Divnic, Juraj (1450?-1530) [1493]: Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica, Verborum 2068, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [difnic-g-epist-alex-vi.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Patet aditus per medios Croatię, Sclavonię Pannonięque exitus, qua
tutos cursus et recursus posthac habere poterit ad Italiam, nam nec
fluminum nec montium obiectu magnopere impedietur, et inter Ungariam,
Illiriam et Liburniam medio tutissimus ibit, ad dexteram divertere vel
ad sinistram non audebit, sed si bellua rapax, aspis insaturabilis
prędam ut moris habet, sequi voluerit, rectum prosequetur iter, inter
utrumque volabit, quia in dextris, qua lucet polus articus, rex
Ungarorum tutatur provincias. Ad quem, ut me ipsum transferrem, hi
domini rogaverunt, subsidium pro reliquiis petiturus, quod iter
consulto recusavi, donec Sanctitas Vestra secus disposuerit. Que
quocumque iusserit, ibo iussaque sedulus exequar, quia eius mandato
fulcitus et auctoritate tutus irem tutusque redirem composque petiti
fierem. Cum Sanctitate Vestra labor iste manebit disponendi. A dextris
vero, qua flat Auster, fortis armatus custodit patriam Venetus ipse
christianissimus miles et gloriosus. Media tamen, ut dixi, via patet
hostibus, quam hactenus Croati et Sclavoni protexerunt: hęc ipsa est,
ut brevibus agam, et periculo et detrimento rei publicę christianę
poterit esse. Insperata enim accidunt magis sępe quam quę speres: ac
etiam ipsę reliquię peribunt oppido, ita eis ad malum malę res plurimę
se agglutinant, ut et per nuntios ab his dominis missos plane
intelliget Sanctitas Vestra, nisi Dominus in cęlis et Sanctitas vestra
in terris, cuius vices benemerito gerit, optatam miseris poscentibus
prestiterit opem.
Divnic, Juraj (1450?-1530) [1493]: Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica, Verborum 2068, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [difnic-g-epist-alex-vi.xml].
|