Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

C. XIIII. DE LOCIS SIBENICI INTRA MUROS

Nonnulla sunt intra urbis moenia memoratu digna. Castellum [ERROR: no reftable :]Castellum imprimis in colle tamquam in specula fabricatum. Arx [ERROR: no reftable :]Sibenici quidem turrito et fortissimo muro circumsepta et oppugnationem minime reformidans. Intra quod vetustum extat sacellum, nuper intimo tantum ornamento novatum, ubi Christi matris figura celeberrimis clarescit miraculis.

Est quoque inferius ad forum et ad aream Veneti vexilli alligero leone signati et ad episcopium et praetorium basylica, [ERROR: no reftable :]Basylica quae miro artificio, ut arbitror, nostro saeculo surgit Iacobo maiori, Christi apostolo, dicata.

Sunt et primariorum ordinum in religione constructa coenobia. Sunt et aedes nobilium civium pro Dalmatica conditione satis amplae et honestae.

Fuerunt et nostra memoria concives, qui eruditione claruerunt [ERROR: no reftable :]Eruditi theologiae, philosophiae, poeticae, oratoriae, iuris pontificii et iuris Caesarei, quorum ingenia saepius ipsa etiam fuit admirata Italia, quae mater studiorum dicitur et magistra morum.

46
Vade retro

Vade porro


Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.