Gundulic, Fran LucijanCrijevic, Ilija (1451/2-1505; 1463-1520) [1490, Dubrovnik]: Baptistinus, versio electronica, 13 versus, verborum 3401, ed. Dora Ivanisevic Petra Sostaric [genus: prosa oratio - novella; poesis - epigramma] [numerus verborum] [gondol-f-bapt.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Videns igitur plerisque se baptistinum esse persuasum: uerbisque suis quam
sperasset fortasse maiorem fidem adhiberi cepit hospitio iam mutato rebus
necessariis domus paratis ad cultum quoque atque ornatum supelectilem hinc inde
accomodando ellegantiorem uitam ducere lautiusque nullo sumptui parcendo amicos
ad se uenientes accipere ac extra domum urbemque inuitatus. non nunquam etiam
ultro se offerens amicorum caenis interesse: ita ut quod prius maxime uidebatur
horere si cui notus fieret: ne uenenum cibi calabrorum ducis opera misceatur:
uisue aliqua inferatur timere simulans: tum magnopere gaudere suas res palam
omnibus esse: famulosque ac se quotidie nouis sericeisque uestibus page ornare omnia nomine suo quae poterat accipere: pecuniam a
quocumque sibi dedito mutuari: solutionem demum in reditu petri omnibus
promittere: querere etiam si datam quis hic pecuniam Bizancio cum decem in
centum et amplius emolumenti reddi sibi uellet. Feruntque nonnulli rectoribus
urbis obtulisse omnem se pecuniam census Bizancio cui iuberent numerare posse si
discriminis uitandi causa numeratam prius exoluere sibi hic aere eorum ducerent:
et hoc fortasse uerbis ut his magnificis fidem page
fraudibus suis acquireret. quas res nonulli diligentius examinantes amicos si
qui eius familiaritate intemperantius uteretur admonebant: ut quicquam rerum
suarum caueant ei fidere suaque tueantur. ac si quid per imprudentiam dedissent
commodassentue quam primum exigant: nec si opus esset magistratus auxilium ad
sua repetenda implorare erubescant: quae sane monita contemnentes irritati
asperius quam par est amicis succensebant: existimantes magnae huic faelicique
ipsorum amiciciae inuideri: afferebant enim uehementer angi se non posse ei que
uellent impendere: ac si quid dedissent satis eis compertum esse bene ac tuto
collocasse. Quare omnibus qui hospitii eius sodalitate fruerentur eundem animum
esse mirum erat caeteris: cum praesertim ipsius ex uita moribusque tot fradum
argumenta deprehenderentur: ut quidam non dubitarent affirmare magici ferculi
aut carminum ui dementia eis incussa nihil facere aliud cogitareue potuisse quam
quae ipse uellet: Haud etiam si iuberet solea illis pasari nates forte
recusaturos tantae erant tenebrae eorum mentibus obortae: page tribus nanque mensibus mora tracta cum iam nonnullos exhasisset: nec qui
darent alios inuenirent haud longe abesse petri milati nauiumue ex piceno
reditum animaduertens: per quas quoque uerebatur ne doli et fraudes Rauenae
postremo uolaterisque perpetratae innotescerent (omnia enim quae aduersari uoto
suo possent sine intermissione per suos inquirenda curabat) selectos ex amicis
eos qui liberalius secum egissent: credulioresque cognouisset ad caenam uocauit:
ibique suo accersito dispensatore: ceteris uero famulis remotis mentem simulans
quam erga eos haberet: uelle patefacere dixit se per dies aliquot quoad petrus
reuertatur decreuisse quas sibi calabrorum dux pararet insidias supositiciis
page litteris ostensis uitandi si posset causa discedere
(litteras enim ducis ad nostrum quendam ciuem dispensator idem adulterauerat.
Cum scripta queque immutari expresse noscet) sed si petrus forsitan cum pecuniis
interim superuenerit ne quis amicorum eius absentia molestiam incurat ullam.
