Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
-- 22 -- (3) Interim angustissimas Lotyris fauces, arctosque aditus majori exercitui
vix penetrabiles, minori verò resistendo utique pares contemplatus ex unâ parte,
ex alterâ veritus sum, ne nimia sui securitas, & destituta milite
conductitio, ac commeatu necessario, & (deficientibus propriis viribus) ab
aliis propemodùm temerè neglecta hæc regio, atque parùm inter se consentientes
incolarum animi, & complura similia, hîc satiùs reticenda, hostibus ad
ejusmodi expeditionem animos & ansam præberent, haud ignaris neminem
celeriùs opprimi, quàm qui nihil timeret, & frequentissimum initium
calamitatis esse securitatem[ERROR: no reftable :]Paterc. lib. 2. Histor. & si
vicinus præsumitur scire facta vicini, vix latere potuit Achillem haud adeò
dispar rerum status ab eo, quem refert Tacitus,[ERROR: no reftable :]Lib. 2. Histor. continua inter
primores discordia: non mos: non jus: deterrima quæque impunè: inter patres
plebemque certamina, &c.
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
|