Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous paragraph

Next paragraph

(8) Verùm ad narrationem hâc digressione non nihil interruptam redeundo, silentio haud prætermittendum est, quod dubio adhuc rerum statu Parisinus Drolonius conspicuam Catapultariorum turmam cùm venatoribus suis eleganti sanè apparatu spectabilem duxerit, laboranti Rotamontio suppetias laturus, quòd etiamnum haud exiguo hostium damno fortiter rem agere spargebatur, quo etiam mille Wichevalensium pergebant, quibus tamen altero manè Parisini milites spe citiùs reversi, obviam facti Rotamontium se dedisse nunci

-- 34 --

ant, ubi pridiè sub horam secundam ultrò citròque datis, acceptísque conditionibus pactum, ut miles nationalis positis armis, & tercenti stipendiarij Celerinæ Legionis usitato militiæ more Arce decederent;

Previous paragraph

Next paragraph


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic