Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous SubSect

Next SubSect

-- 21 --

XI (1) Cùm ergò peractis alibi negotiis, delicias inter pacis bellique securus Pontipoli considèrem, quò universam familiam, & supellectilem Reginoburgo avocaveram [: postquàm Achilles eidem excidium comminatus esset, nî militem suum intra möenia reciperet, promissâ Areopago, sed malè securâ, ac parùm profuturâ libertate :] rumor incerto authore allabitur, Achillem omni cùm exercitu ad capiendam Drusam moturum; majorem autem alii novis fidem habebant, quæ Lotyrin armis peti certò nunciaverunt,

(2) spem ergò inter & metum positus deprehendi me Charybdim evitaturum in Scyllam incidisse, & dum unum subterfugere parabam, majora adiisse pericula. Adeò verum est, quod pridem Livius[ERROR: no reftable :]Lib. 8. c. 24. monuit fugiendo fermè in media fati rui, & teste Vell. Paterc.[ERROR: no reftable :]Lib. 2. c. 57. inevitabilis fati vis, cujuscunque fortunam mutare constituit, consilia corrumpit; neque deerant, qui identidem occinebant aliud Virgilii monitum Heu! fuge crudeles terras: fuge littus avarum!

-- 22 --

(3) Interim angustissimas Lotyris fauces, arctosque aditus majori exercitui vix penetrabiles, minori verò resistendo utique pares contemplatus ex unâ parte, ex alterâ veritus sum, ne nimia sui securitas, & destituta milite conductitio, ac commeatu necessario, & (deficientibus propriis viribus) ab aliis propemodùm temerè neglecta hæc regio, atque parùm inter se consentientes incolarum animi, & complura similia, hîc satiùs reticenda, hostibus ad ejusmodi expeditionem animos & ansam præberent, haud ignaris neminem celeriùs opprimi, quàm qui nihil timeret, & frequentissimum initium calamitatis esse securitatem[ERROR: no reftable :]Paterc. lib. 2. Histor. & si vicinus præsumitur scire facta vicini, vix latere potuit Achillem haud adeò dispar rerum status ab eo, quem refert Tacitus,[ERROR: no reftable :]Lib. 2. Histor. continua inter primores discordia: non mos: non jus: deterrima quæque impunè: inter patres plebemque certamina, &c.

(4) perpendebam insuper nihil tam altum naturam constituisse, nihilque tam angustum, quò virtus, aut fraus eniti, vel Plutus perrumpere non posset, sic Hannibalis mor

-- 23 --

daci aceto, & Julij virtuti, Macedonisque felicitati durissima montium capita in ceræ modum cessisse, ad hæc fraudulentos esse nonnumquàm Officiales, perfidos, ac venales, quorum fauces auro potabili imbibito, viarum fauces transeuntibus laxare nossent, nec deesse quibus non fides in Patriam, sed vel animus, vel scientia militaris ad arces propugnandas abesset, prout persæpè vehementer in rempublicam ab iis delinquitur, qui clauso licet Jano belli imperitis, & non gladio sed calamo assuetis, imò & aurigis suis munia militaria conferunt, bellum nomen adjectivum esse opinantes. Quin imò viri alioquin prudentissimi, ut notat Plin. jun.[ERROR: no reftable :]Lib. 3. Epist. 11. honesto quidem: sed nocuo in errore versantur, quod pluris amicos suos quàm sint, arbitrentur.

Previous SubSect

Next SubSect


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic