Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous SubSect

Next SubSect

XVII (1) Quam obliquo hæc lumine Lotyrenses spectârint, satiùs est cogitare, quàm scribere, cui enim non doleat hostem in gremio videre, quem in angustis faucibus & aditu nec pugna, nec arma examinârunt,

(2) quid ad hæc binæ insuperabiles bello Arces? & non situ tantùm & arte munitæ, sed & rerum omnium copia multos in menses suffecturâ instructæ? aut meliùs dixerim, quid ad hæc Propugnatores? quorum fidei, & custodiæ concreditæ fuerant? aut demùm quid ad heac Illorum Promotores? qui homines arcium gubernio præfecerant, qui saniorum Judicio ejusmodi muniis impares eránt, adeò ut eventus

-- 38 --

comprobârit, verum esse, quod pridem Cominæus [ERROR: no reftable :]Lib. 6. c. 4. monuit, lethale rei publicæ signum censeri, ubi nulla selectûs idoneorum Officialium cura: e contrà Neronis etiam dominatus ex eo laudabatur, quod Corbulonem militæ præposuerit, & videretur NB. Virtutibus locus patefactus[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 13. annal.

(3)

Muros hostis habet! Lotyris audis?
Audis! imò vides! tuo fovésque
In sinu, Patriæ malum perenne;
Quales Marspiter & furens flagello
Mavortis soror excitat furores?
Nam terror, timor, agmen & pravorum
Succedit genus improbum, trahítque
Currum Numinis ira Martialis.
Faxint sydera! gemmeâ ut quadrigâ,
Nostras aurea pax revisat oras!

Previous SubSect

Next SubSect


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic