Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous paragraph

Next paragraph

(7) Verè fama malum, quo non velociùs ullum! scintillæ non absimilis, quæ aridum fomitem ignis capacem nacta cùm sui quidem propagatione, sed non absque complurium aliorum læsione longiùs evagatur, ità fama si in malevolum ora eam deferri contingat, ocyùs arrepta in aliorum perniciem latissimè diffunditur. Gratum erat permultis é famelicâ Ganeonum turbâ, si sacra profanis miscerentur, & omnia susque dèque verterentur, utpotè qui cùm rebus vel lusu, aut potu perditis, è suo haberent nihil, ex insidiis ad aliena rapienda prompti vigilabant; Undè minæ, expilationes, ac domuum eversiones intentatæ, proindeque scelus fuit, locupletem esse, & qui dives erat: apud ejusmodi raptores, & fecem populi statim proditor, & Obius audiebat, qui, cùm omnia perdidissent perdita appellabant prodita, ut sub fucato proditionis nomine perderent, quos opes prodidissent; undè Trucimontanæ Arci é solâ reconditi ibidem Thesauri famâ, grave periculum imminebat, cui vitando etiam post hostium discessum longo tem

-- 33 --

pore præsidiario milite contrà suarum partium asseclas, & ejusdem Patriæ inquilinos, prædæ inhiantes opus erat, qui eó temeritatis processêre, ut super redimendâ direptione secum pacisci postularent, & quod mireris, nemo erat, qui coërcendis ejusmodi insolentijs remedium quæreret, cùm tamen teste Fam: Strada[ERROR: no reftable :]De Bell. Belg. Decad. 1. Lib. 2. nihil in regno tam periculosum sit, quàm si Populus addiscat in Superiores palàm obniti, & non modò impunè sed & feliciter dissentire.

Previous paragraph

Next paragraph


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic