Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gundulic, Fran LucijanCrijevic, Ilija (1451/2-1505; 1463-1520) [1490, Dubrovnik]: Baptistinus, versio electronica, 13 versus, verborum 3401, ed. Dora Ivanisevic Petra Sostaric [genus: prosa oratio - novella; poesis - epigramma] [numerus verborum] [gondol-f-bapt.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

page Franciscus luci. Gondola. Claro uiro Francisco Delphino. Sal:

Et si me splendor ciuitatis meas has istuc ad te dare nugas absterret: tua in me tamen officia innumera compulere: ut tibi uel hoc munusculo gratificarem: non ut eruditos ullatenus prouocare ausim: sed ut tibi potius familiaribusue tuis cum ab negocio cessares iocunditatis materiam exiberem: est enim fabellae ueluti huius a me ridiculae describendae sumpta prouintia: tum quod idonea qua animus auocaretur a malis in quae fortuna me (ut nosti) impegit uisa est: tum etiam ne a longinquis uel posteris non rite Nebulonis huius explicata falatia: maiore damnemur negligentia. quare facinoris qualitate hac enarratione uerius percepta: communem patriam audentius a calumniantibus defendere poteris: et ingenii mei qualibuscumque rudimentis oblectari.

Vale.
page
Vade retro

Vade porro


Gundulic, Fran LucijanCrijevic, Ilija (1451/2-1505; 1463-1520) [1490, Dubrovnik]: Baptistinus, versio electronica, 13 versus, verborum 3401, ed. Dora Ivanisevic Petra Sostaric [genus: prosa oratio - novella; poesis - epigramma] [numerus verborum] [gondol-f-bapt.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.