Scribere fecit eos se uicarios constituere: quibus tanquam sibimet credantur
omnia. Cumque res suas susceperint soluant primum quicquid uictus uestitusque in
usum nomine ipsorum accepisset. Tum petri milato aureorum milia quatuor numerent
quibus aes alienum disoluat: negotiaque sua melius disponat. andreae uero
bracteae inauratae fabri duabus natis mile aurei singulis dotis nomine sunto:
Tantundem et petri ioanis page tingendi magistri natis esto
(ambo et enim ianuenses reliqorumque sodalium plerique sunt). Marci autem
regiensis Ragusinae rei publicae cancellarii eo quod sit uir egregius nec cum
plebe reputandus duabus pariter singulis mille quingenti largiantur. Tibicinibus
uero: ac triremium gubernatori: ioannique rato sericei pani textori: et Damiano
cathapultario: Antonioque sutori donatis prius menstrua stipendia decernantur
donec ianuae Dux iterum restitutus munera eis magistratusque et pro urbis
dignitate et pro eorum uirtutibus impartiatur. Hos enim et quorum familiaritate
uteretur praeter caeteros et quos expilare posset inuenerat. siue ab ipsis
pecuniam quotidie supelectilemque mutuando. seu cuilibet a quo quicquam
acceperat eos fidei ussione obstringendo. ad hunc fere modum rebus compositis
eadem nocte clandestinus lintrem quendam corcurrensium qui ligna pro fornacibus
aduexerat cum meretrice quadam et pusione ac plerisque famulis conscendens:
Petrumque ioannem secum pro interprete ducens: atque non pecunias modo dolo malo
extortas: uerum etiam uestimenta omnia ac potiorem supellectilem auferens
corcurram profectus est tanta festinatione ut lembum conscendenti suppellectilis
uestiumque fascis accelerando in mare allapsus madefieret. Postquam igitur de
eius discessu rescitum est omnes qui aulearia culcitras linteamia uasa: aliaue
domus ornamenta page ab amicis rogati commodauerant agmine
facto sua quisque repetendo domum ueluti expugnatam diripuere. lanii quoque
caupones ac cerdones dispensatore in ius rapto ad ea quae familiae causa ab eis
in dies acceperat. frustra ut petri milati reditum expectarent rogantem
exoluenda compulere: caeteris ex fraudum (ut reor) consciis: qui consulto
remanserant famulis haud reluctantibus: sed si quis de domino inquireret
respondentibus eius se stipendiarios esse quocumque duceret secuturos:
imperataque ut fidos decet executuros: page consilia autem
ipsius penitus ignorare: Eo amplius nostris qui stolida spe semel concepta omnia
haec boni consulebant indignantibus totaque de ciuitate expostulantibus: quod in
ea tanta illustribus uiris iniuria fieret: nec nauigiis prospiceretur nostris
que ob huiuscemodi res indignas ab eius classe capi abducique possent:
prouocando etiam si quibus saecus de eo ac ipsis uideretur deponendi aliquid
placeret alea: ut is ab eo decidat cuius sententia frustaretur. page Inuentus quoque est quidam e nobilibus satis se in eius gratia
auccupanda uersutum existimans: qui petri milati creditori relaxata sibi de tota
summa non magna parte pro eo se uadem constituit. Nec tamen idem re perpacta cum
non nullis aliis tota re clamante ciuitate suspitione exorta suffere potuit quin
corcurram uisendi eum: resque ipsius inuestigandi causa diligentius
proficisceretur: presertim quod petrum milatum redisse nuntiatum interim fuerat:
page cumque nihil attulisset Ragusium eum propter
creditores uenire non ausisse: sed corcurram recta dominum conueniendi causa
quod ibi morant enim stagni audiuerat petiisse. Quo conuenientes cum hospitio
ibi in episcopi atrio honorifice susceptum inuenisset: reuertentiam illi
ampliorem solito exibuere: ne rumori quem de se suscitari ipse quoque audierat:
aegresque se ferre saepius ostenderat credentes de spe decidisse uiderentur. Nec
ullus eorum est ausus de page rebus suis quid esset eum
interrogare. Sed quae a petro didicerant domum postea reuersi pleno ore per
compita praedicabant. Petrum milatum quo esset missus ignorasse: famulo quippe
quem secum duxerat se famulum potius fuisse. Is namque ullo de rebus domini
sermone cum petro in itinere habito constantinopolim ueniens ad imperatoris
aulam ut duceretur confestim petiit: cumque ibi coram secum imperatore loqui
uelle flagitando non impetrasset litteras domini ad eum satrapis obtulit: quibus
