Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
XVII (1) Quam obliquo hæc lumine Lotyrenses spectârint, satiùs est cogitare, quàm scribere, cui enim non doleat hostem in gremio videre, quem in angustis faucibus & aditu nec pugna, nec arma examinârunt, (2) quid ad hæc binæ insuperabiles bello Arces? & non situ tantùm & arte munitæ, sed & rerum omnium copia multos in menses suffecturâ instructæ? aut meliùs dixerim, quid ad hæc Propugnatores? quorum fidei, & custodiæ concreditæ fuerant? aut demùm quid ad heac Illorum Promotores? qui homines arcium gubernio præfecerant, qui saniorum Judicio ejusmodi muniis impares eránt, adeò ut eventus comprobârit, verum esse, quod pridem Cominæus [ERROR: no reftable :]Lib. 6. c. 4. monuit, lethale rei publicæ signum censeri, ubi nulla selectûs idoneorum Officialium cura: e contrà Neronis etiam dominatus ex eo laudabatur, quod Corbulonem militæ præposuerit, & videretur NB. Virtutibus locus patefactus[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 13. annal. (3)
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome]. |