Gundulic, Fran LucijanCrijevic, Ilija (1451/2-1505; 1463-1520) [1490, Dubrovnik]: Baptistinus, versio electronica, 13 versus, verborum 3401, ed. Dora Ivanisevic Petra Sostaric [genus: prosa oratio - novella; poesis - epigramma] [numerus verborum] [gondol-f-bapt.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quae uerba Petro animum diuitias per compendia querere (ut in adulterato prius
argento indicauerat) properanti labefactauere: fortunaque in huiuscemodi uirum
fauente credens incidisse: negociatione omissa Francisci cuiusdam qui cum eo
uenerat licet consanguinei fraudum tamen ut quidam ex perspectis signis iam tum
suspicauere conscii suasu hospitio ueteratorem cum omni famulatu suscepit: qui
explorata illico diligenter urbis conditione: non nullos Ianuenses incolas
maechanicos audiens: ad se uocauit: eisque notiora ante aliqua interogando
calidae tentatis: quis esset: resque suas patefacere in oculto uelle simulans
suis quasi ciuibus confidens: dixit se Baptistinum perini illius campi fregosi
principis clarissimi esse filium: qui dominus olim patri succedens ianuae
quattuor annis praefuisset. Aduentusque sui eandem causam quam petro dudum
exposuerat pretexens cuncta que dux idem gessisset iactabundus enarrauit: quae
ipsi quoque haud obliti patriae pleraque scirent: eique dediti post discessum
inuestigassent. Omnia enim (ut postea compertum est) gesta Baptistini secretaque
eo quod ex militibus eius fuisset familiarissimus nouerat.
page

|