Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous SubSect

Next SubSect

XXXII (1) Dúmque Petrobonus dispositis in nostram potiùs perniciem duorum majoris formæ tormentorum machinis formidine plenus, Obiorum reditum præstolatur, supervenêre patentes litteræ â Terheisio summo rei tormentaria Magi

-- 63 --

stro ad Lotyrenses datæ, quibus universis ad vim si non inferendam, saltem repellendam animos inspirabat, donec Ipsemet cùm exercitato armis milite, quàm primum se conjungeret,

(2) inter hæc Duce Linhenio Arx quóque Bergherena munitarum faucium facile Princeps recuperatur, & paulòpost Terheisius cùm delecta militum manu Castra hostium ad Campo-Lacum adhuc hærentia aggredi statuit, & Achillem iter domum relegere coëgit, ubi certè mansisset meliùs;

(3) memor triti illius adagij facilem tandem esse in Lotyrim ingressum, ast regressum perquam difficilem; hinc damno suo didicit omnia inconsulti impetûs coepta initijs valida, spacio languescere.[ERROR: no reftable :]Tacit. Histor. Lib. 3. Initia quippe conatûs secunda, sed non diuturna.[ERROR: no reftable :]Idem annal. Lib. 6. Et quis credidisset, Regionem paucorum dierum spatio in hostium potestatem redactam, intrà bimestre sibi restituendam, & ábsque notabiliori damno deserendam? an non portentum, & eximium cæli beneficium? pau

-- 64 --

culos duntaxat Pagos ignibus eversos, cæteris omnibus intactis ab hoste relictis, qui in discessu alioquin promiscuo furore in obvia quaéque sævire consuevit, at solus è malis elicere bona Deus novit; an non Achilles tot victoriarum lauris & palmarum segetibus illustris in ingressu suo illud Julio olim familiare effari potuit, veni, vidi, vici, at Numinis providentia prævenit, prævidit, & ut viles rustici vincerent, evicit; adeò ut Achilles sibi vendicârit, quod olim Tacitus de Ottone memoriæ reliquit: quod videlicet duobus facinoribus, altero egregio, altero flagitiosissimo, tantundem apud posteros bonæ famæ meruerit, quantum malæ,[ERROR: no reftable :]Lib. 2. hist. at multò deformius est amittere, quàm non assequi laudem,[ERROR: no reftable :]Plin. jun. Lib. 8. epist. ult. nec mirum talia consilia tales sortiri exitus: eò quippe felicitate perveniunt, ut rideantur,[ERROR: no reftable :]Idem Lib. 7. ep. 29. dum suum cuíque decus posteritas rependit.[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 4. annal.

Previous SubSect

Next SubSect


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic