Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

C. XI. DE AGRO SIBENICI

Habet Sibenici civitas agrum fertilem, quem vario appellat nomine, quod diversis in locis sit consitus. Est namque ager inferior [ERROR: no reftable :]Inferior ager et ad ortum ulterius ager Hiliscus. [ERROR: no reftable :]Hiliscus Est praeterea ad septentrionem superior [ERROR: no reftable :]Superior et supremus [ERROR: no reftable :]Supremus et ad occasum ager Lucanus. [ERROR: no reftable :]Lucanus Inferior vero non longe a phano Laurentii habet locum vocatum maceriolas, ubi Noricum [ERROR: no reftable :]de Norico nostro oppidum erat et ab eo Noricus portus ubi salis copia conficitur. Et ad [h]ostium eius Crappanum [ERROR: no reftable :]Crappanum insula plana, in qua coenobium est fratrum sub observantia divi Francisci degentium. Est et in superiori agro Noricus mons in loco vocato Nucetum. In supremo vero et Lucano plurima antiquitatis reperiuntur vestigia in aere et argento et auro et marmore.

Verum, ut agri Hilisci agro Traguritarum contermini percipiatur conditio, intelligendum primo, quod Hilis sit promontorium Diomedis [ERROR: no reftable :]Hilis promontorium et, ut alii referunt, pene insula Plinio teste. Bocchatius [ERROR: no reftable :]Bocchatius vero dicit: Diomedes est promontorium in Dalmatia, liĀ° De montibus. Bubus [ERROR: no reftable :]Bubus Insula autem est insula Tragurio adiacens et ab eo ponte tantum disterminata. Quibus compositis agrum istum Busyliscum vulgus appellat. In quo quidem agro subiecta Sibenicensi diocesi est illa Tariotarum antiqua regio, ut Plinius [ERROR: no reftable :]Plinius scribit, et castellum Tariona, [ERROR: no reftable :]Tariona ubi 38 nunc divi Baptistae templum stat in cacumine.

Vade retro

Vade porro


Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.