perlectis petrum famuli ueluti interpretem quis esset page
interogauere: a quo demum Ragusinum se profitente urbis ne eum rectores
misissent: dominumue an istum noscet quesiere: quae cum negasset. nihil amplius
inquirentes imperatoris litteras ad nebulonem: ipsi quoque de eo forte
ambigentes cum duobus circiter milibus asprium pecuniae illorum famulo dederunt:
quibus acceptis petrum ut quam primum reuerterentur hortatus est: eique se
domini rerum administratores prius conuenire uelle arguenti pecunias uti quas
per litteras sibi dandas illis significasset accipiat: ait istis nihil opus esse
eo quod negocium maius executi forent: nec expectandi eos quando nundum
aduenisset tempus esse. Cum igitur interim petrus a multis eorum qui in litteris
erant nomina quaesisset: page quiue eum instruere quicquam
sciret haud inueniens assensus est. simulque ut profecti erant rediere. His
itaque litteris imperatoris ueluti re ingenti cum quid eis contineretur
inuestigare nunquam potuisset permoti fouere spem pecuniae quamuis allatae non
esset haud desiere: irasci quoque amicis qui iam eos palam deceptos esse
contenderent.donec nauis cum nostris ac florentinis mercatoribus nonnullis ex
piceno rediit: qui aperte dicerent eum (ut in ethruria audierant) antonium esse
quendam monegliam nuncupatum: nebulonem dolosissimum effectum: cum Baptistini
illius fregosi per aliquot ante anos fuisset stipendiarius: qui uir gestarum
rerum gloria summus franchorum maximo apud regem in honore haberetur: Eundem
uero antoninum senis nuperime quod uolateranum inter agrum senensemque pileum
page cardinalatus sibi alatum simulans diuiti cuidam
grandem stabulario mutuatam auferens pecuniam imposuiisset uirgis cesum aiebant.
Haec propter uerba nostri quamquam indignaretur: famulisque qui remanserant
florentinos obiurgantibus eisque uerbera minantibus fauerent: ianuensem tamen
quendam nautam: qui cum Anchonitanorum naui casu ex orientis superueniens
partibus. optime Baptistinum se atque Antonium ante dictos nosce afferebat.
mercede proposita retinuere. Quem cum petrus milatus: petrusque ioannes (ambo
enim se praeter caeteros nebuloni ita tradiderant ut aes alienum contractum sibi
unde disoluere possent nihil relinquerent) corcurram secum detegendi eum causa
duxissent eo die quia famuli quos page inepti factum hoc non
celauere lintre eodem profecti praecurentes omnia domino ut agerentur
nunciauerant egrotatione simulata non sunt admissi. Videns itaque ueterator
egregius rem eo iam esse deductam ut nullus tergi uersandi locus amplius
relictus sit: nocte sequenti palio mutato plerisque cum famulis nauigium quem
paratum tenere curauerat conscendens aufugit: quem nostri custodientes non
deseruere: sed ut ipsos una secum abire permitteret: uix impetrantes supplices
ipsum eorum uti misereatur fortunae cum nihil eis reliqui esset orauere: quibus
ille bono uti animo essent hortatis: non enim se beneficia ab eis accepta cum
page tyranniden recuperauerit obliturum: mirumque
inmodum quod non habeat quid eis modo pro laboribus eorum donet angi. Aureum
unum scissum pro redeundi impensa proiecit.ultimoque eos ragusini agri littore
exposuit Petro etiam milato ueste quam ex suis agnouerat commodam eam cum
saeuisset hiems futuram dicens detracta. qui omni spe amissa: nauta ianuensi cum
ipsum ostendere ei non potuissent corcurre recepto merentes domum reuersi sunt
omniaque page uti euenerant suis narauere. quorum sane qui
adhuc dicerent non defuere circumscriptorem eum minime esse si abdita contemnens
oppida iadram uel uenetias recta proficiscetur. Quibus rebus diu mecum
cosideratis quam fuerit temeraria nebulonis huius audatia quam stolida
nonnullorum pertinatia: quam denique crassa lachromensis abatis negligentia:
quam ceterorum quoque innanis petulantis satis admirari nequeo: non enim eorum
dumtaxat quibus imposuit perstrinxit oculos: uerum etiam stupiditatem quandam
manifestas permissus tot inter obtrectantes machinare falacias omnibus incussit.
Nec tam dolo malo aureos quibusdam mille circiter ablatos indignandum est: quam
temerario facinore ita audacter palam perpetrato impune eum cum uoluerit
discesisse: uerbaque uniuersae ciuitati posse iactari se dedisse.
|