Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492]: Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica, verborum 988, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [nimira-m-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cum omnis philosophandi scientia in rationalem, moralem, naturalemque partem sit distributa, quantum hactenus tu in dialectica, quantum in physica, et in sacra etiam theologia legendo disputandoque tum Romae, tum alibi per cuncta fere vixisti, ex qua cum esses unum de viginti annos natus ad religionem istam, hoc est ad verae philosophiae portum, cuius iam tum amore ardebas invitis parentibus et omni tua familia aufugisti et, quod mirum in ea fuit aetate, dum Thomam Aquinatem, sanctissimum illum simul et doctissimum hominem, imitari obstinatius contenderes, charissima quaeque deseruisti; in qua religione quantum brevissimo temporis spacio et vitae sanctimonia et optimis artibus, quae sine probitate non discuntur, excreveris, nemo, qui aetatis tuae conscius est, ignorat. Quemadmodum postea Patavii, Venetiis, Perusiae, et in Bononiensi urbe versatus sis, quantamque inde laudem reportaveris, quales fructus legendo ad maturitatem usque perduxeris, facile vel ex eo coniectari potest quod in hac florentissima urbe, in qua philosophiam theologiamque paulo ante publice profiteri exorsus es, mirificam utilitatem Romanae iuventuti ceterisque scholam tuam frequentantibus attulisti, ut fateantur omnes nunc demum scire se aliquid, prius vero cuncta ignorasse.
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492]: Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica, verborum 988, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [nimira-m-epist.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.