X (1) Capta igitur fraude tam opulenta, ac potens Urbs
Blavia octavo Septembris, qui Natalibus Beatissimæ Virginis Sacer erat, ut quæ
Jllam non coleret, Virginem modò simul & Dominam venerari disceret, &
Civitas Virginem inter Fortalitia se jactans, Virgo esse desineret, sicque cùm
natâ Virgine Blaviæ libertas denasceretur.
(2)
Siccinè tam misero cecidisti Blavia casu!
Cùm Virgo nata est, Urbs opulenta cadis.
-- 20 --
Virgo oriens dedit occasum, atque Eadem dabit ortum.
Dic: fuit, est, & erit Virgo MARIA mihi!
(3) Expleto quippe biennio Blavia expeditionis Vabaricæ initium dedit &
finem. Bello interim adeò temerè cœpto prætextus quærebatur, unde simplicioribus
impositum Religionem periclitari, hinc preces & oblationes Deiparæ factæ: at
non lilium inter spinas: sed spinas inter lilia quæsierat Achilles, quorum in
odorem cœcus currebat, & quoniam prudentioribus abunde perspectum erat, Ipsi
non adeò cordi esse Reginam Cœli, quàm Regnum terræ, alia armorum causa
obtendebatur. Confrania nempè & Conradinia fracti fœderis, aut illusorii
tractatûs reæ agebantur, quasi verò fideles hi Circuli fecissent circulum
vitiosum, dum ut membra Imperii se conformant corpori, & corpus Capiti.
Cætera eodem anno gesta, & publico novorum stylo trita, consultò prætereo, ad
ea, quæ ad Institutum meum propiùs faciunt, transiturus.