Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Divnic, Juraj (1450?-1530) [1493]: Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica, Verborum 2068, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [difnic-g-epist-alex-vi.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nunc quantum calamitatis et miserię hostis impiissimus nobis intulerit, animus dolore victus horet farri, lingua proferre pavet, nam ubi generaliter dixerim Turcorum rabiem quam in captivos acuunt, non tam sum commotus neque stomachatus. Sed omnia quę nuper acciderunt nobis ordine singulariter pandere, Pater Beatissime, hic mihi, veh, misero concutit ossa tremor, vix a colapsu me retineo, mens enim simul et membra corporis pietate potiusque timore cadunt, tamen ut debitę servitutis erga Sanctitatem Vestram expendam officium, cuius nominis obsequentissimum et deditissimum semper mancipium fui, ut et vicebano Croatię ceterisque nobilibus Sclavonię curiosius morem geram, qui pridie per litteras et nuncios me uno ore et omnes exoratum rediderunt, quod ad Sanctitatem Vestram scribere debeam seriatim, tam de miseria peremptorum, quam etiam de periculis superstitum, in quibus die noctuque versantur. Omnia enim ipsis pręsentem intentant mortem, cunctique iam desperata salute, quia res ipsorum summo in discrimine sit, non nisi de deditione cogitant, nesciunt quippe quid in rem suam bene conducat consulere, hostes namque ad postes sunt. Męnia custodibus egent, victualia desunt, oppida propugnatore carent, nisi Dominus custodierit civitates, reliquię et ipsarum prosternentur actumque erit de provinciis. Idcirco, qualiter potero, quędam seriatim dicere conabor, quandoquidem omnia impossibile esset enarrare. Miseros meliora sequentur, cum Sanctitas Vestra calamitates oppressorum intellexerit: nam non intellecti morbi curatio nulla est.

Vade retro

Vade porro


Divnic, Juraj (1450?-1530) [1493]: Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica, Verborum 2068, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [difnic-g-epist-alex-vi.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.