cachinnis, risibus. Tragoediam suadet temporum

-- --

conditio, sive urbis Monacensis in squalore positae, sive orbis universi statum deplorandum quis consideret. Et quoniam aberit etiam cantus, nisi qui tragoediae pro more insertus est, initia et exitus actuum nuntiabo in spectatorum gratiam, sed breviter. Nec vero iniuria fungar eremita hoc officium: Catharinam ego ipse fidei rudimentis imbui, ego ipse per lavacrum Christo genui, ut et plerisque vestrum persuasissimum non ambigo. Quare, cum me videritis in theatro publice, dictorum estote memores!

Praeco: Ut ponderis plus insiet verbis tuis, ego voluntate actorum tubicinem hunc producam foras, qui tibi attentionem semper excitet.

Eremita: Bene consultatum! Hoc ego ipsissimum tacitus optaverim. Fac ergo sis omnem auritum populum, ut rem cum deo exordiar!


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic