Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous SubSect

Next SubSect

IX (1) Hæc ità mecùm animo volvens Lotyrim versùs itineri me accingo, acceptis opportunè mandatis, quibus in Ditionibus Transarulanis grave mihi negotium committebatur;

(2) cumque Mediosylvam delatus essem, ad Aquilæ signum divertens in Achatem incidi, germanâ fide, & antiquâ consuetudine mihi familiarem, ex quo pro more sciscitanti, quid novi? plurima retulit,

-- 9 --

quêis protinùs fidem adhibere vix sustinui, quot enim novorum fert seculum nostrum corruptores!

(3) Mendaciorum propolæ sunt, non scriptores, qui novis, ut libet, addunt, demunt, aut minuunt, vel pro partium affectu assuunt malevoli novellarum sarcinatores, ità ut insons Mercurius non tantum in aulis, sed & in rusticorum popinis, aut triviis, & nundinis hebdomadalibus mendaciloquus, aut Thersites passim vapulet, accedit quod barbatuli scribæ, nescio quibus parergis, & barbaris phrasium phaleris verba crispent, aut tonsorum more Barbas in acumina torquentium, dictiones mille modis crucient, aut peregrinis linguarum centonibus papyrum impleant, qui cùm linguarum nullam plenè calleant, inspersis quandoque ineptè vocabulis linguarum omnium periti censeri volunt;

(4) Hæc dum pro innato candore repono, placuit Achati ingenua sinceritas, ac sincera simplicitas; unde multus inter nos de præsenti rerum crysi sermo, eóque liberior, cùm nemo adesset, qui verba ad bilancem examinaret, aut in sequiorem obliquata sen

-- 10 --

sum, alio quàm prolata fuerant animo, interpretaretur. Mirabamur immodicam Rutulorum dominandi libidinem, Orbis universi dominatum sibi pollicentium;

(5) Vetus equidem ajebat Achates, ac jam pridem insita mortalibus potentiæ cupido[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 2. histor. eaque cunctis affectibus flagrantior est[ERROR: no reftable :]Idem Lib. 15. annal. at suos habent regna periodos: & cuncta mortalium incerta; quantóque plus adeptus foret, tantò se magis in lubrico stare dicebat Tiberius apud Tacitum[ERROR: no reftable :]Lib. 1. annal., nec unquam satis fida potentia, ubi nimia est[ERROR: no reftable :]Idem histor. Lib. 2., quare retrogradam tandem ominor illorum fortunam, fato potentiæ rarò sempiternæ: mihi enim, prosequitur idem author, quantò plura recentium, seu veterum revolvo exempla tantò magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis observantur, quippe famâ: spe: imaginatione, potiùs omnes destinantur imperio, quàm quem fortuna in occulto tenebat.[ERROR: no reftable :]Lib. 3. annal.

(6) Interrupi plura dicentis sensa, & ut cibis intereà mensæ illatis in os ingerendis aliquid spatii concederet, rogavi, dum no

-- 11 --

cte sensim ingruente cœnam appetebat stomachus, vel ut novorum quibus scateret Panoplia, optimo ciborum condimento per intervalla quidpiam misceret, pretiosissima omnium hæc fore analecta.

(7) Cumque mali Punici mentionem injicerem, illud præ Ascanio Turni Nepoti destinari quidem ajebat, at Æneam cum Ascanio suo, jure merito nec ludi se porrò, nec illudi passurum, quomodo enim ferat ludibrium insolens contumeliæ animus.[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 2. histor. Justum siquidem est bellum quibus necessarium, & pia arma, quibus nisi in armis spes est.[ERROR: no reftable :]Livius Dec. I. Lib. 9. c. 1. Hinc sibi dictum putabit, quod Mutianus olim Vespasiano inculcabat,[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 2. Histor. torpere ultra, & perdendam rempublicam relinquere, sopor, & ignavia videbitur, etiamsi tibi quàm inhonesta, tam tuta servitus esset.

(8) Quæ cum concitatiori spiritu profatus esset Achates: ad Achillis molimina sermonem deflexit; cujus in agnoscendo Turniadæ præcipitantiam ipsis etiam hostibus non minùs lætam quám inexpectatam juste reprehendebat: ajens, quòd adeo festinatis

-- 12 --

consiliis plerumque judicium aut planè desit: aut citò pereat,[ERROR: no reftable :]Barclai: in icon: anim: c. 10. nec ullam rem magni discriminis adeò inimicam consiliis esse, quàm celeritatem, cùm eam semper pœnitentia, sed eadem sera & inutilis sequatur,[ERROR: no reftable :]Livius c. 32. Lib. 31. adeò ut præcipitantia in consiliis sit stulta, ac infelix temeritas, [ERROR: no reftable :]Idem: Lib. 22. c. 38. hinc ut plurimùm evenire quòd consilia calida & audacia primâ specie quidem læta, tractu verò dura, & eventu planè tristia sint,[ERROR: no reftable :]Idem: Lib. 35. c. 32.

(9) quare oportuisse potiùs rerum arbitrium ad se trahere, vicinorum potentiâ: & præsidiis suffultum; quorum amicitiam colere præstabat, quàm eidem renunciare, siquidem externorum amicitia optima regnorum felicitas; imò custodia, ne audeat hostis varia nobis tendere retia, teste Bruneman:[ERROR: no reftable :]in tract. de pace polit: dissert. 10. §. 8 adeò ut satius fuisset Achilli Tiberium imitari, cui uti callidum ingenium: ità anxium judicium erat.[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 1. annal. Proindeque omnes, qui magnarum rerum consilia suscipiunt, æstimare debere, an quod inchoatur reipublicæ utile: ipsis gloriosum, ac prom

-- 13 --

tum effectu: aut certè non arduum sit?[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 2. Hist. tametsi enim libertas, & salus publica prætextaretur: neminem tamen fuisse, qui non fucatas rationes: & remedium pejus ipso malo agnosceret: & palàm ediceret



(10) Omnia securi pro libertate feremus,
Sed libertatem contemptâ nemo salute
Sanus amat: neque enim certæ susceptio cladis
Quam vitare queas, nisi cum ratione salutis
Libertatis amor, sed gloria vana putanda est.

(11) Remotâ interim mensâ, stando inter pocula diutiùs mecum conversatus Achates, plura recensuit de monte Dolba â Latinis animo non minori, quàm fortunâ superato, de singulari Æneadarum in Magna Hesperiâ felicitate, præcipuè verò de armorum peritiâ, & fidelitate Hannibalis Italici, suo cùm Asdrubale, plurimis in Hungarico bello experimentis, vulneribus & scientiâ militari insignitis; Perjucundum erat intelligere, quantâ celeritate flumina navium patientia

-- 14 --

pontibus impunè junctis transierint, quàm bellè hoc in bello Cæsareanis succedant omnia, causæ æquitatis animatis;

(12) sine prodigio & ope Divorum hactenùs gestum nihil: alteram ab his laudem præclarò belli Ducum ductui tribui, carptos ad locum cognominem Rutulos, audacia & belligerandi arte conspicuos, cæsa insuper quatuor millia, quos Ulysses in Æneadas eduxerat, Dux alioquin consilio valens, & Timocleæ favore potens, cùmprimis autem astu, ac vafritie, magno in acie adjumento, insignis, quem Hannibal maturo consilio, ac celeritate ingenij prævertens, cedere coëgisset, cujus inopinus Monecræ ingressus bis mille Rutulorum desideratis, & ipsomet Ulysse in Urbe capto, immortali dignus gloriâ, nec non prodigiosa equitum rapto vivere assuetorum Meladioni invasio, & innoxius ex Urbe regressus extollebatur, aliaque complura, etiam ab hostibus alienæ infensis gloriæ, laudata;

(13) quamvis & nonnulli gloriâ in temeritatem versâ de laude quidpiam decerpere laborârint, invidiâ virtutis umbrâ, ut fit, semper herôum præclara fa

-- 15 --

cinora, ceu mordaci tineâ arrodente; Neque dissimulabat opinione vulgi lentioris successûs in Hesperiâ Majori perduellem Thebanum Ducem occasionem dedisse, Dardanos magis armorum minis & fortunatis successibus turgidos, quàm armis formidabiles se reddere, circumvolitare litteras verbis, non itidem factis gravidas, tot mille in chartis scribi, sed non conscribi milites, Æneæ aulam ad arma conclamasse, re fermè jam conclamatâ, opportuisse vivente adhuc Locaro, & annuente, vacuam proffessionem ingredi potiùs, quàm aliorum præventione delusum se conqueri, & post vulneratam causam remedium quærere, nunc velociùs longè calamos, quàm gladios stringi, integris fraudum phalangibus Æneam circumveniri, & complura similia vulgò sparsa, cui arcana consiliorum, & recondita Aularum secreta incomperta sunt; Spectamus enim, quæ coràm habentur, abditos Principum sensus exquirere illicitum, & anceps, nec ideò assequâre.[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 6. annal.

