Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492]: Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica, verborum 988, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [nimira-m-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Itaque verius dicendum est te in hac quoque parte sapientiae studiosis iuvenibus tradenda non minus quam in duabus illis elaborasse, omnesque philosophiae partes discipulis tuis, partim vita, partim lectione explicasse, ut scilicet qui te audirent continuo doctrina, qui imitarentur, moribus philosophari inciperent. Et quoniam ubique esse non poteras, excogitasti viam qua in hoc genere philosophiae industria tua foret etiam absentibus maximo emolumento. Suscepisti enim praeclarissimum hoc de Republica divini Aristotelis opus a Leonardo Aretino, homine erudito, e Graeca lingua in Latinam conversum, quod scriptorum vitio non modo mendosum, sed mutilatum et plane corruptum erat, atque illud quanta fieri potuit diligentia emendasti; deinde ut beneficium hoc trabali (quod dicitur) clavo configeres, commentaria etiam peregregia divae Thomae Aquinatis doctoris tui sedulo abs te recognita reconcinnataque addidisti. In quo quidem habenda est gratia Augustino etiam Piccolhomineo maximae spei adolescenti, qui tibi codicis eius propter exemplorum raritatem vix noti copiam fecit, immo vero, ut studiosis iuvenibus prodesset, ultro illum ad te detulit orans atque obsecrans uti onus emendationis studio et doctrina tua dignissimum non reiiceres. Itaque annuisti discipulo probitatis et virtutum tuarum amantissimo, commutatisque paucis quibusdam verbis, quae propter novam Leonardi translationem necessarium erat, servato alioqui religiosissime sensu commentaria ipsa Aristotelis sermoni, vel ipsius Leonardi Aretini traductioni coaptata, librariis imprimenda tradidisti, qui mille et quingenta volumina uno tenore, summa cura, summaque diligentia expresserunt cum tuis illis conclusionibus vel argumentis, quae sub nomine reverendissimi atque optimi principis mei Francisci Piccolhominei cardinalis Senensis in fine cuiusque libri iusseras apponi; egregium sane commentum et quod legentibus incredibilem utilitatem sit allaturum, et his, qui in intelligenda mente philosophi laborare solent, maximum lumen delectationemque prestaturum.

Vade retro

Vade porro


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492]: Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica, verborum 988, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [nimira-m-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.