Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
(8) Petrobonus autem intellecto tria hostium millia Cirlensi in campo collecta
spectari, ratus innotuisse hostibus, quo statu res nostræ versarentur, abjecto
protinùs animo jamjàm de cremando ponte & subducendo milite ad interiora
montium, consilia inire, átque fugam Ipsemet meditari cæpit, adeò ut si Achilli
consilium, aut animus non defuisset revertendi, majus longé periculum, quàm
unquam aliàs Oënovallensibus institisset, verùm Supremi Numinis providentiâ,
& hostium cæcitate factum est, ut hi plus sibi de nobis metuentes de egressu
potiús, quàm regressu solliciti essent; rati naturaliter recedere, quod
procedere non potest.[ERROR: no reftable :]Paterc. Lib. 2. Histor.

|