Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous SubSect

Next SubSect

XXI (1) Addebat stimulos, novum hoc jugum excutere meditantibus superveniens ex Hesperiâ Magnâ nuntius, ad Lafinium Monadense cæsis Rutulis locum in Latinorum potestatem iterùm receptum;

(2) accessit ad exacerbandos incolarum animos Obiorum simul & Rutulorum petulantia, qui in circumjecto Oënivallensium districtu ingenti Colonorum damno pabulum undíque prodigâ nimis, & audaciori falce messuerunt;

(3) Pontopoli intereà ter gemini Dycasterii assessoribus, ut plurimùm suis se Officiis abdicantibus; Nonnulli tamen, præcipuè quibus cura ærarii publici com

-- 42 --

missa fuerat, certo pacto & salvo anteriori juramento, se in administratione redituum porrò fideliter versaturos stipulatâ manu promittebant: quod ab Ipsis, & iis, qui â secretis erant, eum in finem consultò factum, ut ratiocinia & universa Chartophylacia in illorum potestate remanerent, & hostium manibus subducerentur, aliàs ingenti posterorum damno facilè distrahenda. Hoc tamen Ipsis postmodùm vitio versum ab iis, quibus volupe erat invenire, quod in aliis criminarentur, quò proprios errores faciliùs obvelarent: ecquid inde respublica detrimenti cæpit? quid utilitatis provenerit, in propatulo est.

Previous SubSect

Next SubSect


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic