Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

C. V. DE PAUCIS ILLYRIORUM NOMINIBUS

Vel caeli malitia vel nationis negligentia vel ut civili quodam ac sociali inter se motu et livoris innato stimulo id Illyriorum accidit populo, quod Plinius refert. [ERROR: no reftable :]Illyriorum natura Populorum, inquit, Illyricorum pauca effatu digna ac foelicia nomina. Inter caeteros tamen et complures Diocliciani [ERROR: no reftable :]Dioclicianus nomen imperio fuit dignum, quem Dalmatam fuisse omnis testatur historia, quamvis in Christi martyres fuerit crudelissimus. Et Caius Dalmata [ERROR: no reftable :]Caius papa foelicissimum assecutus fuit nomen, quandoquidem summum tenuit pontificatum. Hic inter caetera sacram vestem, qua in sacris solennitatibus utitur levita et in pontificalibus antistes, a patria appellavit Dalmaticam. Quid dicam de Hieronymo, [ERROR: no reftable :]Hieronymus qui omnes ecclesiae doctores praestitit elegantia Graecam callens literaturam et Hebraicam et omnium divinarum rerum tenens scientiam? [ERROR: no reftable :]laus Hieronymi Vir profecto eximia vitae sanctimonia et divinis clarescens miraculis, de quo meus poeta Zovenzonius [ERROR: no reftable :]Zovenzonius cecinit:
Caldaeos Graiosque patres patresque Latinos
Ingenio vicit Dalmata Hieronymus,
22 quem Itali praesertim Illyriis auferre conantur, consyderata gentium modernarum infoelicitate arbitrantes fortasse Dalmatiae spinam non potuisse huiusmodi produxisse rosam pulcherrimam. Pudet me et dictum Appiani [ERROR: no reftable :]Appianus referre, qui ait: Illyriorum natio ad Philippi et Alexandri usque tempora potens habita nunc adeo eviluit, ut nullo cognomine superesse iam videatur.

Vade retro

Vade porro


Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.