Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Habet Sibenici civitas agrum fertilem, quem vario appellat nomine, quod diversis in locis sit consitus. Est namque ager inferior [ERROR: no reftable :]Inferior ager et ad ortum ulterius ager Hiliscus. [ERROR: no reftable :]Hiliscus Est praeterea ad septentrionem superior [ERROR: no reftable :]Superior et supremus [ERROR: no reftable :]Supremus et ad occasum ager Lucanus. [ERROR: no reftable :]Lucanus Inferior vero non longe a phano Laurentii habet locum vocatum maceriolas, ubi Noricum [ERROR: no reftable :]de Norico nostro oppidum erat et ab eo Noricus portus ubi salis copia conficitur. Et ad [h]ostium eius Crappanum [ERROR: no reftable :]Crappanum insula plana, in qua coenobium est fratrum sub observantia divi Francisci degentium. Est et in superiori agro Noricus mons in loco vocato Nucetum. In supremo vero et Lucano plurima antiquitatis reperiuntur vestigia in aere et argento et auro et marmore.

|