(14) Porrò erat intelligere, quâ ratione Lahondi, & Trenovantini suis in [16] portubus ingentem navium numerum construant, ad Ascanium in Tagopolim deducendum, cui extremo virium conatu, pulso Turniade mali granati coronam, seu Dyadema evincere, ac deferre moliantur, Ascanio indignè ferente, jus omne sibi præreptum fictis Testamenti tabulis altero verò ut tempore priorem, ità & jure potiorem se esse contendente, adeò ut geminam partem unicus, qui litem serit numerus inter se collidat, an quintus præferendus tertio, vel tertius quinto?

(15) Interim Mantuam Carpetanorum Turniadi homagium præstare jussam, plures jam post se Civitates ac Provincias traxisse, ex Dardanorum parte metuendum, nè protractiore suâ morâ adito nunc regno hosti magis se firmandi tempus concedatur;

(16) Intereà tamen Legirim ac Cohorniam occupatas, quarum Præsul & Princeps pernicioso fratris exemplo, & fallaci Grakij sui consilio circumventus, Turni partes inter primos secutus, omnibus exutus, eóque redactus sit, ut alimentis â Turno parcè subministratis, pane tribulationis, ceu titulo mensæ contentus vivere cogeretur, hæc fausta! post quæ tri[17]stiora nunciabat mortem videlicet insignum belliducum: inter quos facile eminebat junior Montevaudii Princeps, de quo verè dici poterat, quod olim Tacitus[ERROR: no reftable :] In Vitâ Agricolæ. de Agrippa: Quamquàm medio in spatio integræ ætatis ereptus, quantùm ad gloriam, longissimum ævum peregit; quippe vera bona, quæ in virtutibus sita sunt, impleverat.

(17) Narrabat insuper Conradiniam miserè devastatam, Blaviamque noto strategemate in Obiorum potestatem venisse, cui suprà millesimum Septingentesimus secundus minus felix annus extitit: Quippe sextus idus Septembris ibat, qui quintam inter sextamque horam matutinam civitatis portas hosti aperuit, beneficio nebulæ non animadverso, quæ nebulones texerat, & quid Marti, dolo, vel arti impervium?

(18) portam ab anseribus dictam, viri aliquot subibant, ab anseribus tamen ad servandam Civitatem, ut olim Romanum Capitolium non proditi; nonnulli mutatis vestibus mentiti sunt, fæminas, quæ sub schemate mercium venalium Achillis fidem prostituant: & quia conatui deerat germa

-- 18 --

na sinceritas, puduit esse viros. Primus aratri rallum humeris portabat, sequentibus binis fructuum portitoribus, ad quos nimis præcoces, ac sanè acerbos Civium dentes obstupuêre. Qui tùm excubiis præerat, fraudem subodoratus, primò ingredientem aggressus est, sciscitatus ex eo, quæ in Urbem vocarent negotia? Ad quæ inter mutuas, sed paucas verborum altercationes, dente aratri valido ictu in caput interrogantis impacto tàm solidè respondit, ut exanimi similis in terram prostratus, ceu stratus humi bos procumberet, vigile propiùs adstante sclopi glande trajecto, augebatur paulò –

(19) post vi factâ in Urbem se infundentium desultoriorum numerus, duce protribuno Legionis Pistorviro, qui epistolam Achillis sui manu præferens in Urbem ingrediendi potestatem sibi fieri postulabat, verùm ne pedem ultrà moveret, aliquantùm inhibitus est, duobus equitibus subitariis globo ex equo dejectis, quare reliqui Civitatis vigiles plena hostilium scloporum explosione impetiti sunt, hâc in armorum perturbatione ipsomet Pistorviro á

-- 19 --

suis glande interempto, qui impiæ fraudis architectus illicò sensit non favere cælum dolis & fallaciis, ut servus nequam doceret Dominum, quid sibi aliquando contingere posset.

(20) Ingens erat vis Obiorum militum pleno agmine ingressum urgentium, ut portam militari furore, ac Martio impetu captam occuparent, & propugnaculum ab Jstri portâ usque ad alteram protensum juris sui facerent, secutâ demùm â prandio pactitiâ submittentium se deditione, & civitate armis exutâ, Obij portas omnes & valla sui juris fecêre, nec cives frustrà timuêre, nè malè pransi, fortè pejùs adhuc cænarent.

Previous SubSect

Next SubSect


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic